Obrazy na stronie
PDF
ePub

In terris positum credidit esse deum.

III. Tiberius Nero.

Prænomen Tiberi nactus Nero prima juventæ
Tempora laudato gessit in imperio.
Frustra dehinc solo Caprearum clausus in antro,
Quæ prodit vitiis, credit operta locis.

IV. Cæsar Caligula.

Post hunc castrensis calige cognomine Cæsar
Successit sævo sævior ingenio :
Cædibus, incestisque dehinc maculosus, et omni
Crimine pollutum qui superavit avum.

V. Claudius Cæsar.

Claudius irrise privato in tempore vitæ,

In regno specimen prodidit ingenii.
Libertina tamen, nuptarum et crimina passus,
Non faciendo nocens, sed patiendo fuit.
VI. Nero.

Eneadum generis qui sextus et ultimus hæres,

Polluit, et clausit Julia sacra Nero.

Nomina quot pietas, tot habet quoque crimina vitæ. Disce ex Tranquillo me meminisse piget.

VII. Sergius Galba,

Spem frustrate, senex, privatus sceptra mereri
Visus; at imperio proditus inférior:
Fama tibi melior juveni: sed justior ordo est,
Complacuisse dehinc, displicuisse prius.
VIII. Marcus Otho.

Emula polluto gesturus sceptra Neroni,
Obruitur celeri raptus Otho exitio.
Fine tamen laudandus erit: qui morte decora
Hoc solum fecit nobile, quod periit.
IX. Aulus Vitellius.

Vitæ sors fœda tibi, nec digna, Vitelli,
Qui fieres Cæsar. Sic sibi fata placent.
Umbra tamen brevis imperii: quia præmia regai
Sæpe indignus adit, non nisi dignus habet.
X. Divus Vespasianus.
Quærendi attentus, moderato commodus usu,
Auget nec reprimit Vespasianus opes.
Olim qui dubiam privato in tempore famam,
Rarum aliis, princeps transtulit in melius.
XI. Titus Vespasianus.

Felix imperio, felix brevitate regendi,
Exspers civilis sanguinis, orbis amor;
Unum dixisti moriens te crimen habere,
Sed nulli de te, nos tibi credidimus.
XII. Domitianus.

Hactenus edideras dominos gens Flavia justos.
Cur duo quæ dederant, tertius eripuit ?
Vix tanti est habuisse illos, quia dona bonorum
Sunt brevia. Æternum, quæ nocuere, dolent.

XIII. Nerva Tetrarcha.
Proximus exstincto moderatur sceptra tyranno
Nerva senex, princeps nomine, mente parens.
Nulla viro suboles. Imitatur adoptio prolem,

A Quam legisse juvet, quam genuisse velit. XIV. Trajanus.

B

C

Aggreditur regimen viridi Trajanus in ævo,

Belli laude prior, cætera patris habens. Hic quoque prole carens, sociat sibi sorte legendi, Quem fateare bonum, diffiteare parem.

XV. Elius Hadrianus.

Ælius hine subiit mediis præsignis in actis ;
Principia el finem fama notat gravior.
Orbus et hic sociatque virum documenta daturum,
Adsciti quantum præmineant genitis.

XVI, Antoninus Pius.

Antoninus abhine regimen capit ille vocatu
Consultisque PIUS, nomen habens meriti.
Filius buic fato nullus sed lege suorum
A patria sumpsit, qui regeret patriam.
XVII. Marcus Antoninus.

Post Marco tutela datur; qui scita Platonis
Flexit ad imperium, patre PIO melior.
Successore suo moriens, sed principe pravo,
Hoc solo patriæ, quod genuit, nocuit.
XVIII. Commodus.

Commodus insequitur, puguis maculosus arenæ,
Threcidico princeps bella movens gladio.
Eliso tandem persolvens gutture pœnas;
Criminibus fassus matris adulterium.
XIX. Helvius Pertinax.

Helvi, judicio et consulto lecte senatus,
Princeps decretis prodite, non studiis.
Quod doluit malefida cohors; errore probato,
Curia quod castris cesserat imperio.

