Obrazy na stronie
PDF
ePub

Etas nil de te posterior celebrat.
Grammaticum juvenem tantum te fama ferebat,
Tum quoque tam tenuis, quam modo nulla manet.
Sed quicumque tamen, nostro quia doctor in ævo
Vixisti, hoc nostrum munus habeto, Vale.

XII. Citario Sicalo Syracusano, grammatico
Burdigalensi Græco.

Et Citari, dilecte mihi, memorabere, dignus
Grammaticos inter qui celebrere bonos.
Esset Aristarchi tibi gloria, Zenodotique

Graiorum, antiquus si sequeretur honos. Carminibus, quæ prima tuis sunt condita in annis, Concedit Cei Musa Simonidei.

Urbe satus Sicula, nostram peregrinus adisti :
Excultam studiis quam prope reddideras.
Conjugium nactus cito nobilis, et locupletis,
Invidia fati non genitor moreris.

At nos defunctum memori celebramus honore :
Fovimus ut vivum munere amicitiæ.

XIV. Censorio Attico Agricio, Rhetori.

Eloquii merito primis æquande, fuisti
Agrici hic positus posteriore loco :
Evo qui quoniam genitus functusque recenti,
Dilatus nobis, non et omissus eras.
Quocumque in numero, tristi memorabere threno.
Unus honos tumuli serus, et ante datus.
Tam generis tibi celsus apex, quam gloria fandi.
Gloria Athenæi cognita sede loci;
Nazario, et claro quondam delata Patera,
Egregie multos excoluit juvenes.
Conjuge nunc, natisque superstitibus, generoque,
Majorum Manes et monumenta foves.

XV. Nepotiano, grammatico, eidem Rhetori.
Facete, comis, animo juvenili senex,
Cui felle nullo, melle multo mens madens,
Ævum per omne nil amarum miscuit :
Nostri medela, Nepotiane, pectoris,
Tam seriorum quam jocorum particeps,
Taciturne, Amyclas qui silendo viceris.
Te fabulantem non Ulixes linqueret,
Linquit canentes qui melodas virgines.
Probe, et pudice, parce, frugi, abstemie,
Facunde, nulli Rhetorum cedens stylo,
Et disputator ad Cleanthen Stoicon :
Scaurum Probumque corde callens intimo :
Et Epirote Cinea memor magis.
Sodalis, et convictor, hospes jugiter :

Parum quod hospes; mentis agitator meæ.
Consilia nullus mente tam pura dedit,
Vel altiore conditu texit data.
Honore gesti præsidatus inclytus,
Decies novenas functus annorum vices,
Duos relinquens liberos, mortem oppetis,
Dolore multo, tam tuorum, quam meo.
XVI. Æmilius Magnus Arborius, rhetor Tolose.

Inter cognatos jam fletus, avuncule, Manes,
Inter Rhetoricos nunc memorandus eris.

A Illud opus pietas, istud reverenda virorum
Nomina pro patriæ relligione habeant.
Bis meritum duplici celebremus honore parentem
Arborium, Arborio patre, et avo Argicio.
Stemma tibi patris Æduici: Tarbellica Mauræ
Matris origo fuit, ambo genus procerum.

[ocr errors]

Nobilis et dotata uxor, domus, et schola, cultæ
Principum amicitia contigerunt juveni.
Dum Constantini fratres opulenta Tolosa

Exsilii specie sepositos cohibet:

Byzanti inde arcem, Thressæque Propontidis urbem Constantinopolim fama tui pepulit.

Illic dives opum, doctoque ibi Cæsare honorus

Occumbis, patribus Magne superstitibus.

In patriam sed te sedem, ac monumenta tuorum, B Principis Augusti restituit pietas.

Hinc renovat causam lacrymis, et flebile munus,
Annuus ingrata relligione dies.

XVII. Exuperius, rhetor Tolosa.

Exuperi memorande mihi, facunde sine arte,
Incessu gravis et verbis ingentibus, ore

Pulcher, et ad summam, motuque habituque venusto,
Copia cui fandi longe pulcherrima; quam si
Auditu tenus acciperes, deflata placeret :
Discussam scires solidi nihil edere sensus.
Palladiæ primum toga te venerata Tolosa,
Mox pepulit levitate pari. Narbo inde recepit.
Illic Dalmatio genitos, fatalia regum
Nomina, tum pueros grandi mercede docendi
C Formasti, Rhetor, metam prope puberis ævi.
Cæsareum qui mox indepti nomen, honorem
Præsidis, Hispanumque tibi tribuere tribunal.
Decedens, placidos mores, tranquillaque vitæ
Tempora prædives finisti sede Cadurca.

Sed patriæ te jura vocant, et origo parentum, Burdigale ut rursum nomen de Rhetore reddas. XVIII. Marcello Marcelli filio grammatico Narbonensi. Nec te Marcello genitum, Marcelle, silebo :

Aspera quem genitrix urbe, domo pepulit. Sed fortuna potens cito reddidit omnia, et auxit. Amissam primum Narbo dedit patriam. Nobilis hic hospes Clarentius indole motus,

Egregiam natam conjugio attribuit.

Mox schola, et auditor multus, prætextaque pubes,
Grammatici nomen, divitiasque dedit.

Sed numquam jugem cursum fortuna secundat,
Præsertim pravi nacta virum ingenii.

Verum oneranda mihi non sunt: memoranda recepi
Fata; sat est dictum, cuncta perisse simul.
Non tamen et nomen, quo te non fraudo, receptum
Inter Grammaticos prætenuis meriti.

XIX. Sedatus, rhetor Tolosanus.
Relligio est, tacitum si te, Sedate, relinquam,
Quamvis docendi munus indepte es foris.
Communis patria est tecum mihi forte potentis
Fati Tolosam nactus es sedem scholæ.
Illic conjugium, natique, opulensque senectus,

Et fama, magno qualis est par Rhetori. Quamvis externa tamen a regione reducit

Te patria, et civem morte obita repetit. Cumque vagantem operam divise impenderis urbi, Arbitrium de te sumit origo suum.

Est tua nunc suboles, moremque secuta parentis, Narbonem, ac Romam nobilitat studiis.

Fama velit nolit, Burdigalam referet.

XX. Staphylius, rhetor, civis Auscius. Hactenus observata mihi lex commemorandi Cives, sive domi, seu docuere foris. Externum sed fas conjungere civibus unum

A Exesas tineis, opicasque evolvere chartas,
Major quam promptis cura tibi in studiis.
Quod jus Pontificum, quæ fœdera, stemma quod olim
Ante Numam fuerat sacrificis Curibus:
Quod Castor cunctis de regibus ambiguis, quod
Conjugis e libris ediderat Rhodope :
Quod jus Pontificum, veterum quæ scita Quiritum,
Quæ consulta patrum; quid Draco, quidve Solon
Sanxerit; et Locris dederit quæ jura Zaleucus;

Te, Staphyli, genitum stirpe Novempopulis. Tu mihi quod genitor, quod avunculus: unus utrumAlter ut Ausonius, alter ut Arborius. [que. Grammatice ad Scaurum, atque Probum, promptis[sime Rhetor,

B

Historiam callens Livii et Herodoti.
Omnis doctrinæ ratio tibi cognita: quantam
Condit sexcentis Varro voluminibus.
Aurea mens, vox suada tibi, tum sermo quietus.
Nec cunctator eras, nec properante sono.
Pulchra senecta, nitens habitus, procul ira, dolusque,
At placidae vitæ congrua meta fuit.

XXI. Crispus et Urbicus, grammat. Latini et Græci.
Tu quoque in ævum, Crispe, futurum
Mosti venies commemoratus

Munere threni.

Qui primævos, fandique rudes,
Elementorum prima docebas
Signa novorum.

Creditus olim fervere mero,
Ut Virgilii Flaccique locis
Emula ferres.

Et tibi, Latiis posthabite orsis
Urbice, Graiis celebris, carmen
Sic ἐλελίσω.

Nam tu Crispo conjuncte tuo
Prosa solebas, et versu loqui
Impete eodem;

Priscos ut et Heroes olim

Sub Jove quæ Minos, quid Themis ante Jovem ; Nota tibi potius, quam Tullius et Maro nostri, Et quidquid Latia conditur historia. Fors istos etiam tibi lectio longa dedisset : Supremum Lachesis ni celerasset iter. Exili nostræ fucatus honore cathedræ,

Libato tenuis nomine Grammatici.

Longinquis posthac Romæ defunctus in oris :
Ad quas de Siculo littore transieras,

Sed modo nobilium memoratus in agmine, gaude :
Pervenit ad Manes si pia cura tuos.
XXIII. Dynamio, Burdigalensi, qui in Hispania docuit,
et obiit.

Sed neque te moesta, Dynami, fraudabo querela.
Municipem patriae causidicumque meæ.
Crimine adulterii quem saucia fama fugavit;
Parvula quem latebris fovit llerda suis.
Quem locupletavit conjux Hispana latentem;
Namque ibi mutato nomine, Rhetor eras.
Rhetor Flavinii cognomine dissimulatus,

Ne posset profugum prodere culpa suum.
C Reddiderat quamvis patriæ te sera voluptas,
Mox residem rursum traxit Ilerda domus.
Qualiscumque tuæ fuerit fuga, famaque vitæ,
Jungeris antiqua tu mihi amicitia.
Officiumque meum, sénsus si manibus ullus,
Accipe jam verus morte obita Dynami.
Diversis quamvis jaceas defunctus in oris :
Commemorat moestis te pia cura elegis.
XXIV. Acilio Glabrioni, grammatico Jun. Burdig.
Doctrinæ, vitæque pari brevitate caducum,
Glabro, te moestis commemorabo elegis.
Stemmate nobilium deductum nomen avorum,
Glabrio Aquilini Dardana progenies.

Carmine Homeri commemoratos

[blocks in formation]

Tu quondam puero compar mihi discipulo: mox
Me dehinc facto Rhetore, Grammaticus.

Inque foro tutela reis, et cultor in agris,

Digne, diu partis qui fruerere bonis.

Commode, læte, benigne, abstemie, tam bone dandis

Semper consiliis, quam taciturne datis.

Tam decus omne tuis, quam mox dolor, omnia acerbo Funere præreptus, Glabrio, destituis:

Uxore et natis, genitore et matre relictis,

Ebeu ! quam multis perdite nominibus!
Flete diu nobis, numquam satis, accipe acerbum
Glabrio in æternum commemorate, VALE.

Coronis.

Quos legis a prima deductos menide libri, Doctores patriæ scito fuisse meæ.

Grammatici in studio, vel Rhetoris, aut in utroque, A Historia si quos, vel poeticus stilus,

Quos memorasse mihi, morte obita, satis est.
Viventum illecebra est laudatio; nomina tantum
Voce ciere, suis sufficiet tumulis.
Ergo qui nostræ legis otia tristia chartæ,
Eloquium tu ne quære, sed officium,
Quo claris doctisque viris pia cura parentat:
Dum decora egregiæ commeminit patriæ.

POETA.

Valete, manes inclytorum Rhetorum:
Valete, doctores probi.

Forumve fecit nobiles :

Medicæ vel artis, dogma vel Platonicum
Dedit perenni gloriæ :

Et si qua cunctis cura viventum placet:
Juvatque honor superstitum :

Accipite moestum carminis cultum mei,
Textum querela flebili,

Sedem sepulcris servet immotus cinis.
Memoria vivat nominum:

Dum remeat illud, judicis dono Dei,
Commune cum dis sæculum.

EPITAPHIA

HEROUM.

EPITAPHIA HEROUM QUI BELLO TROICO B

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Conditur hoc tumulo Laerta natus Ulixes.
Perlege Odyssean, omnia nosse vòlens.
VI. Diomedi.

Conditur hic genitore bono melior Diomedes:
Crimen ob uxoris pulsus dotalibus agris.
Argyripam, clarosque viris qui condidit Arpos :
Clarior urbe nova, patriæ quam sede vetusta.
VII. Antilocho.

