Obrazy na stronie
PDF
ePub

ut præsens, vel ut absens; sed amor, & desiderium tendunt in bonum naturæ, vel moris pro arbitrio amantis, vel desiderantis ; ergo & delectatio tendet in idem objectum, dum nimirum jam est præsens, seu habitum. Hinc vera est hæc propositio: Gaudeo de bono moris, vel nature jam babito, quod amavi, & desideravi. Bonum igitur, quod delectationi præsupponitur, est ipsum bonum naturæ, vel moris. Ex quo illud necessario fit, ut bonum delectabile, quatenus distinctum a bono naturæ, vel moris includat delectationem.

6. Fateor, nos sæpe loqui de bono delectabili per ordinem ad delectationem, quam potest causare, ex qua relatione nominis impositio;, vel etymologia videtur esse desumpta. Sed vero hæc loquendi ratio permitti quidem potest, cum intima natura bonorum non discutitur accurate. Cum vero rerum rationes singulas secernere opus est, via ineunda, quam indicat S. Thomas, ne bonum delectabile cum utili confundatur. Nam si bonum delectabile unice dicitur tale in ordine ad delectationem, quam causare potest, erit bonum ipsum utile, seu species sub ratione generica boni utilis contenta. Nam cibus exempli gratia si ametur, quia sanitatem confert, amatur ut bonum utile ad sanitatem; si autem amatur, quatenus delectationem affert, amabitur ut utile ad delectationem. Hoc igitur sensu acceptum bonum de. lectabile non magis esse potest bonum, quam utile, nec ab eo distingui potest, cum solum dicatur tale per habitudinem ad delectationem, quam potest ingenerare.

7. De bono utili, quod ex S. Thoma unice amatur ut ducens in aliud, qualis est sumptio medicine amara, id uuice observandum, posse bonum illud, quod dicitur utile, habere rationem convenientiæ, & appetibilitatis propter se. Unde possunt bona honesta ad aliquem finem extrinsecum ordinari, sicut etiam possunt ordinari delectabilia. Cur enim ego non possim exercere actum misericordiæ erga pauperem, ut Deo satisfaciam pro peccatis? Hæc autem ordinatio actus misericordiæ ad pænitentiam respicit actum misericordiæ ut utilem ad finem pœnitentiæ, cum tamen actus misericordiæ sit vere honestus, & propter se vere appetibilis. Idem contingit in mille aliis, nam quod honestum est, & delectabile, potest etiam utile esse ad aliquem extrinsecum nem ab operante intentum.

8. Hæc sunt, quæ præmittenda putavi de natura boni, ejusque celebri divisione in honestum, utile, & delectabile. In quibus lector advertet, non leves explanandas esse difficultates ei, qui velit informare animo notiones rectas, & accuratas bonorum, in quæ tendere potest voluntas per actus amoris, desiderij, & gaudij, per intentivos & electivos, per directos, & reflexos. Quod sane cum difficultate non careat in actibus animi naturalibus, multo est difficilius in supernaturalibus a sensu magis remotis, & experimento proprio minus subjectis. Unde bonitatis speciem designare, quæ ad actus movet supernaturales,

is unus præstare potest, qui multum sit in Theologia versatus, & ab ijs Disciplinis optime instructus, quæ debent supremæ omnium inser

vire.

9. Clar. Dissertationis Auctor de amore Dei ab his omnibus expedire se facile judicavit, unum agnoscens in sua Dissertatione genus boni, idque delectabile, & ita sibi consentit hac in re, ut si occurrat in latino verbum bonum, vertat sine hæsitatione in rem suam dolce, dilettevole. Ubi est igitur illud per se decens in ordine naturæ homini ratione utenti congenitum? Ubi est aliud longe majus, & excellens quod per se decet, in ordine supernaturali homini ad hunc ordinem elevato, & per virtutem fidei dirigibili omnino intimum, conforme, & consentaneum? Profecto bonum honestum negare, illudve confundere cum delectabili, & deturbare hominem a gradu dignitatis, quem obtinet ex ratione naturali, & ex fide supernaturali, videntur esse maxime conjuncta. Lege, precor, charissime Bolgeni, (id tibi, honorem præfando, consilium do) lege, precor, Patrem Franciscum Suarez disp. 10. Metaph. sec. 1. & 2. ubi & boni naturam, & ejus species diversas explicatas invenies ea soliditate, acumine, & perspicuitate, quæ in modernis difficulter requiras. Illum si legas, non dubito fore, ut nimis restrictam notionem boni, quam nobis tradis in Dissertatione, deponas. Ex illo nos profecimus in hoc puncto, si profecimus quidquam, nec enim pudet id ingenue fateri. Nec propterea contendo, non esse legendos Recentiores alios, qui rem Ontologicam tractavere; sed cave, ne quemquam illorum anteponas Suario. Nec enim est quisquam in re metaphysica aut doctior, aut profundior, aut solidior ut, qui post illum scripsere sapientes, unanimi sensu comprobarunt, nec antiqui solum, sed etiam moderni, quos inter audi, quod de illo reliquit scriptum clarissimus Bertholdus Hauser in Præf. ad Ontolog. §. 5. P. Francisci Suarez Metaphysice Disputationes complectuntur id omne, cujus capax est subtilitas. soliditas Scholastica. Opus hoc eminet profunditate, & amplitudine doctrine. Addit Rapinus (Reflex. sur la Metaph S. 3.) libros Suarij Metaphysicos nunquam satis commenda ri posse Theologiæ alumnis, qui nova quadam met bodo corrupti Scholasticam in disputando abjiciunt, historicam sectantes: eo quod minori impendio liceat ostentare vim memoriæ, quam probare robur ingeni.

