Obrazy na stronie
PDF
ePub

bonum procurat; sed ante amici casum erat plane desiderium ad con. cupiscentiam pertinens, post amici vero casum ab amore nascitur amicitiæ, cujus objectum motivum plane respicit, unde est desiderium per quod amico bonum desiderat.

115. En alterum exemplum in amicitia politica, ex quo idem demonstratur. Cives erat Mexici amantissimus Patriæ, suorumque concivium, qui honeste negotiando ad maximam fortunam pervenerat. Casu autem accidit, ut Civitate ingenti concussa terræmotu, publica Edificia corruerint, cum pecuniosus Civis naves suas miserat in Europam mercibus onustas pretiosissimis, et ex Europa in Americim delaturas genera multa. Ut primum damnum observavit Negotiator, destinat illico damnis publicis reparandis quidquid lucri ex mercibus citro, ultroque delatis adquirere posset, negotiationem per lit teras, amicos, aliaque media exquisita procurando, urgendo, et securissimam reddendo. Prima navium transmissio, et negotiationis insti titio ex amore proprio ditescendi orta est, ex eoque accrescendi dederium est profectum, sed post infelicem Civitatis eventum jam ex amicitia politica, et ex amore benevolentiæ erga concives lucri capendi desiderium oriebatur. Sic igitur homo ex supernaturali Spe, et ex amore ordinatissimo concupiscentiæ desiderat fœlicitatem propriam, sed considerans Dei visionem medium esse certissimum ad amicitiam indissolubilem, non interruptam, et æternam cum Deo propter ipsum, vult jam Dei visionem, et foelicitatem propriam propter Deum ipsum, ut ei soli semper vivat, et ut ei tradatur in æternum, ut eum semper amet propter se, et semper confiteatur Deo, quoniam bonus. est. Hoc esse videtur illud, quod desiderabat Rex David, dum Ps. 141. dicebat: Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo: me expectant justi, donec retribuas mihi. Quod S. Augustinus intelligit de corruptione corporis. Quem versum recitans S. Franciscus (Deo, ut credo, inhians in æternum confiteri) animam efflavit, ut in ejus vita testatur S. Bonaventura.

116. Jam vero prius quam ad indagandam in particulari mentem aliquorum Patrum accedo, juvat ad Schola usum proponere syllogismum ex doctrina ab Auctore tradita, illumque excipere in commodum lectoris ex iis ipsis, quæ firmata sunt nobis. En argumentatio Bolgeniana. Sancti Patres nobis repræsentant charitatem expressionibus. sitis, et desiderii videndi Deum, eoque fruendi; sitis bæc, atque de siderium est amor concupiscentiæ: ergo charitas actualis est verus amor concupiscentiæ. En nostra responsio. Sancti Patres nobis repræsentant charitatem per sitim, et desiderium videndi Deum, coque fruendi propter ipsum tanquam rationem motivam desiderii, vel sitis, concedimus; propter visionem, aut fruitionem tanquam rationem mo vendi, negamus. Nam si sermo sit de Charitate eliciente desiderinm visio, fruitio, possessio, et consecutio est objectum materiale, et

[ocr errors]

pure terminativum ejusmodi desiderii, et charitas unice respicit unionem illam propter Deum, quocum ardenter amans perfecte uniri desiderat. Dixi de Charitate eliciente, nam si sit sermo de Charitate imperante, ad eam etiam spectat desiderium visionis, et fruitionis prepter se ipsam. Ex quo unice conficitur, actum concupiscentiæ æternæ beatitudinis a Charitate imperari. Id quod nedum verum est, sed etiam frequentissime accidit, cum videndi Deum desiderium est ardens, et insatiabile. Profecto omnem fere doctrinam, quæ a nobis tradita est in præsenti S. pro intelligentia vera, germanaque SS. Patrum, qui proferuntur ab Auctore, complexus est scitissime verus ille fheologus, et in exponendis Patribus solertissimus V. Cardinalis Robertus Bellarminus ita scribens, sapienter ut solet, lib. 5. de Justif. cap. 9. Cupimus videre Deum, atque ea Visione felices effici, ut tanto ardentius, et securius Deum diligamus....Vix_contingere solet, ut aliquis ardenter appetat videre Deum, nisi quia ardenter amat ipsum Deum amore amicitiæ, ita ut cupiat eum videre, quia diligit eum, non quia diligit se. Quam ille movetur parum catena Patrum Bolgeniana, qui potissimam ætatis suæ partem in eorum accurata meditatione consumpsit!

