Obrazy na stronie
PDF
ePub

si in ipso amas, et ipsum amas, filius es; satis mentem declarat suam. Supponit enim, amantem Deum non esse proprie mercenarium, neque operari ex intuitu mercedis formalis, quæ in essentiali beatitudine consistit, sed ad Deum usque transire, et in eo sistere, qui solum est merces causaliter, et objective, ut testatur Angelicus Doctor cujus verba dedimus supra. Quare amor, quem exprimit Hugo per motum fruitionis Dei propter ipsum, unice respicit materialiter mercedem formalem in fruitione consistentem, et eam vult propter Deum. Ut enim ajebat Bernardus: quidquid propter aliud amare videaris, id pla. ne amas, quo amoris finis tendit, non per quod tendit. Exemplo res ista commostrari debet. Amat quis potionem dulcem, eamque dulcedine motus absumit; amor ille dulcedinem respicit tanquam motivum, nec ultra pertransit. Amat alius eamdem potionem propter sanitatem, cui recupe randæ opportunam, et utilissimam esse suppono; hic amor transit per dulcedinem quasi materialiter, et ex sanitate movetur, in eaque ipsa sistit et ab eadem specificatur. Id ipsum in amore fruitionis videre quisque potest. Nam Spes, et Charitas ad fruitionem tendunt, illa per amorem, qui ex fruitione movetur, hæc autem propter Deum, ad quem tamen nisi per visionem, et fruitionem pervenire non potest.

185. Sapienter ut solet P. Suarez lib. 2. de Gratia cap. 13. num. 23. Duobus modis potest quis sibi amare beatitudinem, uno modo in suum commodum, seu ut est bonum sibi, ita ut hæc sit proxima ratio aman. di tale bonum, et hic est proprius amor concupiscentiæ, distinctus ab amore Charitatis: alio modo potest quis amare beatitudinem immediate et proxime propter gloriam Dei, et ut illum tanquam amicum præsentem babet, et gaudeat de bonis ejus, et bic amor, licet materialiter, ut ita dicam, possit denominari concupiscentia respectu boni beatitudinis, quod quis sibi amat; formaliter vero, et quoad motivum est amor amicitiæ . De boc ergo posteriori amore amicitia recte dicitur esse actum Charitatis quia ex formali ejus motivo elicitur; et tale erat desiderium Pauli ad Philip. 7. desiderantis dissolvi, et esse cum Christo. Ubi vides amorem et desiderium per beatitudinem transiens ad Deum ipsum, ab eo moveri, in ipso sistere, et unice dici posse mercenarium quasi materialiter, cum mercedem formalem respiciat solum tanquam objectum materiale. Et id est ipsum, quod scribebat Bernardus de divers. Serm. 3. de Cant. Ezech Non quæro salutem, ut pœnas vitem, aut in Cælo regnem, sed ut te in æternum cum illis laudem, de quibus scriptum est Psal. 83. 5. Reati qui babitant in domo tua Domine; in sæcula saculo• rum laudabunt te. Concludimus itaque suspectum esse Hugoni Victorino amorem illum, ex quo non oritur desiderium fruendi Deo propter ipsum, indeque motum mercedis materialiter sumptæ ad Charita tem pertinere debere.

186. Interest enimvero plurimum, accurate perspicere, quo tendat Hugonis intentio in loco ab Auctore laudato, ut veritas tractata

sub

.