Consiliis, belloque bonus, quæ copula rara est,
Charus et Atridis, charus et Æacidis :
Præmia virtutis simul et pietatis adeptus,
Servato Antilochus Nestore patre, obii.
Non hic ordo fuit: sed justius ille superstes,
Troja capi sine quo perfida non poterat.

C

D

VIII. Nestori.

Hoc tegor in tumulo quarti jam prodigus ævi
Nestor, consilio clarus, et eloquio,

Objecit sese cujus pro morte peremptus

Filius, et nati vulnere vivo pater.
Eheu! cur fatis disponere sic placet ævum,
Tam longum ut nobis: tam breve ut Antilocho?
IX. Pyrrho.

Orbe tegor medio, major virtute paterna,
Quod puer, et regis Pyrrhus opima tuli.
Impius ante aras quem fraude peremit Orestes.
Quid mirum? cæsa jam genitrice furens.
X. Euryalo.

Nec me non dignum titulo Pleuronia credit :

Cui communis erat cum Diomede domus,
Euryalo, et Sthenelo. Nam tertius hoc ego regnum
Possedi : de quo nunc satis est tumulus.
XI. Guneo.

Gunea pontus habet, tumulus sine corpore nomen.
Fama homines inter; coelum animus repetit.
Cuncta elementa duei tanto commune sepulcrum.
Qua? cœlum, et tellus, et mare, et ora virum.
XII. Protesilao.

Fatale ascriptum nomen mihi Protesilao.
Nam primus Danaum bello obii Phrygio,
Audaci ingressus Sigeia littora saltu,
Captus pellacis Laertiada insidiis.

Qui ne Trojanæ premeret pede littora terræ,

Ipse super proprium desiliit clypeum.

Quid queror? hoc letum jam tum mea fata canebant,

Tale mihi nomen cum pater imposuit.

XIII. Deiphobo.

Proditus ad poenam, sceleratæ fraude Lacænæ,

Et deformato corpore Deiphobus,

Non habeo tumulum, nisi quem mihi voce vocantis
Et pius Æneas, et Maro composuit.

XIV. Hectori.

Hectoris hic tumulus : cum quo sua Troja sepulta est.
Conduntur pariter qui periere simul
XV. Astyanacti.

Fios Asiæ, tanta unus de gente superstes,
Parvulus, Argivis sed jam de patre timendus,
Hlic jaceo Astyanax, Scais dejectus ab altis.

Proh dolor! Iliaci Neptunia mœnia muri
Viderunt aliquid crudelius Hectore tracto.
XVI. Sarpedoni.

Sarpedon Lycius, genitus Jove, numine patris
Sperabam cœlum; sed tegor hoc tumulo,
Sanguineis fletus lacrymis. Proh ferrea fata!
Et patitur luctum, qui prohibere potest?
XVII. Nasti et Amphimacho.

Nastes, Amphimachusque, Nomionis inclyta proles,
Ductores quondam, pulvis et umbra sumus.
XVIII. Troilo.

Hectore prostrato, nec dis, nec viribus æquis
Congressus sævo Troilus acidæ,
Raptatus bigis fratris conjungor honori :
Cujus ob exemplum nec mihi pœna gravis.
XIX. Polydoro.

Cede procul, myrtumque istam fuge nescius, hospes,
Telorum seges est sanguine adulta meo.
Confixus jaculis, et ab ipsa cæde sepultus,
Condor in hoc tumulo bis Polydorus ego.
Seit pius Æneas, et tu, rex impie, quod me
Thracia pœna premit, Troia cura tegit.
XX. Euphemo.
Euphemum Ciconum ductorem Troia tellus
Condidit hastati Martis ad effigiem.
Nec satis est titulum saxo incidisse sepulcri:
Insuper et frontem mole onerant statuæ.
Ocyus ista ruunt, quæ sic cumulata locantur.
Major ubi est cultus, magna ruina subest.

