Obrazy na stronie
PDF
ePub

3. Ex eodem item carmine qua ætate floruerit A militiæ Christianæ nomen dedisse. Sic enim in sua

auctor, expiscari licet. Subdit enim Tityrus (a):

Magnis qui colitur solus in urbibus,
Christus, perpetui gloria Numinis,
Cujus filius unicus.

Ea itaque tempestate, Christiana religione invalescente, idolorum cultus in pagis tantum et viculis adhuc vigebat: quæ quidem notatio sæculum iv desinens innuit. His adde, sanctum Ambrosium suam Expositionem in Lucam, ubi testis oculatus memoratam luem grassatam fuisse tradit, conscripsisse non ante annum 386, ut post Hermantium (b) pluribus argumentis evicerunt doctissimi Ambrosianorum operum editores BB. (c). Cæterum non est hic prætereundum, carmen auctoris nostri hactenus fuisse inscriptum de mortibus boum. Inepte enim vero: ut jure statuit Reinesius apud Schoettgenium (d). Id enim unum poetæ christiano propositum fuit, ut crucis Christi quem Deum ubique prædicat (e), virtutem extolleret; cujus nimirum præpotenti signo sæva lues illa sedata fuerit: illud præterea simul addens, eo prodigio permotam ethnicorum turbam

(a) Sev. Carm. bucol. vv. 102 seq.
(b) Hermant. Vit. S. Ambr. lib. iv, cap. 20.
(c) Ambr, opp. tom. II, pag. 1258 seq.

(d) Schoett. tom. vi Bibl. med. Lat. Fabric. pag.

B

ecloga poeta noster Ægonem, unum ex pastoribus idololatris, loquentem inducit (f) :

Tityre, nil moror,

Quin veris famuler relligionibus.
Errorem veterem diffugiam libens :
Nam fallax et inanis est.

Atque jam properat mens mea visere,
Summi templa Dei.....

Quibus proinde positis, deleta insulsa epigraphe quæ huc usque obtinuit, Carmen inscripsimus, De virtute signi Crucis Domini. Porro ab eo tempore quo illud primo editum fuit a Pithœo, ut superius diximus, anno scilicet 1586 veterum Patrum Bibliothecis fuisse intextum novimus: separatim vero vulgatum Francofurti anno 1612, cura et studio Joannis Weitzii et Wolfgangi Seberi : atque hæc eadem cditio cum nova præfatione rursus prodiit Lugduni Batavorum anno 1715. Denique ipsam repetiit Groningæ anno 1725 Gerhardus Outbovius ad calcem libri de judiciis Jehova, ut ex Fabricio comperimus (g).

461.

(e) Sev. 1. c. vv. 105, 111, 114, 126. (f) Id. Ibid. v. 121.

(g) Fabric. Bibl. Lat. tom. III, pag. 278.

SEVERI RHETORIS ET POETA
CARMEN BUCOLICUM

DE VIRTUTE SIGNI CRUCIS DOMINI,

[blocks in formation]
[blocks in formation]

VAL. FALTONIA PROBA,

CENTONUM POETRIA.

(Ex collectione omnium poetarum, etc., Pisauri cusa 1766.)

PROLEGOMENA.

Valeria Faltonia Proba, uxor Adelfii procos. (quam A Petro Brubachio, una cum Homerocentonibus et ab Anicia Faltonia trium consulum matre Proba pulchre distinguit (a) Tho. de Simeonibus V. C.), circa A. C. 400 centonem ex Virgilio de fabrica.mundi et Evangeliis plenissime expressit. Centonum Virgilianorum poetriam, Faltoniam Probam, civem Hortanam, non Falconiam appellandam esse, et nec cum Anicia Faltonia Proba (de qua Baltellus (b) in diss. de sarcophago marmoreo Probi Anicii et Probe Faltoniæ in templo Vaticano Rom. 1705, 8), nec cum Valeria Proba uxore Adelfii procos. quidquam habere commune docet Vir eruditissimus Justus Fontanini libro 11 de Antiquitatibus Horta Coloniæ, (c) Rom. 1708, in 4o, oppugnans virum itidem præstantissimum Thomam de Simeonibus, qui Valeriam Faltoniam Probam, Adelfii(d)uxorem, centones illos composuisse B Jó. Gottlieb Krause. Jampridem Proba Centones una

contendit. Scripti sunt post A. C. 593, cum Honorius jam Augustus atque imperator esset; editique, post Venetam editionem (e) 1472, in fol. et Romanam 1481, in 4o, in Bibl. Barberina obviam ab Aldo, una cum Sulpicio Severo, Homerocentonibus, Juvenco, etc., Venet. 1501, in 4o, a qua èzdóce plurimum differt altera itidem in quarto circa idem,ut videtur, tempus sine loci et anni annotatione vulgata. Præterea prodierunt Paris. 1509, in 4o, apud Joannem Petitum, et Lugd. 1516, cum Mantuano et aliis: Oppenheimii anno 1517; Francof. 1541, in 8o, curante

(a) Confer Ephemerides Paris. A. 1694, pag. 249 seq. et Pagium ac Sam. Basnagium ad A. C. 395. (b) Mémoires de Trévoux, 1608, p. 876.