subtiliter, et delicate recte intelligatur. Hæc enim non tam ex verbo. rum sono, quam ex fine Doctoris eruenda est. Urgebat amatores il· los, quos non dubitat stultos appellare, ad amorem efficacem, et effectivum, volebat eos inducere ad inquisitionem Dei perfectam tum per opera bona, et impletionem præceptorum, tum per desiderium fruendi Deo propter ipsum, unde parum fidens amori illi, quem vel suis ipsi verbis satis ostendebant debilem esse, inefficacem, et pure affectivum, utpote non quærentem Deum, recte dicebat, nec eos intelligere naturam amoris ad perfectam unionem tendentis, nec Deum curaturum quidquam de illorum dilectione. Hanc esse mentem Victorini, eamque ex fine ab ipso præfixo, non solum ex ijs, quæ verba sonare videntur, indagandam esse, fateatur, necesse est, cl. Auctor. Id quod ita demonstro. Hugo Victorinus inducit cap. 7. ex amatoribus, quos corrigit, unum ita loquentem. Quamvis dare non possum (quidquam Deo); tamen optare possum. Cupio, ut illi bonum eveniat. Possibilitas quidem mea parva, et exigua est ad illum, affectus autem, et amor dives in illum. Quod facere non possum, velle possum. Facerem quidem, si possem, sed quia non possum, facio, quod possum. Profecto verba hæc rite intellecta bonum sensum habent, eaque invenies (vix non ad verbum ) in SS. Bonaventura, et Thoma, ut nos ipsi retulimus. Quod etiam confirmat idem Angelicus Doctor in 3. Sent. distinct. 29. art. 3. ad 5. inquiens: Si esset possibile, quod ex nostris operibus aliquid ei (Deɔ) accresceret, babens Charitatem multo plura faceret propter beatitudinem ei consequendam, quam propter eam sibi adipiscendam..

187. Accedit, amorem Dei super omnia obedientialem talem esse debere, ut velit Deo bonum intrinsecum, et optet extrinsecum . Nec Bolgenius ipse negat hos actus, sed necessarios existimat, tum ut amor sit super omnia, tum ut amicitia sit completa, tum ut præ. cepto Religionis fiat satis. Audiamus tamen Hugonem contra hunc di cendi modum ita insurgentem. Supervacua pietate moveris; Miserere pou sius tui. Ille satis babet. Tu illum, qui optimus est, meliorem facere vis? Huic sane Victorini conventioni facile responderet Theologus a moris obedientialis, et efficaciter unitivi Patronus, dicens, ex eo quod Deo velim efficaciter bona sua intrinseca, et desiderem extrinseca, in quibus placeat, et glorificetur, non sequi, quod velim, Deum esse meliorem; sed quod velim esse talem, qualis de facto est, et quod afficiatur bonis extrinsecis, ametur, laudetur, et glorificetur ab omnibus, ut tu nos ipse, Victorine, docebas primam explicans petitionem Orationis Dominicæ. Hanc Theologi responsionem admitteret sine dubio Magister Hugo tanquam. veram, et solidam, omnique fundatam ratione, et auctoritate. Sed quam dabit cl. Auctor responsionem ab illo probandam, si contendat illius verba, ut sonare videntur, accipienda esse: Supervacua pietate moveris? Profecto actus, per quem

quis vult Deum esse talem, qualis est, fuit, eritque semper; et a. ctus, quo quis Dei gloriam extrinsecam optat, quærit, desiderat, sunt apud Bolgenium actus verissimi Religionis, sunt amicitiæ com. plementum, sunt tandem necessarij, ut amor Dei evadat amor super omnia. Estne supervacua pietas actus pertinens ad virtutem, quæ dicitur a S. Thoma superexcellens Pietas? Estne item supervacua pietas actus complens divinam amicitiam, et necessarius omnino, ut amor Dei sit amor verus super omnia? Puto, te, Bolgeni Clar., non facile inventurum exitum in labyrintho inextricabili, si Hugonis verba ut videntur sonare, velis arcte retinere, atque interpretari.

188. Reliquum est igitur, ut finem intendas, et verborum sono non nimis adhæreas. Sana est ergo mens Victorini, qui amorem inefficacem quasi nihili pendet, si cum amore Dei efficaci, et effectivo conferatur. Sana est ejus intentio co tendens, ut demonstret, nullam veram utilitatem in Deum derivari posse ex amore nostro, sed in nostrum commodum, et utilitatem veram omnia tandem effective recidere. Cum enim bonis nostris minime egeat, qui perfectissime bonus est, et cui nihil deest bonorum, quæ excogitari possunt, non potest affectus noster per modum veri, et stricti desiderij in ea tendere, quæ habet, vel extendi ad bona intrinseca, quæ non habeat. Sed tamen velle possumus, et debemus complacere in omni eo, quod habet, et procurare, ac desiderare, ut qui Sanctus est in se, Sanctus item habeatur ab omnibus, sanctificetur, et glorificetur, ut nos docuit Justitiæ Doctor in prima Orationis suæ petitione. Id quod aliter explicare non possumus, quam dicentes, velle nos, ut Deus afficiatur extrinsecis bonis honoris, obse quij, amoris, et gloriæ, quæ una possunt ab hominibus præstari.

