Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]

60

A 55 Filius hic hominis fit maxima quæstio mundi,
Nobiscum Deus est filius hic hominis.
Gaudia magna Dei mundus percepit, et ambit,
Respuit, heu! mundus gaudia magna Dei.
Signa movent populos, cernunt magnalia cæci,
Nulla tamen duros signa movent populos.
Aspera mors populis ligno deducta cucurrit,
Aufertur ligno aspera mors populis.
Ipse tulit Dominus pro pœnis munera servis,
Pro servis pœnas ipse tulit Dominus.
65 Vita beata necem miseris avertere venit,
Pertulit a miseris vita beata necem.
Lumen adesse Dei, persensit tartarus ingens.
367 Nec cernunt homines, lumen adesse
[Dei.

B Mors fera per hominem miserum sibi subdidit
[orbem,

70

SCHOLIA.

36. Meus, Ang., non male, Quid Christum reprobas? Alii, Qui Christum reprobas, pro quo in Oit. 1 fuit prius reprobis nullo sensu. Alb., Quod Christum reprobas.

37. Reg. 5, Alb., Ald., priorum; in Reg. 2, piorum; supra, priorum; glossa, Moysi, et Aaron; in Vat. 1, et vota priora, correctum priorum. Verior, communiorque scriptura votumque piorum, cui opponitur seditiosa tribus. Cellarius in seditiosa tribu agnoscit Core, Dathan et Abiron; sed hos non ignis consumpsit, sed terra absorbuit. Intelliguntur ergo 250 viri, qui offerebant incensum, et ab igne consumpti sunt, et alii similiter 14700 murmurantes, qui incendio perierunt, ut refertur Numer. c. xvi. Nadab et Abin, filii Aaron, consumpti etiam fuerunt igne cœlesti. Sed non videtur congruenter de his solum duobus dici seditiosa tribus.

39. Hæres legis, nisi ex conjectura malis heros, videtur esse Moyses, qui terram promissionis ingressus non fuit. Glossa in Reg. 2: Nullus ex illis, qui egressi sunt de Egypto, intravit in terram repromissionis præter Caleph, et Josue.

40. Ald.,Christus; alii, Jesus.

41. Nonnulli vulgati hostis, scilicet destruit muros hostis, dum circuit eos. Mss., cum plerisque editis, hostem. Arntzenius interpungit, Destruit arca Dei muros, dum circuit hostem, sed ex pentametro alia distinctio est præferenda : ac revera arca circuivit muros Jerico, ut constat ex Josue cap. vi.

42. Cant., mundi et destruit; abundat conjunctio et. 43. Signum Gedeoni datum, primum vellus madidum in area sicca, tum vellus siccum in area madida. Judic. vi.

45. Docta manus in marg, ed. Mon. volebat amore Dei, ut in pentametro alicubi legitur. Wopkensius videtur utrobique voluisse amore Dei; certe vel utrobique ita legendum, vel utrobique honore Dei, Mss. et plerique editi præferunt honore Dei. In nonnullis editis, promisso munere, sinc in, quod deest etiam in Vatic. 1, 2, Alb., Urb., Rom., et deerat in Reg. 3, ubi recenti manu additum est. Nonnulli pro promisso referunt præmisso.

46. Reg. 5, Ald., Effectum; reliqui, recte, Affecum, quod ex conjectura rescribi jussit Nebrissensis, quia Jephthe filiæ amorem religio,i postposuit, De Jephthe enim sermo nunc habetur.

47. Rom., sternes; corrige, sternis.

51. Vatic. 2, regis; emendandum, legis. In hoc ve su tulit est pro attulit, in sequenti pro abstulit, ut explicat glossa Alm.

C

D

Subdita congemuit mors fera per hominem. Suscitat ecce genus morti pater ille profanus,

53. Vat. 2, Rom., Reg. 5, Urb., Ald., nullo temerata pudore. Ottob. 2, Meus, Reg. 3, Ang., Alb., Vat. 1, nullo temerante pudore. Reg. 2, Ou, 1, cum plerisque editis, nullo temerante pudorem.