(c) Acta Erud. 1709, pag. 6. Ménioir. de Trévoux. 1708, pag. 1904. Giornale de' Letterati d'Italia, tom. XXIV, p. 140 seq.

(d) Isidorus Hisp. de scriptoribus Eccles. cap. 5: Proba uxor Adelphii procos. femina inter viros ecclesiasticos idcirco posita sola, pro eo quod in laude Christi versata est, componens centonem de Christo Virgilianis coaptatum versiculis. Cujus quidem non miramur studium, sed laudamus ingenium. Quod tamen opusculum legitur inter apocryphas Scripturas insertum. Gelas. dist. 15, c. 3: Centimetrum de Christo Virgilianis compaginatum versibus, apocryphum. His adde quod

C

Nonno. Tum Paris. apud Franciscum Stephanum 1545, in 8°; et apud Henricum Stephanum 1578, in 12; et, curante Julio Roscio, Rom. 1588, in 12, nec non cum aliis Virgiliocentonibus ab Henr. Meibomio recensitis Helmstad. 1597, in 4°. Omitto editiones alias, ut Coloniensem 1601, in 8o, et quæ in Bibliothecis Patrum occurrunt. Sed præ cæteris laudandum studium Jo. Henrici Kromayeri, qui Centones hos notis et indice ornatos vulgavit Halæ 1719, in 8o, signatis ad singulos versus locis Virgilii, quibus centones illi constant. Novam editionem exspectare nuper a se jussit in Ephemeridibus litterariis Germanice editis Lipsia A. 1710, pag. 1010, atque iterato in novis litterariis A. 1719, pag. 33, præclarus Vir

cum Tancredo Philippi Beroaldi Gallice convertit Richardus le Blanc Paris., 1555, apud Robertum Messalinum, teste Crucimanio pag. 440 Bibl. Gallicæ. Sic quoque et quidam Pomponius ex eodem poeta inter cætera styli sui otia Tityrum (carmen bucolicum) in honorem CHRISTI composuit, ut refert Isidorus lib. 1 Originum c. 38. Pomponii carmen non tulit ætatem, at Proba Centones Honorio imp. dicati sæpius lucem viderunt, cditi primum sunt ab Aldo 1501, in 4o.

ad calcem codicis ms. Centonum sæculo x exarati, qui exstat in Bibl. monasterii S. Benedicti Padolironensis non procul a Mutina, hæc leguntur teste Bernardo de Montfaucon Diarii Italici pag. 36: Proba uxor Adelphi mater Olibrii et Aliepii (Alypii) cum Constantii (Constantini) bellum adversus Magnentium conscripsisset, conscripsit et hunc librum.

(e) Illius primæ editionis titulus ita refertur a C. V. Michaele Maittaire in Annalibus typograph. pag. 98: Ausonii Peonii poeta disertissimi Epigrammaton libri; Proba Centona clarissimæ feminæ excerptum e Maronis carminibus ad testimonium Veteris Novique Test. Ovidii Consolatio ad Liviam: Calphurnii Bucolicum carmen: Publ. Greg. Tiferni hymni et alia Poemata, Venet. 1472 in-fol.

VAL. FALTONIÆ PROBÆ,

FEMINE CLARISSIMÆ,

CENTONES VIRGILIANI,

AD TESTIMONIUM VETERIS ET NOVI TESTAMENTI.

Proœmium.

Jamdudum temerasse duces pia fœdera pacis, Regnandi miseros tenuit quos dira cupido : Diversasque neces, regum crudelia bella, Cognatasque acies pollutas cæde parentum : Insignes clypeos, multoque ex hoste tropea: Sanguine conspersos tulerat quos fama triumphos lunumeris totiens viduatas civibus urbes, Confiteor, scripsi, satis est meminisse malorum.

Invocatio Dei.

Nunc, Deus omnipotens, sacrum, precor, accipe car. Æternumque tui septemplicis ora resolve [men, Spiritus, atque mei resera penetralia cordis : Arcana ut possim vatis proba cuncta referre.