189. Ex his, quæ hactenus dicta sunt nobis in hoc tertio capite, tria mercenariorum genera distinguenda sunt. Primum est eorum, qui per actus amoris perfecti, et desiderij puri tendunt in Deum, nihil aliud in illis actibus quærentes, quam Deo propter ipsum placere, eique inservire, quia bonus est, quia omni dignus obsequio, laude et amore, Hujus classis homines fortunatissimi unice dici possunt mercenarij quasi causaliter, et de his loquitur expresse Chrysostomus, Bernardus, et Julianus Pomerius locis cap. 3. laudatis. Deus enim, quem propter se amant, est illis omnia, et quod Deus talis sit, qualis est de facto (id est, ipsa amati Beatitudo) est illis loco præmij, coronæ, salutis, et regni; sed ratione suæ perfectionis supreme est principium, causa, vel Author beatitudinis omnium. Ad eandem omnino pertinent classem, qui mercedem formalem, aut fruitionem desiderant ardentissime, non ut bonum eorum proprium, vel in sui commodum, sed ut magis Dei fiant, seu propter ipsum, et in Dei gloriam. Et hi solum dici possunt materialiter mercenarij, de quibus nuper Bernardus, et Hugo Victorinus. Id quod supponit S. Thomas expresse tradens, beatitudinem ex Charitate diligi posse propter Deum.

190. Alterum mercenariorum genus est eorum, qui per actus Spei Theologica tendunt in Deum ut adipiscendum, non ut omnino in Deo solo sistant, sed ut ex eo proveniat ipsis æterna beatitudo, vel adeptio boni infiniti. Et hi quidem dicuntur mercenarij, boni scilicet, et laudandi in sensu propriissimo, ut qui mercedem formalem, et præmium æternum ipsis a Deo propositum intuentur, ex eoque ad ope. ra bona perficienda moventur. Atque hæc quidem affectio ad æter nam beatitudinem non modo laudabilis est, honesta, supernaturalis, et in eo, qui gratiam habet, meritoria; sed etiam necessaria in hoc statu attenta imbecillitate nostra. Unde ad ea nos hortatur Salvator noster Jesus Christus tum in parabola vineæ apud Math. 20., tum cum alliciebat discipulos ad hujus vitæ tribulationes perferendas : Gaudete, et exultate, quia merces vestra copiosa est in Calis. Quid quod vel charitas ipsa ex suo proprio motivo imperat frequenter hunc ani mi motum mercenarium, qui tunc solet esse ardentior, atque perfectior? Et hæc est ratio, ut mihi sane videtur, cur Augustinus, et Bernardus loquentes de amore casto, et gratuito propter Deum solum non ei contraponant hunc Dei amorem mercenarium, sed mercenarios temporales, quia nimirum cum amore illo gratuito solet esse conjunctus amor actualis æternæ beatitudinis, qui et ad amorem gratuitum mire disponit, et ab eodem frequenter imperatur, et perfectior evadit.