55. Quæstio, quia positus in signum, cui contradicetur. Consule hac de quæstione not, ad Juvenc. 1. 1, vers. 245, Dicta in contraria signum,

57. Cod. Cant., Arntz,, Alm., Ott. 1, Reg. 5, percepit hoc ipsum exstat in cæteris nostris mss., sed per compendium litterarum; et in nonnullis, ut in Meo, potius videtur legendum præcepit: quæ fuit conjectura Petri Burmanni, hoc est, spe præcepit. In Reg. 2 est accepit tamquam glossa, vel potius tamquam diversa scriptura. Plerique editi, etiam recentes, mundus hæc sentit, et ambit. Vat. 2, men. dose, mundus percipit, et ambit. Repugnat enim metrum, etsi ambit potius cohæret cum percipit, quam cum percepit. Putat autem idem Burmannus, ambit poni pro ambiit, vel ambivit.

59. Reg. 5, male, magnalia cœli. Rom. pejus magnalia Dei; sed in hoc correctio adhibita est cæci. 61. Vet. 1, 2, reducta; lege, deducta, ut est in reliquis. In Reg. 1, 2, aliud prius fuit in eodem supra cucurrit videtur glossa manavit, quod alibi apud Sedulium in nonnullis mss. pro cucurrit intra contextum receptum est. Repugnat metrum. Ang., mendose, succurrit. In hoc versu innuitur lignum arboris velitæ, in seq. lignum crucis.

65. Glossa Alm. in hoc v, pro verbo tulit est at. tulit martyribus, in versu seq. sustinuit pro martyribus. Planius tamen est, ut in verbo servis omnes homines intelligantur.

66. Reg. 5, Ald., Depulit; alii, Pertulit, h. e., sustinuit; neque dubium, quin legendum sit Pertulit. In hoc disticho miseri sunt peccatores: de qua significatione egi ad Dracont. 1, 1, vers. 11. Iterum eodem sensu occurrit miseri v. 106.

67. Hoc etiam loco repetit Sedulius, Christum Dominum ad inferorum loca descendisse.

68. Arntz., Rom., Nec credunt; alii mss. eum edi̟tis, melius, Nec cernunt.

69. Hic versus profertur a Beda de Arte metr., et ab ejus commentatore. Apostolus ad Rom. v, 12; Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravil, et per peccatum mors.

70. Alm., in quo hic versus margini ascriptus erat, Arutz., Reg. 2, 5, Vat. 1, 2, Ot. 2, Urb., Rom., Ang., Meus, congemuit. Ot. 1, Reg. 3, Alb., cum plerisque editis, contremuit, quod verbum rei ac

Ad vitam Christus suscitat ecce genus. Hic populus Dominum dura cervice negavit, Suscepit primus hic populus Dominum. 75 Sanguine læta redit fuso gens impia Christi,

80

Gustato Christi sanguine læta redit.
Crimina cuncta suis terrenus contulit auctor,
Dissolvit Christus crimina cuncta suis.
Libera corda sibi facinus devinxerat olim,
Nunc reficit Christus libera corda sibi.
Fortia vincla dedit peccati sæva potestas,
Dulcis amor Christi fortia vincla dedit.
Jam super astra sedet, cuncti exsultate fideles :
Perfide, quid sævis ? jam super astra sedet.
85 368 Mortuus ille tonat, cœlum, terramque
[subegit:

Quid facient hostes ? mortuus ille tonat.
Pellitur umbra die, Christo veniente figura,
Christus adit gentes, pellitur umbra die.

[blocks in formation]

SCHOLIA.

commodatius Arntzenio videtur.Non minus accommodatum est congemuit.

74. Cant., Alm., suscepit primum hic cum hiatu, quod Cellarius, et Arntzenius secuti sunt, et glossæ indicant, primum esse Dominum. In Ott. 1 fuit etiam primum, sed correctum est per primus, que est nostrorum codicum communis scriptura, producta ultima in primus ratione cæsuræ. Rom., parum eleganter, Et suscepit primum hic. Cellarius ait in học disticho Judæos, et Christianos committi. Sed potest etiam intelligi, e Judæis primos fuisse, qui Christum susceperunt. Quoniam vero pauci Judaei Christum susceperunt, atque eorum populus potius contrarius C est, interpretationem Cellarii retinendam censeo.