[blocks in formation]

I.

PROLOGOMENON III.

Voluntas non potest amare bonum quod non sit ei conveniens,
& quodammodo proprium.

[ocr errors]

ræfixa in capite prolegomeni hujus propositio videtur accedere ad principium, seu postulatum non in Philosophia modo, sed & in Theologia. Enimvero illius veritas sponte sua descendit ex dictis de natura boni, imo & fundamentum est, seu radix aliorum, quæ longe forsan discussa sunt nobis. Nec vero perspicuæ, ut existimo, veritati dissentire quisquam potest, si recte intelligatur. Sicut enim appetitus innatus ferri non potest nisi in bonum physicum naturæ conveniens, ita similiter elicitus quærere sibi debet bonum consentaneum. Uterque datus est a natura, ut supposito quærat proprio bona convenientia. Quo respexit Aristoteles, dum 5. Ethic. cap. 8. scripsit illud in ore omnium versatum, & Bolgenio gratissimum: amabile quidem bonum, unicuique autem proprium. Quod sane quam sit verum, quem pariat sensum, & quousque tandem se extendat, opportuno in loco discutiemus. Nunc vero satis est, illud supponere, agnovisse Philosophum convenientiam, quæ inter voluntatem, & objectum debet intercedere, ut in id ferri possit voluntas per aliquem sui actum.

2. Præterea amor est pondus, & inclinatio in objectum, in quo tanquam in centro quiescit amans. Si autem bonum non esset conveniens, & proportionatum amanti, quo pacto fieri posset, ut in illo tanquam in centro conquieseret amans? Id ipsum ostenditur ex amoris natura, qui, ut habet Augustinus 8. de Trinit. cap. 10., est unio quædam, vel nexus. Unio item, ut docet S. Thomas, pertinet ad rationem amoris, in quantum per complacentiam appetitus amans se habet ad id quod amat, sicut ad se ipsum, vel ad aliquid sui. Hæc autem unio vel nexus affectivus esse non potest sine convenientia præfata, ex qua bonum apprehendatur, ut amantis quodammodo proprium. Sed vero hic videtur mihi exultare Bolgenius, & lætitia perfusus conclamare: omnis igitur amor est amor concupiscentiæ. Si enim voluntas amare non potest nisi bonum, quod sui proprium sit, quod sibi sit conveniens, & consentaneum; jam tandem in se ipsam revertit, se ipsam quærit, propriumque commodum, delectationem, aut utilitatem intendit. Quid autem est aliud amor ille, quem nomine concupiscentiæ designamus? Porro amor concupiscentiæ non est ille, quem vulgus hominum & inordinatum, & rationi recte judicat esse contrarium; sed is, per quem voluntas commodum subjecti, seu foelicitatem procurat, qui quidem rectus est, & bene ordinatus, si modo eam curet fœlici tatem sive naturalem, sive supernaturalem, quam ratio recta præscribit, vel fides docet esse appetendam; pravus autem erit, ac inordi natus, si ad fœlicitatem tendat rationi, aut fidei contrariam.

[ocr errors]

3. Ratio hæc, quæ cl. Auctoris mentem illicò subibit, ut arbitror, nobis affert necessitatem plura dicendi de proprietate, & convenientia boni, in quod fertur voluntas per amorem. Unitas itaque, proprietas, seu proportio boni respectu voluntatis non est præcise repetenda ex utilitate, delectatione, seu commoditate boni, sed ex convenientia cum voluntate. Convenientia hæc interdum fundatur in utilitate, vel delectatione, sæpe autem in consentaneitate, seu decentia, quam habet bonum cum appetitu rationali, & pro diversitate convenientiæ diversi sunt amores. Si primi generis convenientia sit, voluntas trahit bonum ad se, illud concupiscit ad se revertens, utilitatem intendens, & delectationem quærens. Si vero convenientia fundetur in decentia, proportione; & consentaneitate cum appetitu ut rationali, nullam ex amore quærit voluntas utilitatem, sed, vel ea præcisa, rectitudinem sequitur, non se quærens, nec ad se reflectens.