191. Tertium mercenariorum genus est eorum, qui Deum non colunt nisi ob mercedem rerum temporalium, de quibus frequenter Augustinus, et Bernardus. Hi profecto laudabiles non sunt, sed vi tuperandi, vel quia ultimum suum finem, ubi ponendus non sit, ibi collocant, quod summum est impietatis, et stultitiæ genus, vel quia ex nimia ad res temporales affectione, et terrenorum illecti cupiditate, cœlestia, æterna, et supernaturalia contemnunt, ficto corde, et simulata mente cum Deo incedentes. Quamquam et interdum non ita ficte procedunt, et malitiose, sed tamen eorum animus terrenis immersus cupiditatibus non nisi difficile cogitat de rebus æternis, et ad intelligenda cœlestia erigi vix posse videtur. Hos igitur mercenarios, nihil fere nisi terrenum sapientes insectantur Patres, eosque vitupeant in concionibus verbis gravissimis, et satis frequenter contraponunt eis, qui Deo deserviunt amore gratuito. Nec erat cur mercenarios bonos operantes ex affectione præmiorum æternorum opponerent iis, qui Deum gratuito amant ob rationes superius insinuatas. Quamquam et interdum, dum ad meliora charismata æmulanda adhortantur fideles, ad amorem illum nobilissimum propter Deum illos excitabant, monentes non solum spe præmiorum æternorum, sed ex affectu potissimum gratuito serviendi Deo propter ipsum operandum esse, ut vidimus ex Chrysostomo, et Bernardo.

192. Nec tamen idcirco credas reprehensione dignos eos omnes,

qui opera interdum exercent virtutis ex intentione boni temporalis. Fit enim sæpe, ut hæc intentio sit indifferens, aut etiam honesta; tum quia intendi potest bonum temporale tanquam secundario, et veluti accidentarium, eo scilicet modo, quo ipsum ordinatum est ut ne cessarium nobis ; tum quia licet bonum temporale sit finis temporalis, dummodo malus non sit, nullam actui malitiam communicare potest. Quod autem medium nobilius ordinari non possit nisi contra rectam rationem ad finem ignobiliorem, non est universim verum. Licet enim interdum id, quod majus est, ordinare ad id, quod minus est, cum nimirum utrumque ordinatur ad aliquid excellentius, sic scilicet ut omnia in Dei gloriam referantur. Et sane quis neget, rectum omnino servari ordinem, cum majus bonum ordinatur ad minus absque jactura majoris? An amittitur Orationis bonum ex eo, quod per illam temporale aliquod honeste conquiratur? Sicut igitur interdum licet non facere opus virtutis, ita licet non facere nisi propter bonum temporale, modo ne positive bonum spirituale repellatur. Nec hac in re contrarij sunt Patres mercenarios arguentes temporales. Profecto S. Thomas 2. 2. q. 19. art. 4. ad 3. et art. 5. ad 2. manifeste docet, fieri posse juramentum, quamvis actus sit Religionis, propter aliquam utilitatem humanam, quidquid hic dicat, frustra ut opinor, ejus interpres Cajetanus. Chrysostomus etiam Homil. 15. in Math. sine ambi guitate tradit, sæpe Deum promittere bona temporalia, ut imperfecti moveantur ad operandum bene. Hæc mihi visa sunt addenda propter spiritus aliquos tetricos supra modum, et rigorosos, qui omnia solent ex proprio spiritu dimetiri, et ut rite intelligatur, non omnem mercenarium temporarium reprehensibilem esse, et in legendis Patribus adhibendam esse cautionem, et discretionem, ex qua eorum doctri na ad speciem universalis sit interdum temperanda. Quin et ego in ea sum verissima, ut arbitror, sententia, ut credam, intentionem boni temporalis, si innitatur in divina Providentia, et a Deo ut ab Authore gratiæ speretur, ad Spem Theologicam pertinere: nam bona sic considerata ad hujus virtutis objectum pertinere censentur .

193. Duo

§. XIV.

Perficitur examen Capitis tertii.

uo nobis tractanda supersunt pro tertii hujus capitis com. plemento. Primum est illud, quod hic Auctor indicat in Dissertatione, et latius prosequitur in Declarationibus, amorem scilicet benevolentiæ a Theologis traditum rem esse obscurissimam, perplexam nimis, et praxi Fidelium minime accommodatam; alterum, Sanctos Patres in testimoniis ab Auctore laudatis clare omnino, in sensu obvio, et qui se primum objicit legenti, docere amorem concupi

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »