Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]

In hac appendice continentur Ausonii opera. Illum vero cur a poetis Christianis qui eadem ætate floruerunt, cum ipse Christo nomen dederit, absciderimus, satis ex carminum ejus lectione compertum erit, quorum pleraque a Christiana indole, nonnulla etiam ab ipso pudore longius aberrant, pauca tantum veri Dei nonen inducunt. Quidquid igitur nobis obscenitate aliqua lavorare visum est, eo libentius reticuimus, quod ninil inde nisi nauseam lector pudicus simul et litteratus percipere potuisset. Cæterum quod ad recensionem nostram generatim pertinet, hanc esse quam maxime completam et omnibus numeris absolutam de more curavimus, variis inter se collatis editionibus, aliaque ab alia opem mutuatis. Harum præcipue duas memorabimus : unam quæ prodiit Lugduni anno 1540, in-8o, apud Seb. Gryphium; alteram exstantem in Collectione ditissima Pesauri cusa 1766, in-4°.

IN AUSONIUM PROLEGOMENA.

1. Ausonii ætas et religio.

Decimus Magnus Ausonius (a) Burdegalensis, grammaticus et rhetor doctissimus, poeta vero suavis atque ingeniosus, Christi (b) etiam sacris addictus, etsi ejus rei rara (certe tamen) in scriptis suis reliquit vestigia. Ab imp. Gratiano, quem non

(a) Ausonii hujus pater Julius Ausonius, Vasatensis, Medicus Valentini senioris. Ejus libros de medicina memorat Marcellus Empiricus. Fertur et illius dictum, beatum esse non qui habet quæ cupit, sed qui non cupit quæ non habet. Adde Joseph. Scaligerum in Ausonii vita, et Vossium libro de Philosophia pag. 103. Quam bonus vir fuerit Ausonius ille pater, docet filius Epicedio in eum scripto, quo inter alia testatur nonagenarium obiisse. Genealogiam integram vide parentalibus subjectam pag. 143 edit. Jac. Tollii. Alius fuit Ausonius Sophista, de quo Suidas.

B minus ac Valentinianum fratrem in litteris instituerat, promotus ad quæsturam, præfecturam prætorii et, A. C. 379, ad consulatum, obiit imperante Honorio post A. C. 392. De Ausonio consulenda Vita Fl. Mallii Theodori scripta ab Alberto Paulo Rubenio, quam vulgavit Grævius Ultraj. 1699, in-12. Vicarium

(b) Olaus Borrichius vir clariss. in libro de Poetis p. 73, et doctissimus Caveus parte n Hist. litteraria scriptor. Eccles. pag. 100, Christophorus item C Hendreich in pandectis Brandenburgicis tom. I p. 360, non dubitant Ausonium religione ethnicum pronuntiare: quin vir insignis doctrinæ Ludovicus Antonius Muratorius tom. 1 Anecdoton Bibl. Ambrosianæ p. 114, ait neminem dubitare, quod a religione Christiana alienus Ausonius fuerit. Addidit Borrichius, etiam propterea a Pontio Paulino amico identidem objurgatum. Et pag. 74 : Paulinus discipulus Ausonii quem colebat ut præceptorem, sed ut aversum a Christiana religione subinde increpabat. At enim dubio procul fallitur vir doctus una cum Vossio, qui p. 55 Poet. latin. de Ausonio Poeta, quit, fuii gentilis, quemadmodum ex Paulino liquet. Videtur etiam pro ethnico habere Bailletus in Judiciis de Poetis, tum Philippus Brietius syntagmate de Poetis Latinis, quæ sententia non minus a veritate est repulsa, quam quod Gaddio persuasum propemodum a Trithemio esse video, poetam hunc eum

:

in

dem episcopum quoque exstitisse Burdegalensem, tom. I, de Scriptoribus non Ecclesiast., p. 57; Christianum vero fuisse Ausonium, ut ad alia argumenta ex ipsius scriptis recurrere non sit necesse, idem Paulinus luculenter testatur ad eum scribens in hæc verba,

Inque tuo tantus nobis consensus amore est,
Quantus et in Christo connexa mente colendo.

Rectius itaque Gyraldus dialogo 10, de Poetis: Christianus quidem Ausonius fuit, ut ex ejus versibus et item Paulini ejus discipuli facile colligimus, sed petulantior tamen et lascivior (respicit Gyraldus tum epigrammata quædam lasciva et flammis judice Cæsare Scaligero expianda, tum obscenum centonem nuptialem Valentiniano imp. rogante, qui nuptias simili Jusu descripserat, ab Ausonio compositum) quam ut inter Christianos numerari dignus. Josephus quoque Scaliger Ausonium serio Christianum fuisse scribit lib. 1, c. 32, Auson. lect. Adde his Theophilum Raynaudum in Hoplotheca contra ictum calumniæ tom. XII, p. 420, et Bælii dictionarium edit. 2. Objurgavit vero Ausonium Paulinus non ut aversum a Christiana religione, sed quod ille religiosum Paulini secessum palam improbaret. Fortassis male quoque ferebat Paulinus in Ausonii carminibus legere se quædam vzáτepov scripta, quale est illud cap. 1 in Professoribus Burdegalensibus:

Et nunc, sive aliquid post fata extrema supersit,
Vivis adhuc, ævi quod periit meminens.
Sive nihil superest, nec habent longa otia sensus,
Tu tibi vixisti, nos tua fama juvat.

non Stagirita. Addidit Ausonius alia quædam Epitaphia ut Niobes, Didonis, Diogenis Cynici, etc.

Africæ fuisse notat Josephus Scaliger lib. 11 Lect. A Aristotele, sed ut Jo. Tzetzes ad Hesiodum monet, Ausonianar., cap. 17, ubi et alia. Consulatum suum incidere in annum Urbis conditæ 1118, qui ex supputatione Ausonii epocham Varronianam tredecim annis intervertentis (a) respondet anno Christi 379, testatur ipse epigrammate 3 pag. 93 edit. Tollianæ :

Mille annos centumque et bis fluxisse novenos Consulis Ausonii nomen ad usque leges.

Et Epigrammate 2:

Annis undecies centum conjunge quaternos,
Undecies unumque (b) super trieterida necte;
Hæc erit æternæ series ab origine Romæ.

Fastos digessit Ausonius usque ad A. U. C. 1122, Christi 382. Hinc Epigrammate 4 :

Hactenus ascripsi fastos: si sors volet, ultra
Adjiciam; si non, qui legis adjicies.

Scire cupis qui sim? titulum qui quartus ab imo est
Quære, leges nomen consulis Ausonii.

Sed jam pridem isti Ausoniani fasti interciderunt. Vir illustris Ez. Spanhemius tom. II, de usu numism., pag. 414, ait a sanioribus criticis Ausonium religione gentilem credi, non Christianum. Verius tamen est Christi sacris addictum fuisse, ut argumentis non inficiandis constat, licet carmen Paschale et versus rophalicos alterius scriptoris esse ponamus. Nolim tamen assentiri Trithemio Ausonium episcopum Burdegalensem concilio Treverensi (A. C. 586) interfuisse affirmanti cap. 114 de Scriptoribus Ecclesiasticis. Alius fuit Ausonius Martyr, Sec. VIII, episcopus Engolismensis in Aquitania, de quo Acta Sanctor. tom. V, Maii 22, pag. 131 seq.

2. Ausonii scripta. Exstat 1° liber Epigrammatum, quibus præmittitur Theodosii (c) epistola, qua Ausonium parentem vocat, eumque rogat, ut scripta sna audacter ad se perferat, non minus patrocinii et amoris reperturus, quam docti poetæ et scriptores quondam apud Augustum. Hanc epistolam sequitur triplex præfatio versu scripta, una ad Theodosium imp., altera ad Syagrium, tertia ad Latinum Pacatum Drepanium, quem filium, i. e. discipulum appellat. 2o Ephemeris (d) sive totius diei negotium, vario carminis genere. -3° Parentalia quibus charorum suorum, ut ipse loquitur, obitus commemo4o Commemoratio Professorum Burdegalen

rat. sium.

50 Epitaphia Heroum qui bello Trojano interfuerunt, adjecta a Guil. Cantero et aliis peplo Græcorum epigrammatum in eosdem heroas, auctore

[ocr errors]

6o De XII Cæsaribus per Suetonium Tranquillum scriptis Monosticha dicata Hesperio filio, et de iisdem Cæsaribus a Julio Cæsare usque ad Heliogabalum (e) tetrasticha. Hæc sapius ad calcem Suetonii vulgata sunt. Tetrasticha Ausonii de Casaribus occurrunt etiam P. I. elogiorum Jo. Papirii Massoni pag. 147 seq. 70 Claræ urbes sive Ordo nobilium urbium seorsim prodiit cum Hippolyti a Collibus de urbium incrementis. Etiam Pictav. 1565, una cum commentario Eliæ Vineti. 8° Ludus sive sententiæ Septem Sapientum ad Latinium Drepanium Pacatum procos. – 9o Idyllia XX, quorum primum est Carmen PasB chule Proco (f) dictum, quod incipit :

C

(a) Vide Antonii Pagi Criticam Baronianam ad D A. C. 302, et Petri Relandi Fastos Consulares pag. 464.

(b) Undecies unum, i. c. undecim, quibus quatuor cum trieteride additi conficiunt duodeviginti,

(c) Hæc epistola praeter causam suspecta videtur Mariangelo Accursio, Caspari Barthio x 12 et LV 3 Adversar. absurde auctorem suspicato Ascensium. (d) Hanc qui legerit, Christianum fuisse auctorem minime dubitabit. Vide edit. Tollii p. 96, 98 seq.

(e) Scripserat in cæteros quoque imperatores usque ad Theodosium, sed reliqua tetrasticha perierunt. (f) Forte a proconsule dictum, uti Idyllium 8 est recatio Ausonii consulis.

[ocr errors]

Sancta salutiferi redeunt solemnia Christi

Neque confundi debet cum hypobolimæa, Ausoniique nomine falso edita oratione Paschali versibus (g) Rophalicis, qui incipiunt p. 326:

Spes Deus æternæ stationis conciliator. Idyllii septimi in Bissulam major pars et lascivior periit. Decimum sive Mosella elegantissimum est, et commentariis Marqv. Freheri illustratum separatim prodiit Heidelberga 1619, in-fol. Vide etiam clariss. viri Conradi Sam. Schurtzfleischii diss. Historicopoliticas p. 520 seq. Tertium decimum est cento Virgilianus nuptialis et fescenninus. Cupido Cruci affixus ibidem mihi dictus idyllii sexti locum occupat. Cum variorum notis recusus est Haga Comitis Anno 1742, in-8° (h), ad calcem Pervigilii Veneris. Carmine Germanico reddidit Martinus Opitius libro silvarum quinto. Hujus idyllii sexti de Cupidine crucifixo 10cum insignem v. 16 seq. Fulmineos Semele, etc., illustrant viri clariss. Oudinus S. 1. et Ravionus de Varennes; Journal des savants 1718, pag. 197, 203; Mémoires de Trévoux 1717, pag. 1181, 1189. Gryphum ternarium, sive idyllion undecimum illustravit Scaliger epist. 199. Claudius item Minos Divionensis, et Franciscus Sylvius Ambianas A. 1516, ac Franciscus Sanctius Brocensis una cum Ovidio in Ibin, Salmanticæ 1506, in-8°. At idyllium decimum quintum de ambiguitate vitæ seorsim excusum cum commentario llenr. Vagetii Hamb. 1637, in-8°. Idem cum distichis Catonis, aliisque prodiit 1500, in-4°. Idem Idyllium Græca metaphrasi donavit Federi

(g) Versus Rophalici dicuntur quod clave more voces gradatim surgunt et augentur numero syllabarum, sive per singula vocabula singulis syllabis increscunt, ut Homeri ille Iliad. libro tertio vers. 182, de quo Gellius XIV, 6. Calix poraλwrós apud Dionem in Commodo, in clavæ figuram formatus. Pro Rophalicis versibus alii legunt Euryphallicos. Vide Bernhardi Monetæ notas ad Menagiana tom. IV, pag. 180. Rophalici versus exemplum ex Homero hoc affert Eustathius in Iliad. 7, 182, edit. Basil. :

Ο μάχαρ Ατρείδη, μοιρηγενές, ὀλβιόδαιμον.
(h) Journal des Savants 1713, pag. 193.