XX. Didius Julianus.

Dii bene, quod spoliis Didius non gaudet opimis: Et cito perjuro præmia adempta seni. Tuque, Severe pater, titulum ne horresce novantis. Non rapit imperium vis tua, sed recipit. XXI. Severus Pertinax. Impiger egelido movet arma Severus ab Histro, Ut parricidæ regna adimat Didio. Punica origo illi: sed qui virtute probaret Non obstare locum, cum valet ingenium. XXII. Bassianus Antoninus Caracalla. D Dissimilis virtute patri, et multo magis illi, Cujus adoptivo nomine te perhibes. Fratris morte nocens, punitus fine cruento, Inrisu populi tu, Caracalla, magis.

XXIII. Opilius Macrinus.

Principis hic custos, sumptum pro Cæsare ferrum
Vertit in auctorem cæde Macrinus iners.
Mox cum prole ruit. Gravibus pulsare querelis
Cesset perfidiam. Quæ patitur, meruit.

XXIV. Antoninus Heliogabalus.
Tunc etiam Augustæ sedis penetralia fœdas]
Antoninorum nomina falsa gerens?

(Reliqua desiderantur.)

ORDO NOBILIUM URBIUM.

I. Roma.
Prima urbes inter, divum domus, aurea Roma.
II. Constantinopolis, et Carthago.
Constantinopoli assurgit Carthago priori,
Non toto cessura gradu: quia tertia dici
Fastidit, non ausa locum sperare secundum,
Qui fuit ambarum. Vetus hanc opulentia præfert,
Hanc fortuna recens. Fuit hæc, subit ista, novisque
Excellens meritis, veterem præstringit honorem:
Et Constantino concedere cogit Elissam.
Accusat Carthago deos jam plena pudoris,
Nunc quoque si cedat, Romam vix passa priorem.
Componat vestros fortuna antiqua tumores.

Ite pares, tandem memores, quod numine divum
Angustas mutastis opes et nomina: tu cum
Byzantina Lygos, tu Punica Byrsa fuisti.
III. Antiochia, et Alexandria.

Tertia Phoebeæ lauri domus Antiochia,
Vellet Alexandri si quarta Colonia poni.
Ambarum locus unus: et has furor ambitionis
In certamen agit. Vitiorum turbida vulgo
Utraque, et amentis populi male sana tumultu,
Hæc Nilo munita quod est, penitusque repostis
Insinuata locis, fecunda et tuta, superbit.
Illa quod infidis opponitur æmula Persis.
Et vos, ite pares: Macetumque attollite nomen.
Magnus Alexander te condidit: illa Seleucum
Nuncupat, ingenuum cujus fuit anchora signum,
(Qualis inusta solet) generis nota certa. Per omnem
Nam subolis seriem nativa cucurrit imago.

IV. Treveri.

Armipotens dudum celebrari Gallia gestit:
Trevericæque urbis solium, quæ proxima Rheno,
Pacis ut in die gremio secura quiescit :
Imperii vires quod alit, quod vestit et armat.
Lata per extentum procurrunt monia collem.
Largus tranquillo prælabitur amne Mosella,
Longinqua omnigenæ vectans commercia terræ.
V. Mediolanum.

Et Mediolani mira omnia : copia rerum ;
Innumeræ cultæque domus, facunda virorum
Ingenia et mores læti; tum duplice muro
Amplificata loci species, populique voluptas
Circus, et inclusi moles cuneata theatri :
Templa, Palatinaeque arces, opulensque Moneta,
Et regio Herculei celebris sub honore lavacri,
Cunctaque marmoreis ornata peristyla signis,
Moniaque in valli formam circumdata labro,
Omnia quæ magnis operum velut æmula formis
Excellunt: nec juncta premit vicinia Romæ.

VI. Capua.

Nec Capuam pelago, cultuque, penuque potentem,
Deliciis, opibus, famaque priore silebo,
Fortuna variante vices: quæ freta secundis,

A Nescivit servare modum. Nunc subdita Romæ,
Emula tunc. Fidei memor, anne infida, senatum
Sperneret, an coleret, dubitans, sperare curules
Campanis ausa auspiciis, unoque suorum
Consule ut imperium divisi attolleret orbis.
Quin etiam rerum dominam, Latiique parentem
Appetiit bello, ducibus non freta togatis,
Annibalis jurata armis : deceptaque in hostis
Servitium demens specie transivit herili.
Mox ut in occasum vitiis communibus acti
Corruerunt, Pœni luxu, Campania fastu,
(Heu numquam stabilem sortita superbia sedem!)
Illa potens, opibusque valens, Roma altera quondam,
Comere quæ paribus potuit fastigia conis,
Octavum rejecta locum vix pone tuetur.
VII. Aquileia.

B

Non erat iste locus: merito tamen aucta recenti,
Nona inter claras Aquileia cieberis urbes,
Itala ad Illyricos objecta colonia montes,
Monibus et portu celeberrima : sed magis illud
Eminet, extremo quod te sub tempore legit,
Solveret exacto cui sera piacula lustro
Maximus, armigeri quondam sub nomine lixa.
Felix, quæ tanti spectatrix læta triumphi
Punisti Ausonio Rutupinum marte latronem.
VIII. Arelas.

Pande, duplex Arelate, tuos blanda hospita portus,
Gallula Roma Arelas; quam Narbo Martius, et quam
Accolit Alpinis opulenta Vienna colonis.
C Præcipitis Rhodani sic intercisa fluentis,
Ut mediam facias navali ponte plateam.
Per quem Romani commercia suscipis orbis,
Nec cohibes populosque alios, et monia ditas :
Gallia queis fruitur, gremioque Aquitania lato.

IX. Emerita.

Clara mibi post has memorabere nomen Iberum
Emerita, æquoreus quam præterlabitur amnis,
Submittit cui tota suos Hispania fasces.
Corduba non, non arce potens tibi Tarraco certant,
Quæque sinu pelagi jactat se Bracara dives.

X. Athenæ.

Nunc et terrigenis patribus memoremus Athenas, Pallados et Consi quondam certaminis arcem. I Paciferæ primum cui contigit arbor olivæ. Attica facundæ cujus mera gloria linguæ. Unde per Ioniæ populos, et nomen Achæum, Versa Graia manus, centum se effudit in urbes.

XI. Catina, et Syracusœ.

Quis Catinam sileat? quis quadruplices Syracusas
Hanc ambustorum fratrum pietate celebrem,
Illam complexam miracula fontis et amnis.
Quam maris lonii subter vada salsa meantes
Consociant dulces placita sibi sede liquores,
Incorruptarum miscentes oscula aquarum.

XII. Tolosa.

Non umquam altricem nostri reticebo Tolosam,
Coctilibus muris quam circuit ambitus ingens,
Perque latus pulchro prælabitur amne Garumna :
Innumeris cultam populis, confinia propter
Ninguida Pyrenes, et pinea Cebenuarum,
Inter Aquitanas gentes et nomen Iberum.
Quæ modo quadruplices ex se cum effuderit urbes,
Non ulla exhaustæ sentit dispendia plebis :
Quos genuit cunctos gremio complexa colonos.
XIII. Narbo.

Nec tu, Martie Narbo, silebere: nomine cujus
Fusa per immensum quondam provincia regnum,
Obtinuit multos dominandi jure colonos.
Insinuant qua se Sequanis Allobroges oris ;
Excluduntque Italos Alpina cacumina fines:
Qua Pyrenaicis nivibus dirimuntur Iberi:
Qua rapitur præceps Rhodanus genitore Lemanuo,
Interiusque premunt Aquitanica rura Cebennæ,
Usque in Tectosagos paganica nomina Volcas,
Totum Narbo fuit. Tu Gallia prima togati
Nominis attollis Latio proconsule fasces.
Quis memoret portusque tuos, montesque lacusque?
Quis populos vario discrimine vestis, et oris ?
Quodque tibi quondam Pario de marmore templum
Tantæ molis erat, quantam non sperneret olim
Tarquinius, Catulusque iterum, postremus et ille,
Aurea qui statuit Capitoli culmina Cæsar?
Te maris Eoi merces, et Iberica ditant
Æquora te classes Libyci, Siculique profundi :
Et quidquid vario per flumina, per freta cursu
Advehitur, toto tibi navigat orbe κατάπλους.
XIV. Burdigala.

Impia jamdudum condemno silentia, quod te,
O patria, insignem Baccho, fluviisque, virisque,
Moribus, ingeniisque hominum, procerumque senatu,

A Non inter primas memorem. Quasi conscius urbis
Exigua immeritas dubitem contingere laudes.
Non pudor hinc nobis. Nec enim mihi barbara Rheni
Ora, nec Arctoo domus est glacialis in Hæmo.
Burdigala est natale solum clementia cœli
Mitis ubi, et rigua larga indulgentia terræ;
Ver longum, bruma que breves, juga frondea subsung
Fervent æquoreos imitata fluenta meatus.
Quadrua murorum species, sic turribus altis
Ardua, ut aerias intrent fastigia nubes.
Distinctas interne vias mirere, domorum
Dispositum, et latas nomen servare plateas:
Tum respondentes directa in compita portas,
Per mediunique urbis fontani fluminis alveum.
Quem pater Oceanus refluo cum impleverit æslu,
B Allabi totum spectabis classibus æquor.
Quid memorem Pario contectum marmore fontem
Euripi fervere freto; quanta umbra profundi !
Quantus in amne tumor! quanto ruit agmine præceps
Margine contenti bissena per ostia cursus,
Innumeros populi non umquam exhaustus ad usus!
Hunc cuperes, rex Mede, tuis contingere castris,
Flumina consumpto cum defecere meatu :
Hujus fontis aquas peregrinas ferre per urbes,
Unum per cunctas solitus portare Choaspem.

Salve, fons ignote ortu, sacer, alme, perennis,
Vitree, glauce, profunde, sonore, illimis, opace.
Salve, urbis genius, medico potabilis haustu,
DIVONA Celtarum lingua, fons addite divis.
Non Aponus potu, vitrea non luce Nemausus
C Purior; æquoreo non plenior amne Timavus.

Hic labor extremus celebres collegerit urbes. Utque caput numeri Roma inclyta, sic capite isto Burdigala ancipiti confirmet vertice sedem. Hæc patria est: patrias scd Roma supervenit omnes Diligo Burdigalam Romam colo. Civis in hac sum, Consul in ambabus. Cunæ hic, ibi sella curulis.

LUDUS SEPTEM SAPIENTUM. Ausonius consul Latino Drepanio Pacato proconsuli.

favorem :

Ignoscenda isthæc, an cognoscenda rearis;
Attento, Drepani, perlege judicio.
Equanimus fiam te judice: sive legenda,
Sive tegenda putes carmina, quæ dedimus.
Nam primum est meruisse tuum, Pacate,
Proxima defensi cura pudoris erit.
Possum ego censuram lectoris ferre severi
Et possum modica laude placere mihi.
Novit equus plausæ sonitum cervicis amare :
Novit et intrepidus verbera lenta pati.
Mæonio qualem cultum quæsivit Homero
Censor Aristarchus, normaque Zenodoti.
Pone obelos igitur spuriorum stigmata vatum.
Palmas, non culpas esse putabo meas.
Et correcta magis, quam condemnata vocabo,
Apponet docti quæ mihi lima viri.
Interea arbitrii subiturus pondera tanti,

Optabo, ut placeam sin minus, ut lateam.

[blocks in formation]

Nomen perenne crediderunt, si semel Constructa moles saxeo fundamine

In omne tempus conderet ludis locum :
Cuneata crevit hæc theatri immanitas.
Pompeius hanc, et Balbus, et Cæsar dedit
Octavianus, concertantes sumptibus.

Sed ego quid isthæc ? non hac causa huc prodii,
Ut expedirem, quis theatra, quis forum,
Quis condidisset privas partes mœnium :
Sed ut verendos, disque laudatos viros
Prægrederer, ac referrem, quid vellent sibi.
Pronuntiare suas solent sententias,
Quas quisque providentium anteverterit.
Scitis profecto quæ sint; sed si memoria
Rebus vetustis cludit, veniet Ludius
Edissertator harum, quas teneo minus.
Ludius.

Delphis Solonem scripse fama est Atticum,
гval σεavτov, quod Latinum est, Nosce te.
Multi hoc Laconis esse Chilonis putant.
Spartane Chilon sit tuum, necne, ambigunt,
Quod introfertur, ὅρα τέλος μακροῦ βίου,
Finem intueri longæ vitæ quo jubes.
Multi hoc Solonem dixe Croeso existimant.
Et Pittacum dixisse fama est Lesbium,
гiyooxs xapór tempus ut noris, jubet.
Sed xapos iste, tempestivum tempus est.
Bias Prieneus dixit, οἱ πλεῖστοι κακοί :

Quod est Latinum, Plures hominum sunt mali :
Sed imperitos scito, quos dixit malos.
Μελέτη τὸ πᾶν, Periandri est Corinthii,
Esse Meditationem totum qui putat.
"Αριστον μέτρον esse dixit Lindius
Cleobulus, hoc est, Optimus cunctis modus.
Thales, Εγγύα, πάρεστι δ ̓ ἄτη, protulit.
Spondere qui nos, noxa quod præs est vetat.
Hoc nos monere, feneratis non placet.
Dixi. Recedam. Legifer venit Solon.
Solon.