XXI. Hippothoo, et Pylæo, in horto sepultis.
Hippothoum, Pyleumque tenet gremio infima tellus.
Caulibus et malvis terga superna virent.
Nec vexat cineres horti cultura quietos:
Dum parcente manu molle olus excolitur.
XXII. Ennomo, et Chromio.

Ennomus hic, Chromiusque jacent, queis Mysia re-
gnum,

Queis pater Alcinus, Oceanusque atavus.
Nobilitas quid tanta juvat? quo clarius istis
Est genus, hoc mortis conditio gravior.
XXIII. Priamo.

Hic Priami non est tumulus, nec condor in ista
Sede caput Danai diripuere meum.

Ast ego cum lacerum sine nomine funus haberem,
Confugi ad cineres Hectoreos genitor.
Ilic et natos, Trojamque, Asiamque sepultam
Inveni, et nostrum quidquid ubique jacet.
XXIV. Item Priamo.

Qui tumulum Priami quærit, legat Hectoris ante.
Ille meus, nato quem prius ipse dedi.
Hectoris, et patris simul est commune sepulcrum,
Amborum quoniam juncta ruina fuit.

XXV. Hecuba.

Quæ regina fui, quæ claro nata Dymante,

A Quæ Priami conjunx, Hectora quæ genui,
Hic Hecuba injectis perii superobruta saxis.
Sed rabie linguæ me tamen ulta prius.
Fidite ne regnis, et prole, et stirpe parentum :
Quicumque hoc nostrum oñμa xuvos legitis.
XXVI. Polyxence.

Troas Achilleo conjuncta Polyxena busto
Malueram nullo cespite functa tegi.
Non bene discordes tumulos miscetis, Achivi:
Hoc violare magis, quam sepelire fuit.

ALIQUOT ALIORUM EPITAPHIA.
XXVII. Niobe, in Sipylo monte juxta fontem sepultæ.
Thebarum regina fui, Sipyleia cautes

Quæ modo sum: læsi numina Latoidum.
B Bis septem natis genitrix læta atque superba,
Tot duxi mater funera, quot genui.

Nec satis hoc divis. Duro circumdata saxo
Amisi humani corporis effigiem.
Sed dolor, obstructis quamquam vitalibus, hæret :
Perpetuasque rigat fonte pio lacrymas.

Proh facinus! tantæne animis cœlestibus iræ?
Durat adhuc luctus, matris imago perit.
XXVIII. Eidem.

Vivebam. Sum facta silex, quæ deinde polita
Praxitelis manibus, vivo iterum Niobe.
Reddidit artificis manus omnia, sed sine sensu.
Hunc ego, cum læsi numina, non habui.
XXIX. Eidem.

C Habet sepulcrum non id intus mortuum.
Habet nec ipse mortuus bustum super.
Sibi sed est ipse hic sepulcrum, et mortuus.
XXX. Didoni.

D

Infelix Dido, nulli bene nupta marito:
Hoc pereunte fugis, hoc fugiente peris.
XXXI. Diogeni Cynico, in cujus sepulcro, pro titulo,
canis signum est.

Dic, canis, hic cujus tumulus? Canis. At cauis hic quis?
Diogenes. Obiit? Non obiit, sed abiit.

Diogenes, cui pera penus, cui dolia sedes,

Ad manes abiit? Cerberus ire vetat.
Quonam igitur? Clari flagrat qua stella Leonis,
Additus est justæ nunc canis Erigona.

XXXII. In tumulum sedecennis matrona.
Omnia quæ longo vitæ cupiuntur in ævo,
Ante quater plenum consumpsit Anicia lustrum.
Infans lactavit, pubes et virgo adolevit.
Nupsit, concepit, peperit. Jam mater obivit.
Quis mortem accuset? quis non accuset in isto
Ætatis? meritis anus est, ætate puella.

XXXIII. Glauciæ, immatura morte prævento.
Læta bis octono tibi jam sub consule pubes
Cingebat teneras, Glaucia adulte, genas.
Et jam desieras puer, anne puella, videri:

Cum properata dies abstulit omne decus.
Sed neque functorum socius miscebere vulgo :

Nec metues Stygios flebilis umbra lacus. Verum aut Persephonæ Cinyreius ibis Adonis : Aut Jovis Elysii tu catamitus eris.