cum Terentiano Mauro. Vide Diarium Venetum, Giornale de' letterati d' Italia tom. XVII, pag. 303. Possideo editionem cum Thaddæi Ugoleti Parmensis præfatione vulgatam Venetiis 1501, in-4°, passimque notatam manu viri summi Andreæ Alciati. Epigrammata quædam accesserunt primum Ausonio ex Bibliotheca Georgii Merula Alexandrini. Exstat quoque editio Parisiensis a Milh-llumelbergio emendata, ap. Jodocum Badium Ascensium A. 1517, in-4o. Eodem anno Aldus Ausonium vulgavit in-8°. Omitto editiones Basileensem Valentini Curionis anno 1523; Lugdunenses ap. Gryphium 1540, in-8°, et 1549; Parisiensem a Vineto castigatam, curante Vineti amico Jacobo Goupylo, A. 1551; Lugdunensem Lud. Miræi 1557, in-8°; Antwerpiensem Theodori Pulmanni, minore forma A. 1567. Præ reliquis vero laudanda luculenta Ausonii editio, cura viri docti Ælic Vineti vulgata, Burdegala A. 1575, in-4o, una cum commentariis ejusdem A. 1580, eadem forma excusis, et post ejus (a) obitum An. 1590, in-4°. Huic Vineto, antequam commentarii ejus in lucem emitterentur, Josephus Scaliger suos Ausonianarum lectionum libros I inscripsit A. 1573, in quorum postremi capite ultimo, Poetæ vitam succincte narratam tradidit. fidem deinde frequenter editi sunt cum Ausonio non tantum Lugd. 1575, sed et ap. Commelinum 1588, in-8°, et eodem anno, minore forma Genevæc, alibique ab eo tempore sæpius, additis selectis Vineti notis et excerptis ex opere Adversariorum Adr. Turnebi et scriptis Philologicis Adr. Junii, Guil. Canteri et Justi Lipsii. Ante Vinetum et Scaligerum diatribas in Auson., Ovidium et Solinum vulgaverat Mariangelus Accursius Rom. 1524, in fol., qui plagii postulatus quod labores Fabricii Varani episcopi Camerini sibi tribuisset, crimen illud a se removit hoc concepto jurejurando: Quod dii hominesque fas fidesque audiat, sacramenti religione et si quid est jurejurando sanctius affirmo, idque rite pariter ac sine dolo malo dici, cæterisque accipi volo, me nec ullius umquam scripta perlegisse ac ne conspexisse quidem, unde vel tantillum lucubrationes nostras redimiri juvarique datum fuerit. Quin immo laborasse quoad ejus fieri licuerit, ut si quippiam alterius post observationem quoque meam editam occurrerit, e nostris protinus abole

cus Jamotius pag. 57 poematum. Elegiam ejusdem A Exstat etiam Ausonius excusus Mediolani A. 1497, argumenti scriptoris recentioris edidit Barthius XLV 16 Advers. Ad Idyllion de Viro bono, sive Пvaɣopexv xpónow dissertatio Magni Danielis Omeisii lucem vidit Altdorfii 1706, in-4°, in qua et plura de Ausonio. 10° Eclogarium variorum poematiorum et epigrammatum, quorum pars ut in aliis quoque Ausonii carminibus expressa e Græcis quæ in Scaligeri editione et aliis quibusdam adjuncta leguntur. Epigramma Graecum Posidippi sive Cratetis Cynici, quod expressit Ausonius et amplificavit, una cum contrario Metrodori legitur in Anthologia epigrammatum Græcorum lib. 1, p. 27 seq. In ms. codice Antonii Eparchi, qui hodie servatur in Bibl. Regis Christianissimi, prius illud exstat sub Heracliti nomine, alterum Democrito tribuitur. Vide Bandurium B ad Antiquitates Constantinopolitanas pag. $82. Apophthegmata Græciæ Sapientum cum scholiis Erasmi, distichis Catonis et aliis quibusdam, Francofurti ad Oderam in-8°; Carmen Paschale cum notis Speltini, in collectione poematum Speltini, Erfurti 1501, in-4o.- 11° Liber Epistolarum XXV, uti omnia hactenus enarrata, vario carminis genere. Idylliis et epistolis nonnullis subinde epistola prosa scripta præmittitur. 12° Oratio Panegyrica ad Gratianum imp. qua illi pro consulatu gratias agit, sape numero edita cum XII Panegyricis, uti dictum est supra. 13° Periocha in Homeri Iliadem et Odysseam. -14° In editione Vineti leguntur etiam letrasticha in singulos menses, quæ Scaliger in sua omisit, at in Catalectis veterum poetarum edidit sine auc- C toris nomine, quod et in sua veterum epigrammatum Latinorum editione fecit P. Pithoeus. In vetustissimo Calendario Romano quod e codice ms. bibliothecæ Cæsareæ vulgavit Petrus Lambecius ad calcem libri quarti commentariorum, et Grævius inseruit tomo octavo thesauri Autiquitatum Romanarum, tetrasticha ista quæ Grævius Ausonio haud indigna judicat, imaginibus mensium singula sunt subjecta, illasque pulchre referunt. Confer Eustathium de Ismenis et Imeniæ amoribus libro quarto, ubi duodecim mensium imagines prisco more depictas describit. 3. Operum Ausonii editiones. Ausonium Gesnerus primum editum narrat ab Aldo, sed Laurentius Pignorius, epist. 16, auctor est Ausonium nos debere Matthæo Bosso, Angelo Politiano ac Taddeo Ugo- D verimus. Quod si pejerem, tum pontifex perjurio, maleto: et in Beughemii Incunabulis typographiæ memorari video xdo Mediolanensem anni 1490, quam editionem Ausonii 1490 principem vocat Rosweidus ad Paulini carmen 4, pag. 856, deinde Venetam A. 1496, in-fol., cum præfat. Georgi Merulæ.