De more Græco prodeo in scenam Solon,
Septem Sapientum fama cui palmam dedit.

Sed fama non est judicii severitas.

Neque me esse primum, vestrum aut imum existimo,
Æqualitas quod ordinem nescit pati.
Recte olim ineptum Delphicus jussit Deus
Quærentem, quisnam primus sapientum foret,
Ut in orbe tereti nomina eorum incideret :
Ne primus esset, ne vel imus quispiam.
Eorum e medio prodeo gyro Solon.
Ut quid dixisse Croeso regi.existimor,
Id omnis hominum secta sibi dictum putet.
Grace coactum ὅρα τέλος μακροῦ βίου :
Quod longius fit, si Latine edisseras :
Spectare vitæ jubeo cunctos terminum.
Proinde miseros, aut beatos dicere
Evita quod sunt semper ancipiti statu.
Id adeo sic est. Si queam, paucis loquar.
Rex, an tyrannus, Lydia Croesus fuit
PATROL. XIX.

A His in beatis, dives insanum in modum,
Lateribus aureis templa qui divis dabat.
Is me evocavit. Venio dicto obediens,
Meliore ut uti rege possint Lydii.
Rogat, beatum prodam, si quem noverim ;
Telana dico civem non ignobilem.
Pro patria pugnans iste vitam objecerat.
Despexit. Alium quærit. Inveni Aglaum;
Fines qui agelli proprii numquam excesscrat.
At ille ridens, Quo dein me ponis loco,
Beatus orbe toto qui solas vocor?
Spectandum dico terminum vitæ prius:
Tum judicandum, si manet felicitas.
Dictum moleste Croesus accepit. At ego
Relinquo regem. Bellum ille in Persas parat.
B Profectus, victus, vinctus, regi deditus.

C

D

At ille captus, funeris ipse instar sui.

Qua flamma totum se per ambitum dabat,
Volvens in altum fumidos æstu globos.
At pené séro Croesus ingehti sono,
O vere vates, inquit, o Solon, Solon!
Clamore magno ter Solonem nuncupat.
Qua voce Cyrus motus, exstingui jubet
Gyrum per omnem, et destrui ardentem pyram.
El commodum profusus imber nubibus
Repressit ignem. Croesus ad regem illico
Deductus lectam per ministrorum manum
Interrogatus, quem Solonem diceret :
Et quam ciendi causam haberet nominis,
Seriem per omnem cuncta regi edisserit.
Miseratur ille vimque fortunæ videns,
Laudat Solonem: Croesum in amicis habet.
Vinctumque pedicis aureis secum jubet
Reliquum, quod esset vitæ, totum degere.

Ego duorum regum testimonio

Laudatus, et probatus ambobus fui.

Quodque uni dictum est, quisque sibi dictum

[putet.

Ego jam peregi, qua de causa huc prodii. Venit ecce Chilon. Vos valete, et plaudite.

Chilon.

Lumbi sedendo, oculique spectando dolent,
Manendo Solonem quoad sese recipiat.
Hui, quam pauca quam diu loquuntur Attici.
Unam trecentis versibus sententiam

Tandem peregit; meque respectans abiit.
Spartanus ego sum Chilo, qui nunc prodeo.
Brevitate nota, qua Lacones utimur,
Commendo nostrum yvõbɩ σɛavtòv, Nosce te,
Quod in columna jam tenetur Delphica.
Labor molestus iste, fructi est optimi,
Quid ferre possis, quidve non, dignoscere :
Noctu, diuque quæ geras, quæ gesseris,
Adusque puncti tenuis instar quærere.
Officia cuncta, pudor, honor, constantia,
In hoc et illa spreta nobis gloria.

Dixi. Valete memores. Plausum non moror. 28

Cleobulus.