4. Ponamus hominem volentem pauperi succurrere ex uno motivo intrinseco misericordiæ, quæ alienæ miseriæ subventio ést. Quam in eo casu intendit utilitatem, qui ita succurrit pauperi? Plane nullam Quia nempe operatur ex solo motivo misericordiæ, quod totam in pauperem utilitatem refundit. Misericordem utique consequetur utilitas & quidem major, & alterius ordinis, præsertim si actus elargiendi sit meritorius, ut qui eliciatur ab homine existente in gratia. Sed verò hæc non intenditur præcise ex vi actus unice eliciti ex motivo misericordiæ, ut suppono. Ponamus alium vinum, cibum, pecunias amantem, quia delectabilia ex potu, sumptione, & retentione: hic intendit dire cte commodum, utilitatem, delectationem, ad se revertit ex amore, in se reflectit trahendo ad se quæ intendis, procurat, & quærit. Quis est igitur, qui non videat, hos amores esse natura sua valde diversos? Quodsi ad personas discursus transferatur, varietas, & discrepantia magis adhuc in aperto collocabitur, ut videre licet in amicitia tum utilis, tum bonesti. Amat Octavius Antonium, amat Lepidum, quia sibi utiles, quia illis indiget ad finem, quem sibi præfixerat; amat Epaminondas Pelopidam, quo non indiget, sed unice quia probus est, quia sui similis in arte, professione, & virtute. Primus ille amor nonne ad Octavium revertit, ad quem utilitatem trahit, in eumdemque reflectit? Nonne hic amor potius est amor Octavij, quam Lepidi, quam Antonij? Rem satis commonstravit eventus. Contra vero amor honestus Epiminondæ non ad eum revertebat, nec ad amantem reflectebat, sed totus erat in amico, quem propter se amabat, eoque præsente fruebatur, & absente illo condolebat. Tanti refert naturam convenientiæ & proprietatis, quæ est in bono amato, considerare, ut inde possis colligere naturam amoris, & amicitiam fucatam secernere a vera, ho. nesta, & laudabili .

5. Quæ dicta sunt numero superiori, adeo mihi videntur esse perspicua, ut majori declaratione non egeanr, juvat tamen alia subnec

tere, quibus res satis clara clarior, si fieri potest, evadat, & ut nonnulla, quæ, ut arbitror, decepere Bolgenium, in limine ipso explicata præcidantur. S. Thomas 1. 2. q. 27. art. 3. statuit, similitudinem esse causam amoris, ut enim habemus Eccles. 13. Omne animal diligit simile sibi. Et ratio esse potest, quia similitudo satis est, ut hoc in loco insinuatur, ut bonum amatum sit unum cum amante, & sit ejusdem quodammodo proprium. Sed vero, ut diversas amorum naturas discernamus, acute etiam distinguit Angelicus diversas naturas similitudinum. Est enim similitudo, inquit, ano modo ex hoc, quod u. trumque habet idem actu, sicut duo babentes albedinem dicuntur similes. Alio modo ex hoc, quod unum habet in potentia, & in quadam inclinatione illud, quod aliud babet in actu.... vel etiam secundum quod potentia babet similitudinem ad actum ipsum. Hac supposita unitate similitudinis inter personam amantem & amatam pro diversitate similitudinis colligit diversitatem amorum addens: Primus ergo similitudinis modus causat amorem amicitiæ, seu benevolentia. Ex hoc enim quod duo aliqui sunt similes, quasi babentes unam formam, sunt quodammodo unum in forma illa: sicut duo bomines sunt unum in specie bumanitatis, & duo albi in albedine, & ideo affectus unius tendit in alterum, sicut in unum sibi, vult ei bonum, sicut & sibi. Concludit tandem Angelicus Doctor definiens, secundum modum similitudinis causare amorem concupiscentiæ, vel amicitiæ utilis, & delectabilis, quia existenti in potentia inest appetitus sui actus, & in ejus consecutione delectatur. Ex quibus habemus ex diversitate similitudinis diversam esse convenientiam, & unitatem amati cum amante, & amores evadere diversos. Igitur amor fundatus in unitate, convenientia, & similitudine in potentia, ob quam appetitus in boni consecutione delectatur, quando jam sibi habet, quod habere desiderabat, pertinet ad amorem concupiscentiæ ; & amor fundatus in actuali similitudine, ex qua unam quasi formam habere censetur amans, & amatum, pertinet ad amorem amicitiæ, seu benevolentiæ.

6. Hæc, quæ in genere sunt verissima, si ad amorem creaturæ seu naturalem, seu supernaturalem erga Deum contrahantur, deprehendentur esse certissima. Deus summe bonus, ut lumine naturali cognitus, maximam habet convenientiam cum rationali natura per rectam rationem dirigibili; ut cognitus item per fidem habet convenientiam proportionem, & consentaneitatem cum natura elevata hominis illustrati per fidem. Quod est enim objectum magis per se decens hominem utentem ratione recta, vel lumine fidei, quam Dei bonitas? Si enim habitus honestus decet hominem, quia elicit actum honestum, qui per se hominem decet, quanto magis objectum, a quo & actus, & habitus honestatem desumunt, ut tradit S. Thomas 1. 2 q. 19. art. 1. & q. 20. art. 1. qui & honestatem objecti primordialem appellat? Cum ergo bonitas Dei sit supremum bonum honestum, bonum erit,

quod

« PoprzedniaDalej »