[ocr errors]

(a) Obiit Vinetus A. 187. Ejus secunde editionis commentarii meminit Jos. Scaliger p. 403 Epist., gryphum ternarii Ausoniani expositurus ad Nic. Michelium Scis quam non vulgaris eruditio sit in poematis Ausonii. In quibus gryphus ternarii melioribus ævi nostri grammaticis crucem fixit, quamquam conatus omnium elusit recondita et velo ænigmatum summota doctrina: nam Sylvius Ambianus nihil nisi triviali moneta percussit. Bonus Vinetus non solum sibi,

lus autem genius diatribis contingat, usque adeo ut si qua bona aut saltem mediocria in ipsis fuerint, imperitorum turba pessima, bonis leviuscula tricisque viliora censeantur famæ si qua manent munera, vento evolent, proque vulgi levitate ferantur. Ausonius cum

sed et eruditioribus, etiam in iis quæ plana sunt, disfidit. Et quamvis in commentario secundo quod nuper post ejus mortem recoctum est, multa de nostris lectionibus Ausonianis in suas diatribas transcripserit, nihil tamen quo doctioribus Ausonius familiarior fieret exprompsit. Confer etiam si placet Tho. Crenii part. Iv Animadvers. pag. 11 seq., ubi et alia quædam ad notitiam editionum Ausonii facientia.

Josephi Scaligeri lectionibus Ausonianis Genev. 1608, A
in 12. Conradus Rittershusius, pag. 115, ad Guntheri
Ligurinum, memorat exercitationes suas ad Auso-
nium, in quibus plura loca Nazarii et aliorum Pane-
gyricorum emendaverit. Sed nec illæ, nec Casparis
Barthi animadversiones ad Ausonium, aut Henrici
Ernstii notæ atque varix lectiones umquam vide-
runt lucem quod sciam: licet exstent Rittershusii
ad Panegyricos observationes quædam, ut supra lib.
11, cap. 22, dicere me memini.

Denique elegantissime hunc scriptorem Lugduni Bat. 1671, in-8°, in lucem emisit Jacobus Tollius cum notis integris Scaligeri, et cujus in Mosellam Ausonianam commentarius Heidelb. 1619, in-fol., prodierat, Marquardi Freheri, selectisque animadversionibus Accursii (quamquam integras titulus, sed falso promittit), Vineti, Barthii, Acidalii, J. F. Gronovii et Jo. Georgii Grævi. Constat Mosellam Ausonii cum selectis Tibulli Propertiique elegiis illustratam quoque a Paulo Duizio, Mussiponti 1615 in-8.

DECII AUSONII

GALLI BURDIGALENSIS

OPERA QUÆ EXSTANT.

PRÆFATIUNCULE.