S. IX.

Quænam sit S. Bernardi mens in Tractatu de diligendo Deo?
Ubi et de Juliano Pomerio.

117.
ri congruenter possit, quod explanatum non sit, juvat tamen de ali-
quorum mente tractare privatim, tum ut magis splendeat amor bene-
volentiæ Theologorum, tum ut Bolgenii conatus Bernardum, Thomam,
Hugonem, et Bonaventuram appellantis non retundamus modo, sed
irritos etiam, et imbelles ostendamus. Et primo quidem agendum est
de Bernardo, cujus compendium ex tractatu de Diligendo Deo nobis
repræsentat Auctor suum ex illo firmans systema de amore concupi
scentiæ. Ego sane legi non semel tractatum Bernardi, et mecum ip-
se reputans, et expendens singulas S. Doctoris sententias, quid in iis
invenerit homo prudens pro opinione sua cordatis hominibus persuaden-
da, plane non video. Ad rem veniamus. Propositio, quæ in hoc ad
Haymericum Tractatu proponitur a Bernardo, et operis partitio adeo
est clara, et explicata sapienter, ut in lectoris gratiam placeat mihi
potius Bernardi exordium transcribere, quam ejus epitomem confice
te. Vultis ergo, inquit S. Pater, a me audire, quare, et quomodo di-
ligendus sit Deus? Et ego. Causa diligendi Deum, Deus est. Modus,
sine modo diligere. Est me boc satis? Fortasse utique, sed Sapienti. Ca-

uamvis ex iis, quæ in genere exposita sunt nobis de mente

Q Sanctorum, vix quidquam ex eorum loquendi ratione adfer

te.

[ocr errors]

terum si insipientibus debitor sum, ubi sat est dictum sapienti, etians illis gerendus mos est. Itaque propter tardiores idem profusius, quam profundius repetere non gravabor. Ob duplicem ergo causam Deum dixerim propter se ipsum diligendum: sive quia nibil justius, sive quia nibil diligi fructuosius potest. Duplicem siquidem parit sensum, cum quæritur de Deo, cur diligendus sit? Dubitari namque potest, quid potissimum dubitetur; utrum nam quo suo merito Deus, aut certe quo nostro sit commodo diligendus? Sane ad utrumque idem responderim; non plane aliam mibi dignam occurrere causam diligendi ipsum præter ipsum. 118. Neminem ego fore crediderim, qui hoc in exordio non videat apertissime amorem benevolentiæ. Quid enim sibi volunt verba illa: causa diligendi Deum est Deus? Quid item illa: Deum dixerim propter se ipsum diligendum? Quid illa tandem non plane aliam mibi dignum occurrere causam diligendi ipsum præter ipsum? An non collocant in Deo solo totam rationem motivam amoris, nihilque, quod in eo non sit, exprimunt motivum non dignum amoris Dei? Possunt quidem esse aliæ causæ, quæ nos disponant ad amorem, et quæ nos ducant in cognitionem divinæ Bonitatis, sed nulla esse potest, quæ ad amorem immediate nos moveat præter Deum ipsum, ut mille mo. dis demonstravimus, et potissimum ex D. Thoma, quocum mire con sentit Bernardus.