75. Vat. 1, Reg. 2, pro d. s., Arntz. a pr. m., ridet, quod neque sententia, neque lex metri patitur. Ve a lectio est redit. Idem dictum puta in pen

tametro.

79. Rom., devicerat; Mens, disjunxerat, melius cæteri devinxerat. In notis Nebrissensis definxerat for e est mendum; in editione Westhemeri, cui hæ note addite sunt, legitur devinxerat.

83. Goldastus, Jam supra astra, et versu seq., Jam super astra, quod utrobique retinendum.

85. Meus, ille sedet, quod male repetitum est ex disticho præcedenti; lege tonat, quod in v. seq. idem codex exhibet.

86. Meus, Reg. 5, Ald., faciant, Reg. 2, 5, Urb., Out. 2, Alb., Vat. 1, 2, Rom., Arntz., Ang., faciunt, quod negligunt editi, sed certe non est contemnendum; in Reg. 3 correctum est facient. Ot. 1, cum plerique editis, facient. Burmannus ad Ovidium Heroid. ep. 21, v. 26, ex melioribus, ut ait, libris malebat faciant. Utroque modo dici potest; et apud Virgilium ecl. 3, v. 16. legitur, Quid domini facient?

el

87. Reg. 2, 3, 5,0t. 1, Arntz., Ang., Alm., Fabr., et alii editi recentiores, Christo veniente figura, puto, pellitur adie umbra, a Christo veniente figura. Cant. et ali mss. nostri, cum plerisque editis, Christi veniente figura. Glossa in Reg. 2, umbra figura, mox, Christo veniente figura-præsentia. 89. Reg. 2, 3, Vat. 1, docent signa et sæcula; desideratur unum et ante signa, quod a sec. m. additum est in Reg. 3.

[ocr errors]

99. Vet. 1, Mon., Non sacra; corrige, Nos sacra. Indicatur Testamentum novum, et secundus Christi adventus.

91. Cant., Reg. 2, 3, 5, Urb., Rom., Ang., Alb., Meus, Aid., vota priorum. Vat. 1, vota priora, correctum vota priorum. Ot. 1, 2, Vat. 2, Alm. plerique editi antiqui, piorum; recentiores præferunt prio

D

Spes in fine piis hic homo, qui Deus est. 369 Munus erit fidei toto credentibus ævo, Qui dedit, ut credant, munus erit fidei. Te veniente, Deus, mundanus concidit error, Occidit hic mundus, te veniente, Deus. Gratia plena Dei est, quæ totis gentibus exstat, Abscedant sectæ, gratia plena Dei est. Sola columba redit, quæ totum circuit orbem, Discedant corvi, sola columba redit.

rum, quia id opponitur nobis v. seq.; Nebrissensis etiam ex Aldo sumpsit priorum, et hoc explicat, quia Christus desideratus est a sanctis Patribus.

93. Cant., Alm., Arntz., Reg. 2, 3, Ang., Urb., Alb., Ot. 1, 2, Vat. 1, tui in utroque versu. Vat. 2, Reg. 5, Meus, Rom., plerique editi, tua, quod in Reg. 2 apponitur vel tanquam diu. script., vel tamquam glossa. Reg. 3, implevit, correctum complevit.

95. Rursus variant codices. Almel., Cant., Alb., Reg. 2, 3, 5, Urb., Ald., Ang., priorum, quod tenet Nebrissensis, et explicat prophetarum. Val. 1, priorum, correctum piorum. In Rom. dubium piorum, an priorum sit. Ot. 1, 2, Vat. 2, piorum, quod recentiores sequuntur; quia pii veteris Testamenti oppo. nuntur piis novi Testamenti.

96. Ald., Reg. 5, Spes cum fine; alii, in fine. Meus ita hic corruptus est, Sæpe in fine suis hic quidem Deus est.

97. Nostri omnes codices cum Almel., Arntz., erit in utroque versu. Plerique editi erat, quod amplectuntur recentiores, quia toto avo, ait Cellarius, significat tempus veteris Testamenti. Non video causam, et in pentametro mentio expressa non fit novi Testamenti. Ait ergo Sedulius, omnes, qui aliquando credituri sunt, munere fidei id habituros: atque id futurum munus ejus, qui dedit, ut credant. Vat. 2, in toto alii sine in.