A Unde hominum, pecudumque genus, vitæque volantum,
Et quæ marmoreo fert monstra sub æquore pontus,
Et si quid simul ignis habet, vel mobilis humor.
Haud aliter prima crescentis origine mundi
Illuxisse dies, aliumve babuisse tenorem
Crediderim; major rerum mihi nascitur ordo,
Si qua fidem tanto est operi latura vetustas.
Namque (fatebor enim) levium spectacula rerum
Semper equos, atque arma virum, pugnasque canebam,
Et studio incassum volui exercere laborem;
Omnia tentanti potior sententia visa est
Pandere res alta terra et caligine mersas.
Inque dies aliquid jamdudum invadere magnum
Mens agitat mihi, nec placida contenta quiete est.
Ore favete omnes, lætasque advertite mentes,

Non nunc Ambrosium cura est mihi quærere nectar, B Matres, atque viri, pueri, innuptæque puellæ.

Nec libet Aonio de vertice ducere musas.

Non mihi saxa loqui vanus persuadeat horror,
Laurigerosque sequi tripodas, et inania vota,
Jurgantesque deas procerum, victosque penates:
Nullus enim labor est verbis extendere famam,
Atque hominum studiis parvam disquirere laudem.
Tractandorum propositio.

Castalio sed fonte madens imitata beatos,
Quæ sitiens hausi sanctæ libamina pacis,
Hinc canere incipiam præsens Deus, erige mentem.
Virgilium cecinisse loquar pia munera Christi :
Rem nulli obscuram repetens ab origine pandam,
Si qua fides animo, si veros fusa per artus
Mens agitat molem, et toto se corpore miscet
Spiritus, et quantum non noxia corpora tardant,
Terrenique hebetant artus, moribundaque membra.

PARS PRIMA.

DE VETERE TESTAMENTO.

Deprecatio ad Deum.

O Pater, o hominum, rerumque æterna potestas,
Da facilem cursum, atque animis illabere nostris :
Tuque ades, inceptumque una decurre laborem,
Nate Patris summi, vigor et cœlestis origo :
Quem primum colimus, meritosque novamus honores,
Jam nova progenies, omnis quem credidit ætas.
Munera vera cano, satis est potuisse videri.
Jampridem memini veterum monumenta virorum
Moscum ante omnes totum cecinisse per orbem
Quæ sint, quæ fuerint, et qua ventura trabantur
Omnia, ut ipse tener mundi concreverit orbis.
Felix qui potuit rerum cognoscere causas,

De creatione Mundi.

Principio cœlum, ac terras, camposque liquentes
Lucentemque globum lunæ, solisque labores
Ipse Pater statuit: vos, o clarissima mundi
Lumina, labentem coelo quæ ducitis annum.
Nam neque erant astrorum ignes, nec lucidus æther,
Sed nox atra polum bigis subvecta tenebat,
Et chaos in præceps tantum tendebat ad umbras,
Quantus ad æthereum cœli suspectus Olympum.

De divisione lucis a tencbris.

Tunc Pater omnipotens, rerum cui summa potestas,
Aera dimovit tenebrosum, et dispulit umbras,
Et medium luci atque umbris jam dividit orbem.
C Sidera cuncta notat, tacito labentia cœlo,
Intentos volvens oculos, qua parte calores
Austrinos tulerit, quæ terga obverterit axi,
Obliquus qua se signorum verterit ordo.

[blocks in formation]

Dies primus.

Et jam prima novo spargebat lumine terras,
Ducebatque diem stellis aurora fugatis.
Tunc durare solum, et discludere Nerea ponto
Incipit, et rerum paulatim sumere formas,
Et variæ pelagi facies, immania cete
Æquora verrebant caudis, astumque secabant,
Nec non et vasti circuibant æquora ponti.
Jam sole infuso, jam rebus luce retectis
Exsultans, roremque simul dispargit amarum.
Dies secundus.

Postera jamque dies primo surgebat Eoo,
Fudit humus flores, et frondes explicat omnes,
Sanguineisque inculta rubent aviaria baccis,
Non rastris hominum, non ulli obnoxia curæ.
Dies tertius.

Tertia lux gelidam cœlo dimoverat umbram,
Avia tunc resonant avibus virgulta sonoris,
Et liquidas corvi presso dant gutture voces,
Nec gemere aeria cessabat turtur ab ulmo.
Dies quartus.

Quarto terra die variarum monstra ferarum,
Omnigenumque pecus, nullo custode per herbam,
Educit silvis subito (mirabile visu!)