Theodosius Augustus Ausonio parenti salutem. Amor meus in le est, et admiratio ingenii atque cruditionis tuæ, quæ multo maxima sunt, fecit, parens jucundissime, ut morem principibus aliis solitum sequestrarem; familiaremque sermonem autographum ad te transmitterem, postulans pro jure, non quidem regio, sed illius privatæ inter nos charitatis, ne fraudari me scriptorum tuorum lectione patiaris, quæ olim mihi cognita et jam per tempus oblita, rursum desidero : non solum ut quæ sunt nota recolantur, sed ut ea quæ fama celebri adjecta memorantur, accipiam. Quæ tu de promptuario scriniorum tuorum, qui me amas, libens impartiare, secutus exempla auctorum optimorum (quibus par esse meruisti ) qui Octaviano Augusto rerum potienti certatim sua opera tradebant, nullo fine

B Ne ferat indignum vatem, centumque lituras,
Mutandas semper deteriore nota.

in ejus honorem multa condentes. Qui illos haud sciam, C

an æqualiter, ac ego te, admiratus sit, certe non am-
plius diligebat. Vale, parens.

Theodosio Augusto Ausonius.
Agricolam si flava Ceres dare semina terræ,
Gradivus jubcat si capere arma ducem,
Solvere de portu classem Neptunus inermem,
Fidere tam fas est, quam dubitare nefas :
Insanum quamvis hiemet mare, crudaque tellus
Seminibus, bello nec satis apta manus.
Nil dubites auctore bono. Mortalia quærunt
Consilium. Certus jussa capesse Dei.
Scribere me Augustus jubet, et mea carmina poscit,
Pene rogans. Blando vis latet imperio.
Non habeo ingenium; Cæsar sed jussit : habebo.
Cur me posse negem, posse quod ille putat?
Invalidas vires ipse excitat: et juvat idem,
Qui jubet obsequium sufficit esse meum.
Non tutum renuisse deo. Laudata pudoris
Sæpe mora est: quotiens contra parem dubites.
Quin etiam non jussa parant erumpere dudum
Carmina. Quis nolit Cæsaris esse liber?

Tu modo te jussisse, pater Romane, memento:
Inque meis culpis da tibi tu veniam.

Ausonius Syagrio suo S.

Ansonius genitor nobis. Ego nomine eodem
Qui sim, qua secta, stirpe, lare, et patria,
Ascripsi, ut nosses, bone vir, quicumque fuissem,
Et notum memori me coleres animo.
Vasates patria est patri: gens Ædua matri
De patre Tarbellis sed genitrix ab Aquis.
Ipse ego Burdigalæ genitus: divisa per urbes
Quatuor antiquas stirpis origo meæ.
Hinc late fusa est cognatio, nomina multis

Ex nostra, ut placitum, ducta domo veniant.
Derivata aliis: nobis ab stemmate primo

Et non cognati, sed genitiva placent.
Sed redeo ad seriem genitor studuit medicinæ,
Disciplinarum quæ dedit una Deum.

Nos ad grammaticen studium convertimus, et mox,
Rhetorices etiam quod satis attigimus.

Nec fora non celebrata mihi: sed cura docendi
Cultior, et nomen Grammatici merui.

Non tam grande quidem, quo gloria nostra subiret
Æmilium aut Scaurum, Berytiumque Probum:
Sed quo nostrates, Aquitanica nomina, multos
Collatus, non et subditus, aspicerem.
Exactisque dehinc per trina decennia fastis
Asserui doctor municipalem operam.
Aurea et Augusti palatia jussus adire,

Augustam sobolem grammaticus docui :
Mox etiam rhetor: nec enim fiducia nobis
Vana, aut non solidi gloria judicii.
Cedo tamen fuerint fama potiore magistri,
Dum nulli fuerit discipulus melior.
Alcides Atlantis, et acides Chironis,

Pene Jove iste satus, filius ille Jovis,
Thessaliam, Thebasque suos habuere penates:
At meus hic toto regnat in orbe suo.

Cujus ego comes, et quæstor, et culmen honorum,
Præfectus Gallis, et Libya, et Latio:

Et prior indeptus fasces, Latiamque curulem,
Consul, collega posteriore, fui.

Hic ego Ausonius: sed tu ne temne, quod ultro
Patronum nostris te paro carminibus.
Pectoris ut nostri sedem colis, alme Syagri,
Communemque habitas, alter ego, Ausonium :
Sic etiam nostro præfatus habebere libro,
Differat ut nihilo, sit tuus, anne meus.

Ausonius Latino Pacato Drepanio, Filio. Cui dono lepidum novum libellum?