98. Reg. 2. ut credent, recte emendatum ut credant. Hinc suaderi posset lectio munus erat: sed sensus videtur esse, Qui dedit, ut credere possint.

100. Cellarius cum Fabr. Occidet hic mundus. Grunerus cum Ald., Reg. 2, 5, Concidit hic mundus, quia eleganter repetitur ex v. præcedenti concidit. Arntzenius cum suo ms. Alm., et nostris Reg. 5, Rom., Meo, Vat. 1, 2, Urb., Alb. Occidit hic mundus. Ont. 1, 2, Reg. 3, pro d. s., plerique editi antiqui Occubuit mundus : sic etiam Ang. Sed, ut observat Grunerus, præsenti pro futuro utuntur scriptores, si rei certitudinem indicare volunt. Ovidius Heroid. 2, v. 20, Ipsa mihi dixi: Si valet ille, venit. 101. Oit. 1, Gloria, correctum per Gratia, uti legitur in pentametro. Rom. in utroque versu hujus distichi, repugnante metro, Dei plena est.

102. Poelm., et quædam aliæ editiones Ascendant. Ald. cum mss. Abscedant, quod retinendum: nisi malis cum Alb. Discedant, quod verbum mox recurrit. In Rom. Abscedat, et in Meo Abscendant mendose scriptum est. Reg. 2 omittit est in hoc versu.

104. Cant, cum nonnullis vulgatis, Descendant: sensus exigit Discedant. Christum columbam hic vocari, videtur certum. Glossa in Reg. 1 Sedulium

105 370 Adveniet Dominus dare digna piis, mala A [ pravis,

Credite jam, miseri, adveniet Dominus.
Visio, Christe, tui tormentum, et pœna malo-

[rum est,

[ocr errors]

Gloria cuncta bonis visio, Christe, tui. Gloria magna Patri, semper tibi gloria, [nate,

110 371 Cum sancto Spiritu gloria magna Patri.

SCHOLIA.

exponit de Ecclesia. At, ut ego puto, Sedulius Prudentii sententiam expressit hymn. III Cathem. v. 166, Tu mihi, Christe, columba potens, Sanguine pasta cui cedit avis. Dixi ad eum locum, indicari a Laureto in Silva allegoriarum Patres qui in columba, ramum oliva portante, Christi typum agnoverunt, ac plura alia addidi de symbolo columbæ. Sacra vascula, quibus eucharistia asservatur, aliquando columbas vocatas fuisse ex exteriori columbæ argentea figura, animadvertit Joannes Baptista Passerius Exposit. in monum. sacr. eburn. post Dipłych. Gorii pag. 70. Quamvis autem dubitandum non sit quin Spiritus sanctus, qui specie columbæ B apparuit, hoc potissimum symbolo significetur, tamen constat etiam, columbæ nomen inter alia Salvatoris nomina a Patribus nonnullis referri. Ennodius 1. 1. carm. 9. vers. 17, Hostia, virgulum, pastor, mons, rete, columba. Silvius in Manuali biblico Goldasti: Virgo, columba, manus, petra, filius, Emmanuel, lux. Posset aliquis suspicari, legendum columna pro columba: sed quid dicemus de Orientio? Sæpe columba, dolum quia nescit, ac sine felle est. Forte vel sine pro ac sine. Quod attinet ad Silvium, ejus memini in Prolegom. num. 91., ubi monui, versus Damasi de cognominibus Salvatoris in nonnullis mss. codicibus Silvio adjudicari. Versus Silvii auctiores exstant, vel potius quodammodo latent in Manuali biblico Goldasti, opere non passim obvio, sic inscripti: B. Silvii versus de cognomentis Salvatoris quos hic libens exhibeo, ut cum versibus Damasi conferam: Omnipotens, vis trina, Deus, pater optime rerum,Quo generante natus sine semine, tempore, matre,-Ortu, fine, loco, vel membris, post caro natus, Permittens cerni, multo quoque nomine dictus. ·Spes, ratio, via, vita, salus, sapientia, mens, mons,Judex, porta, gigas, rex, gemma, propheta, sacerdos, Messias, Sabaoth, Rabbi, sponsus, mediator, Virgo, columba, manus, petra, filius, Emmanuel, lux, Vinea, pastor, ovis, pax, radix, vitis, oliva, -Fons, panis, ethos, agnus, vitulus, leo, Je