XXXIV. Callicrateæ.

Viginti atque novem genitrici Callicratea
Nullius sexus mors mihi visa fuit.

Sed centum et quinque explevi bene messibus annos,
Intremulam baculo non subeunte manum.

XXXV. Equo Admirabili, jussu Augusti.
Phosphore, clamosi spatiosa per æquora Circi
Septenas solitus victor obire vias:
Improperanter agens primos a carcere cursus,
Fortis prægressis ut potereris equis.
Promptum et veloces erat anticipare quadrigas:
Victores etiam vincere, laus potior.
Hunc titulum vani solatia sume sepulcri,

Et gradere Elysios præpes ad alipedes.
Pegasus hinc dexter currat tibi; lævus Arion
Funis eat; quartum det tibi Castor equum.

A

B

XXXVI. In tumulo hominis felicis.

Sparge mero cineres, bene olenti et unguine nardi,
Hospes, et adde rosis balsama puniceis.
Perpetuum mihi ver agit illacrymabilis urna.

Et commutavi sæcula, non obii.
Nulla mihi veteris perierunt gaudia vitæ :
Seu meminisse putes omnia, sive nihil.

XXXVII. Sepulcrum Cari vacuum.
Me sibi, et uxori, et natis commune sepulcrum
Constituit seras Carus ad exsequias.

Jamque diu monumenta vacant, sitque ista querela
Longior et veniat ordine quisque suo,
Nascendi qui lege datus placidumque per ævum
Condatur, natu qui prior, ille prior.

XXXVIII. Ex sepulcro Latinæ viæ.

'Non nomen, non quo genitus, non unde, quid egi.
Mutus in æternum sum, cinis, ossa, nihil.
Non sum, nec fueram : genitus tamen e nihilo sum,
Mitte, nec exprobres singula, talis eris.

DE DUODECIM CÆSARIBUS Per Suetonium Tranquillum scriptis.

Ausonius Hesperio filio. S. D.

CÆSAREOS proceres, in quorum regna secundis
Consulibus dudum Romana potentia cessit,
Accipe bis senos, sua quemque monosticha signant,
Quorum per plenam seriem Suetonius olim
Nomina, res gestas, vitamque obitumque peregit.

Monosticha de ordine XII imperatorum.
Primus regalem patefecit JULIUS aulam
Caesar, et AUGUSTO nomen transcripsit, et arcem.
Privignus post hunc regnat NERO CLAUDIUS, a quo
CÆSAR, cognomen Caliga cui castra dederunt.
CLAUDIUS hinc potitur regno, post quem NERO sævus
Ultimus Æneadum. Post hunc tres, nec tribus annis;
GALBA senex, frustra socio confisus inerti :
Mollis OTHO, infami per luxum degener ævo :
Nec reguo dignus, nec morte VITELLIUS ut vir.
His decimus, fatoque accitus VESPASIANUS.
Et TITUS imperii felix brevitate, secutus
Frater, quem CALVUM dixit sua Roma NERONEM.
Tempus imperii XII Cæsarum.

JULIUS, ut perhibent, divus trieteride regnat. AUGUSTUS post lustra decem sex prorogat annos, Et ter septenis geminos NERO CLAUDIUS addit.

[blocks in formation]

TETRASTICHA.

A Julio Cæsare usque ad tempora sua.

Nunc et prædictos, et regni sorte sequentes

Expediam, series quos tenet imperii. Incipiam ab Divo, percurramque ordine cunctos, Novi Romanæ quos memor historiæ. 1. Julius Cæsar.

Imperium, binis fuerat solemne quod olim

Consulibus, Cæsar Julius obtinuit. Sed breve jus regni, sola trieteride gestum, Perculit armatæ factio sæva togæ. II. Octavianus Augustus.

Ultor, successorque dehinc Octavius, idem Cæsar at Augusti nomine nobilior ; Longæva, et numquam dubiis violata potestas,

« PoprzedniaDalej »