Tunc demum movet arma leo, tunc pessima tigris
Squamosusque draco, et fulva cervice leæna
Sævire, ac formæ magnorum ululare luporum.
Cætera pascuntur virides armenta per herbas,
Nec gregibus liquidi fontes nec gramina desunt.
Dies quintus et sextus.

Jamque dies, alterque dies processit, et omne
Hoc virtutis opus divinæ mentis et artis
Prospiciens Genitor, perfectis ordine rebus,
Expleri mentem nequit, ardescitque tuendo
Terrarum, tractusque maris, cœlumque profundum,
Alituum, pecudumque genus, secumque volutat
Qui mare, qui terras omni ditione tenerent,
Neu segnes jaceant terræ, juvat usque morari.
De formatione primi hominis.

Talia versanti subito sententia sedit,
Felicemque trahit limum fingitque premendo
Pingue solum primis extemplo a mensibus anni.
Jamque improviso tantæ pietatis imago
Processit, nova forma viri pulcherrima rerum,
Os humerosque Deo similis, cui mentem, animumque
Major agit Deus, atque opera ad majora remittit.

De formatione Evæ.

Quæritur hinc alius, nec quisquam ex agmine tanto
Audet adire virum, sociusque in regna vocari.
Haud mora, continuo placidam per membra quietem
Dat juveni, et dulci declinat lumina somno.
Atque illi medio in spatio jam noctis opacæ
Omnipotens Genitor costas et viscera nudat.
Harum unam juveni, laterum compagibus actis,
Eripuit, subitoque oritur mirabile donum,
Argumentum ingens clara cum luce refulsit

A Insignis facies, et pulchro pectore virgo
Jam matura viro, jam pleuis nubilis annis.
Olli somnum ingens rupit pavor, ossaque et artus
Conjugium vocat, et stupefactus numine pressit,
Excepitque manu, dextramque amplexus adhæsit.
Deum protoplastum et Evam benedixisse.
His demum exactis, torquet qui sidera mundi
Jussit eo dicente premit placida æquora pontus,
Et tremefacta solo est tellus, silet arduus æther.
Vivite felices, interque virentia culta
Fortunatorum nemorum sedesque beatas.

B

C

Hæc domus, hæc patria est, requies ea certa laborum.
His ego nec metas rerum, nec tempora pono.
Imperium sine fine dedi, multosque per annos
Non rastrum patietur humus, nec vinea falcem.
At genus immortale manet, nec tarda senectus
Debilitat vires animi, mutatque vigorem.

Quid prohibitum primis parentibus.

Vos contra quæ dicam animis advertite vestris;
In medio ramos, annosaque brachia tendens
Est in conspectu ramis felicibus arbor,
Quam neque fas igni cuiquam, nec sternere ferro,
Relligione sacra numquam concessa moveri.
Hac quicumque sacros decerpserit arbore fetus,
Morte luet merita: nec me sententia vertit:
Nec tibi jam prudens quisquam persuadeat auctor
Commaculare manus, liceat te voce moveri
Feminea, nec te ullius violentia vincat,

Si te digna manet divini gloria juris.
De deliciis Paradisi.

Postquam cuncta pater, cœli cui sidera parent,
Composuit, legesque dedit, camposque nitentes
Desuper ostentat, tantarum gloria rerum :
Ecce autem primi sub limine solis et ortus
Devenere locos, ubi mollis amaracus illos
Floribus, et dulci aspirans complectitur umbra.
Hic ver purpureum, atque alienis mensibus æstas,
Hic liquidi fontes, hic cœli tempore certo
Dulcia mella premunt, hic candida populus antro
Imminet, et lente texunt umbracula vites :
Invitant croceis balantes floribus horti
Inter odoratum lauri nemus, ipsaque tellus
Omnia liberius nullo poscente ferebat.
Fortunati ambo, si mens non læva fuisset
D Conjugis infandæ, docuit post exitus ingens.
Tentatio per Serpentem.

Jamque dies infanda aderat per florea rura:
Ecce inimicus atrox immensis orbibus anguis
Septem ingens gyros, septena volumina versat,
Nec visu facilis, nec dictu affabilis ulli,
Obliqua invidia ramo frondente pependit,
Vipeream inspirans animam, cui tristia bella
Iræque invidiæque, et noxia crimina cordi.
Odit et ipse pater, tot sesė vertit in ora,
Arrectisque horret squamis, et ne quid inausum,
Aut intentatum scelerisve dolive relinquat,
Sic prior aggreditur dictis, seque obtulit ultro:
Dic, ait, o virgo (lucis habitamus opacis,

« PoprzedniaDalej »