C

sus,
Verbum, homo, rete, lapis, Dominus, Deus,
omnia Christus. Versus Damasi sunt solum septem:
neque in ullo ms. Vaticano a me reperti sunt. Ita
autem eos edidit Sarazanius. 1. Spes, vita, salus,
ratio, sapientia, lumen. Deficit ratio metri. 2. Judex,
ut apud Silvium. 3. Messias, ut apud Silvium. 4.
Virga, columna, manus, peira, filius Emmanuelque.
5. Vinea, ut apud Silvium. 6. Fons, paries, agnus,
vitulus, leo, propitiator. 7. Verbum, homo, rete, la-
pis, domus, omnia Christus Jesus. In versu 2 Silvii
fortasse legendum datus pro natus, et v. penultimo
videtur mendum ethos. Orientius in explanatione D
nominum Christi exponit nomen virginis, et virge,
et columbæ, non tamen columnæ. In Concilio Ro-
mano sub Damaso celebrato, quod inter Appendices
reponam, recensentur nomina Christi, uti etiam
apud Isidorum 1. vi Etym. capit. 2., sed utrobique
tam columbæ, quam columnæ nomen prætermittitur,
quod utrumque nomen pariter deest in hymno ve-
teri cognominum Christi, quem ex codice Veliterno
descripsi not. a. n. 212 Proleg. Prudentii: qui
hymnus et a me, et ab aliis tunc habebatur pro ine-
dito; sed postea comperi eum exstare inter sequen-
tias Notkeri Balbuli tom. 1 Thesaur. Anecdot. Pezii,
et longe ante editum fuisse in Elucid. Clictovei 1. 1,
Alma chorus Domini, etc.

105. Arntz. signa: lege digna.

106. Rom. miseris adveniet: correctum miseri

adveniet, quod reliqui exhibent cum hiatu. Rursus miseros pro pravis accipit. In hoc disticho, et in sequenti sermo est de extremo judicio, et comparatio fit inter præmia justorum, et supplicia peccatorum; inter visionem judicis, ex qua impii pœnam, et tormentum sustinebunt, et eamdem Christi visionem, ex qua boni gloriam consequentur. Non igitur elegiæ hujus inscriptio plane convenit, a nonnullis apposita: Collatio veteris, et novi Testamenti.

107. In Reg. 3 deerat, est, post malorum, et recenti manu additum est.

108. Meus, magna, ex v. seq., corrige cuncla. Reg. 2, tui est: sed in præcedenti v. deest est.

109. Ott. 1 Gloria, correctum Gratia, sed retinendum est Gloria, ut in v. seq. Reg. 2, semper tibi sit gloria: omittendum est sit, ut versus constet. In nonnullis editionibus pro semper invenio compar, quod recentiorum temporum videtur.