1. De Augusto.

A Veronensis ait poeta quondam :
Inventoque dedit statim Nepoti.
At nos illepidum, rudem libellum,
Burras, quisquilias, ineptiasque,
Credemus gremio cui fovendum?
Inveni, trepide silete nacta,

Nec doctum minus, et magis benignum,
Quam quem Gallia præbuit Catullo.
Hoc nullus mihi charior meoruni;
Quem pluris faciunt novem Sorores,
Quam cunctos alios, Marone dempto.
Pacatum haud dubie, Poeta, dicis.
Ipse est, intrepide volate versus :
Et nidum in gremio fovete tuto.
Hic vos diligere, hic volet tueri.
B Ignoscenda teget, probata tradet,
Post hunc judicium timete nullum.

EPIGRAMMATA.

Phoebe potens numeris, præses Tritonia bellis,
Tu quoque ab aerio præpes Victoria lapsu,
Come serenatam duplici diademate frontem,
Serta ferens, quæ dona togæ, quæ præmia pugnæ.
Bellandi fandique potens Augustus, honorem
Bis meret: ut geminet titulos, qui prælia Musis
Temperat, et Geticum moderatur Apolline Martem.
Arma inter Chunosque truces, furtoque nocentes
Sauromatas, quantum cessat de tempore belli,
Indulget Clariis tantum inter castra Camoenis.
Vix posuit volucres stridentia tela sagittas,
Musarum ad calamos fertur manus, otia nescit,
Et commutata meditatur arundine carmen.
Sed carmen non molle modis, bella horrida Martis
Odrysii, Thressæque viraginis arma retractat.
Exsulta, Æacide, celebraris vate superbo
Rursum : Romanusque tibi contingit llomerus.
II. De fera a Cæsare interfecta.

Cedere quæ lato nescit fera saucia ferro,
Armatique urget tela cruenta viri,
Quam grandes parvo patitur sub vulnere mortes,
Et solam lethi vim probat esse manum!
Mirantur casusque novos, subitasque ruinas :
Quæritur, et fallit lumina plaga recens.
Nec contenta ictos lethaliter ire per artus,
Conjungit mortes una sagitta duas.
Plurima communi pereunt si fulminis ictu,
Hæc quoque de cœlo vulnera missa putes.
III. Danubius Nilum alloquitur.
Illyricis regnator aquis, tibi, Nile, secundus,
Danubius lætum profero fonte caput.
Salvere Augustos jubeo, natumque, patremque,
Armiferis alui quos ego Pannoniis.
Nuntius Euxino jam nunc volo currere ponto,
Ut sciat hoc Superum cura secunda Valens;
Cæde, fuga, flammis stratos periisse Suevos:
Nee Rhenum Gallis limitis esse loco.

C

Quod si lege maris refluus mihi curreret amnis,
Huc possem victos inde referre Gothos.
IV. Idem eumdem alloquitur.
Danubius penitis caput occultatus in oris,
Totus sub vestra jam ditione fluo.
Qua gelidum fontem mediis effundo Suevis,
Imperiis gravidas qua seco Pannonias.
Et qua dives aquis Scythico solvo ostia ponto :
Omnia sub vestrum flumina mitto jugum.
Augusto dabitur, sed proxima palma, Valenti.
Inveniet fontes hic quoque, Nile, tuos.

V. Sub Valentiniani Junioris signo marmoreo.
Nunc te marmoreum pro sumptu fecimus; at cum
Augustus frater remeaverit, aureus esto.

VI. Picturæ subditi, ubi Leo una a Gratiano sagitta
occisus est.

Quod leo tam tenui patitur sub arundine lethum,
Non vires ferri, sed ferientis agunt.

VII. De matre Augusti.

Ante omnes alias felix tamen hoc ego dicar :
Sive deum peperi femina, sive virum.

VIII. Exhortatio ad modestiam.
Fama est fictilibus cœnasse Agathoclea regem,
Atque abacum Samio sæpe onerasse luto,
Fercula gemmatis cum poneret horrida vasis;
Et misceret opes pauperiemque simul.
Quærenti causam respondit: Rex ego qui sum
D Sicaniæ, figulo sum genitore satus.

Fortunam reverenter habe, quicumque repente
Dives ab exsilii progrediere loco.
IX. De suis poematis.
Est jocus in nostris, sunt seria multa, libellis ;
Stoicus has partes, has Epicurus agit.
Salva mihi veterum mancat dum regula morum ;
Ludat permistis sobria Musa jocis.

X. In Eumpinam adulteram.
Toxica zelotypo dedit uxor mocha marito;

« PoprzedniaDalej »