Cleobulus ego sum, parvæ civis insulæ,
Magnæ sed auctor, qua clueo, sententiæ :
Αριστον μέτρον quem dixisse existimant.
Interpretare tu, qui orchestræ proximus,
Gradibus propinquis in quatuordecim sedes:
Αριστον μέτρον an sit optimus modus.
Dic, annuisti, gratiam habeo, perscquar
Per ordinem, pocta dixe isthoc loco
Afer videtur vester, UT NE QUID NIMIS.
Et noster quidam, nôèv yav, huc pertinet
Uterque sensus, Italus, seu Dorius :

Fandi, tacendi, somni, vigiliæ est modus,
Beneficiorum, gratiarum, injuriæ,
Studii, laborum. Vita in omni quidquid est,
Istum requirit optimæ pausæ modum.

[ocr errors][merged small][merged small]

Non hominem quemquam, sed deum credi decet.
Is igitur ego sum. Causa sed in scenam fuit
Mihi prodeundi, quæ duobus ante me :
Assertor ut sententiæ fierem meæ.
Ea displicebit; non tamen prudentibus,
Quos docuit usus, et peritos reddidit.
Noς ἐγγύα, πάρεστι δ' ἄτη, dicimus :
Latinum est, Sponde: noxia est præsto tibi.
Per mille possum currere exempla, ut probem
Prædes vadesque pœnitudinis reos.
Sed nolo quemquam nominatim dicere.
Sibi quisque vestrum dicat, et secum putet,
Spondere quantis damno fuerit et malo.
Gratum hoc officium maneat ambobus tamen.
Pars plaudite ergo pars offensi explaudite.

:

[blocks in formation]

Bias Prieneus dixi, οἱ πλεῖστοι κακοί.
Latine dictum suspicor, Plures mali.
Dixisse nollem, VERITAS ODIUM PARIT.
Malos sed imperitos dixi, et barbaros :
Qui jus, et æquum et sacros mores negligunt.
Nam populus iste, quo theatrum cingitur,
Totus bonorum est: hostium tellus habet,
Dixisse quos me creditis, Plures malos.
Sed nemo quisquam tam malus judex fuat,
Qui non bonorum partibus se copulet.
Sive ille vere bonus est, seu dici studet,
Jam fugit illud nomen invisum mali.
Abeo, valete, et plaudite, plures boni.
Pittacus.

B Mitylena oriundus Pittacus sum Lesbius,
Γίγνωσκε καιρόν, qui dixi sententiam.
Sed iste zapos, tempus ut noris, monet :
Et esse zapov, tempestivum quod vocant.
Romana sic est vox, Venito in tempore:
Vester quoque ille comicus Terentius,
Rerum omnium primum esse tempus autumat,
Ad Antiphilam quo venerat servus Dromo
Nullo impeditam, temporis servans vicem.
Reputate cuncti, quotiens offensam incidat,
Spectata cui non fuerit opportunitas.

Tempus me abire, ne molestus: plaudite.
Periander.3

Ephyra creatus huc Periander prodeo,
Mehéτn to nav qui dixi : et qui dictum probo,
C Meditationem id esse totum, quod geras.
Is quippe solus rei gerendæ est efficax,
Meditatur omne qui prius negotium.
Adversa rerum, vel secunda prædicat
Meditanda cunctis comicus Terentius.

Locare sedes, bellum gerere, aut ponere:

Magnas, modicasque res etiam, parvas quoque
Agere volentem, semper meditari decet.
Nam segniores omnes in cœptis novis,
Meditatio si rei gerendæ defuit.
Nihil est, quod ampliorem curam postulet,
Quam cogitare, quid gerendum sit : dehinc
Incogitantes fors, non consilium regit.

Sed ego me ad patres jam recipio : plaudite, Meditati, ut vestram rem curetis publicam.

SEPTEM SAPIENTUM SENTENTIÆ,

Septenis versibus ab eodem Ausonio explicatæ.

Bias Prieneus.

Quænam summa boni? Mens, quæ sibi conscia recti. Pernicies homini quæ maxima? Solus homo alter. Quis dives? Qui nil cupiat. Quis pauper? Avarus. Quæ dos matronæ pulcherrima? Vita pudica. Quæ casta est? De qua mentiri fama veretur. Quod prudentis opus? Cum possit, nolle nocere. Quid stulti proprium? Non posse, et velle nocere.

D

Pittacus Mitylenæus.

Loqui ignorabit, qui tacere nesciet. Bono probari malo, quam multis malis. Demens superbis invidet felicibus. Demens dolorem ridet infelicium. Pareto legi, quisque legem sanxeris. Plures amicos re secunda compara. Paucos amicos rebus adversis proba.

« PoprzedniaDalej »