119. Duas ergo causas proponit Mellifluus Doctor, ex quibus diligi debet Deus propter se ipsum. Meritum Dei, et præmium nostrum; quod exigit justitia ex parte Dei nos primum amantis, et quod exigit ex parte nostra fructus, et commodum. Hæc ultima causa ex Bernardo est pure dispositiva, cum Charitas apud ipsum præmium quidem mereatur, illud tamen non requirat. At illa prima meritum Dei res piciens intrinsecum est vera causa amoris immediate motiva, cum sit ipse Deus infinite dignus, ut a nobis ametur. In ea tamen tractanda inserit Bernardus sermonem longum de beneficiis tum naturalibus, tum potissimum supernaturalibus, ex quibus ad Dei amorem, et Bonitatem divinam cognoscendam, et propter se ipsam amandam sublevamur. Hinc multa colligit etiam in hac parte prima, ut nos dispo nat ad Deum amandum propter ipsum, et ex quibus lectori manifes te persuadet, justitiam ipsam exigere, Deum ab Angelis, Christianis, et Paganis debere propter se ipsum diligi. Hæc est Bernardi germana mens, ut eum legenti constabit liquido magis, quam esse diem, dum omnia a Sole collucent. Vidit illam Illustrissimus Bossuetus, qui profitetur ingenue, Bernardum in eo tractatu commendare amorem be nevolentiæ, quamvis et amorem quemdam secundarium, et implici tum concupiscentiæ latere contendat. Vidit item amorem benevolentiæ Cl. Rubeis Bossueti Sectator, et laudator egregius, qui in Controv. de Charit. cap. 46. commentans Bernardi tractatum ita scribit: Primava bac ratio (igendi Deum merito suo ) scilicet convenientla

cb.

objecti amari ad amantem reperitur in amore benevolentiæ, et amicitia, quo Deum in se bonum diligimus tanquam finem ultimum, in quo bonum idem divinum volumus Leo, tanquam fini cui ac insuper bona quecumque exteriora, quæ in ejus bonorem, et gloriam, et laudem refe

runtiar.

120. Unus Bolgenius amorem ibi benevolentiæ non vidit, sed ut est hominis quævis arripientis in opinionem ante conceptam, unum ille amorem concupiscentiæ videre sibi visus est in ombibus fere verbis. Atque hæc est causa, cur compendium tractatus extraxerit. At quo fructu? Quo operæ pretio? Qua in rem suam utilitate? Plane nulla. Videamus, quas ex prima parte tractatus rationes adducat : Non aliud, inquit Cl. Auctor, agit S. Doctor, quam exponere rationes diligendi Deum, et inter eas illa est prima, amor nempe Dei tantus, ac talis, ut Filium Unigenitum nobis dederit, mortique tradiderit pro Redemptione nostra. Addit, rationem istam valere etiam pro Angelis ; nam qui bominibus subvenit in tali necessitate, servavit Angeles a tali necessitate. Concludit, Paganos amare quoque Deum debere, a quo bona corporis, et anima accipiunt. Unde satis per legem naturalem ex perceptis bonis animæ, et corporis moveri possunt, quatenus Deum propter Deum et ipsi diligere debeant. Hic est nucleus rationum, quæ ex pri ma tractatus parte extrahuntur ab Auctore contra amorem benevolentiæ. Dixi prius, nulla in rem suam utilitate similes rationes produci, nunc vero majus aliquid dico, eas ipsas amorem benevolentiæ invicte probare. Qui enim Deum amat, quia amatur a Deo, Deum amat propter ipsum, cum Dei erga nos amor sit ipsa Dei Bonitas, ut ali as diximus. Hinc ratio ista meriti, ut Deus ametur, qua parte di cit amorem Dei erga nos, non est causa dispositiva ad amorem, sed vere motiva, cum sit meritum intrinsecum in Deo residens, atque adeo Deus; est autem causa dispositiva, prout importat beneficia in nos abundantissime collata, quæ ex amore illo promanant, et ex qui bus ejus magnitudinem intelligimus. Cum autem ad amplitudinem amoris tanti, et divinæ Bonitatis altitudinem cognoscendam ex datis mu neribus pervenimus; non jam propter beneficia, sed propter amorem, et bonitatem amamus, Deo reddentes amorem talem, spontaneum 3 et gratuitum, qualem et ipse Deus erga nos ipsos habuit.

121. Hic est sensus clarissimus S. Bernardi toties a nobis expressus tum in Serm. 83 in Cant., tum in Serm. de Passion., tum in lib. de Dign. divin. amor. Quod idem declarat., atque confirmat hoc ipso in loco co potissimum intentus, ut amor noster omnino respondeat, quoad fieri potest, amori Dei. Quid retribuam, inquit, pro omnibus iis? Illum ratio urget, et justitia naturalis totum se tradere illi a quo se totum habet, ex se toto debere diligere Quid ergo retribuam Domino pro omnibus, que retribuit mihi? In primo opere (creationis) me mibi dedit, in secundo (reparationis) se. Et ubi se dedit,

me

me mihi dedit. Datus ergo et redditus me pro me debeo, et bis debeo. Quid retribuam pro se? Nam etsi millies rependere possem, quid sum ego ad Deum? Jam vero quis non videat, hanc retributionem, com. missionem, traditionem, et redditionem creaturæ ad Deum esse verissimum amorem benevolentiæ gratuitum, et spontaneum, per quem creatura exhibere conatur aliquam recompensationem pro amore illo verissimo benevolentiæ, quo Deus illam creavit, redemit, sanctifica vit? Quis autem mente confingat, retributionem ejusmodi esse amorem concupiscentiæ, per quem creatura suam quærat fœlicitatem æternam, visionem, et fruitionem Dei?

122. Profecto ex hoc amore concupiscentiæ non quæ Dei sunt, sed nostra quærimus; at intenta a Bernardo recompensatio, quæ Dei sunt, quærit, non quæ sunt nostra. Sic enim amorem amori repen dimus, eique nos reddimus totos, qui se totum tradit nobis. Quod si omnia transcriberem, quæ in hanc rem hic affert, et alias S. Doctor ad amorem nostrum excitandum, et gratuitum, et spontaneuin, talem videlicet, qualem a Deo sucipimus, ita ut ex virtute hujus a moris nihil intendamus nostrum, sed quæ solius sunt Dei, longa esset ultra modum responsio nostra. Unum tamen hic velim Bolgenium advertere, quod non illum observasse ex Dissertatione colligo. Quod nam illud? Duo Bernardum exprimere longe distincta, cum de Paganis scribit ex perceptis bonis corporis, animæque moveri possunt qua tenus Deum propter ipsum et ipsi diligere debeant. Primum est mcveri a bonis, quæ verba causam indicant dispositivam, ex qua Pagani excitari debent ad Dei bonitatem cognoscendam, eamque propter ipsam amandam. Alterum est diligere debeant propter ipsum, in quibus et a mor benevolentiæ continetur, et ejus objectum motivum.

123. Atque hæc quidem de prima parte Tractatus S. Bernardi, veniamus ad alteram, quæ tantum abest, Auctori ut faveat, immo etiam hic ipse aliud agit fere nihil, quam explicare mentem S. Doctoris in locis, quæ sibi videntur esse contraria. Non enim, scribit Bernardus, sine præmio diligitur Deus, etsi absque præmii intuitu dili. gendus sit. Vacua namque vera charitas esse non potest, nec tamen mercenaria est. Quid ad ista non sane obscura Bolgenius noster? Illud nimirum. Loquitur bic aperte Bernardus de mercede, et de præmio, qued Deus non est. Nam si nomine mercedis, aut præmii Deus ipse intelligatur, id est ipsum, quod quæritur per Charitatem, unde addit S. Doctor se ipsum explicans: verus amor se ipso contentus est: babet præmium, sed id, quod amatur. Quanto magis Deum amans anima aliud præter Deum sui amcris pramium non requirit? Aut si aliud requirit, illud pro certo, non Deum amat. Pulchre, belle, optime. Bernardi mentem certo tenes, Clar. Domine, nec quidquam verius dicere ipse poluissem, magisque sensui conforme Sancti Parentis. Propter hæc, et alia, quæ in tua observo Dissertatione, in amorem ipsum benevo

len

« PoprzedniaDalej »