110. Plerique mss., et editi Cum sancto Spiritu; atque ita legit Beda de Metris, cujus peculiarem opinionem in quibusdam Sedulii versibus scandendis hoc loco exponam: Auctoritate autem contemnitur regula grammaticorum, ut Sedulius in clausula carminis, cujus supra meminimus, cum dixisset; Gloria mayna Patri, semper tibi gloria, nate, subdīt: Cum sancto Spiritu gloria magna Patri. Unde vera scansio versus istius hæc est: CUM SAN spondæus, CTO SPIRI antibachius, et non dactylus: sed poeta, ut gloriam sanctæ, et individuæ Trinitatis clara voce decantaret, neglexit regulam grammaticæ dispositionis. Idem ipse in curmine paschali: Sic ait ipse docens: Ego in Patre, et Pater in me. Sic enim scanditur, SIC AIT dactylus, IPSE DO dactylus, CENS E trochæus, GIN PA Spondeus ablato oper synalapham. Aut si scandere vis CENS EGO, et facere ductylum, contra morem ipsius Sedulii, quem per omnia servavit, agis, ut immunis stet vocalis altera superveniente vocali. Idem in eodem opere: Clarifica, dixit, nomen tuum, magnaque cœlo. In quo ut veritatem Dominici sermonis apertius commendaret, postposuit ordinem disciplinæ sæcularis. Idem iterum: Scri bitur et titulus: Hic est rex Judeorum: quod quomodo scandendum judicaverit, videat, qui potest, utrum JvDÆORUM duos spondæos quinta, et sexta regione contra morem, an solutis syllabis juxta quod supra monstravimus, dactylum fieri voluerit, et spondæum. Non facile totam hanc Bedæ doctrinam critici probabunt. Quod attinet ad versum præsentem, Beda sæpe nactus est codices depravatos, ut in notis ad Juvencum observavi. Propterea in not. ad Dracontium l. 11, vers. 54, suspicatus sum, Sedulium scripsisse Cum sancto Spirtu, aut Spritu per syncopen, ut multa similia a poetis usurpata sunt, de quibus Salmasius ad Trebellium p. 303. Sedulius quidem sæpissime usus est voce Spiritus, ac semper primam produxit: et polerat quidem gloriam sanctæ, et individue Trinitatis clara voce decantare, versu aliter disposito, quin regulam grammaticæ dispositionis negligeret. Perlectis nunc muss. codicibus, has invenio scripturæ varietates. In Reg. 2, 3, Ott. 4, scripta ea vox est per compendium litterarum, ex quo magis legi debet Spirtu, aut, Spritu quam Spiritu. Hinc puto natum, quod librarii ex simili aliquo nexu expresserint Spiritu contra metrum, et mentem Seduli. In Vat. 1, idem est compendium litterarum, supra clare Spirtu, ad marg. manu veteris glossatoris: Al. ¦ piritui sancto. Reg. 5, Spiritui et sancto. Cappusotus, et Ald., Spiritui, et Nato. Poelman. Cum sancto Flatu. In nostris mss. soli septem recentissimi, scilicet Meus,Ang.,

Alb. Rom., Urb., Ott. 2, Vat. 2, exhibent clare Cum A ma Sedulii. Vat. 2, Finis. Nihil aliud est Sedulii. sancto Spiritu. Petrus Damiani, quamvis Sedulium imitatus, hanc tamen vocem mutavit: Gloria summa Patri, genitæ sit gloria Proli, Flamine cum sancto gloria summa Patri. Finita elegia, Reg. 2 sic habet: Explicit. Incipit Ambrosianum ipsius Sedulii. Ott. 1, Finit amen. Incipit ars Sedulii poetæ, ut dictum est in Prolegom. num 9. Rom. Explicit. Desunt alia Sedulii. Meus, Finit epigramma distichon ejusdem Sedulii poetæ in fide catholica. Incipit ejusdem poete hymnus, Vat. 1, Explicit liber Sedulii. Illico sequitur epigram

Reg. 5, Finem carmen habet, nec lauri serta requiro.Tu studii merces esto, Maria, mei. Amen. Cellii Sedulii presbyteri hymnus succincte ab incarnatione usque ad ascensionem sequitur. Urb., Finis, Paracterium elegiacumque carmen egregii Sedulii episcopi explicit feliciter, Deo gratias. Per librum scriptum nomen Domini sit benedictum. Explevi hoc opus. Sequitur Martyrologium Bede. In Out. 2, post elegiam sequitur hymnus.

[blocks in formation]

C

Nonnulli etiam docti viri hunc hymnum vocant acrostichum sed inscite; nullum enim verbum ex primis versuum litteris conflatur. Debet ergo dici Alphabeticus, sive Abecedarius. Alm. sic titulum præscribit Incipit hymnus Sedulii. Ott. 1, Versus Sedulii de Christo. Vat. 1, post epigramma Sedulii, Hæc tua, illico sine titulo, A solis ortus cardine. In Reg. 3, post elegiacum carmen Cantemus leguntur versus Liberii, et Belisarii in laudem Sedulii, tum Carmen Alphabeticum Seduli. In Reg. 2, hic hymnus dicitur Ambrosianum Sedulii, ut modo dicebam ad finem Elegiæ, quia cum S. Ambrosius præcipuus, et nobilissimus auctor hymnorum habeatur, et sit, omnes hymni ecclesiastici Ambrosiani dici cœperunt, ut notavi in Dissert. de Hymn. eccles. num. 67. Prima stropha hujus hymni est initium hymni in Hypapanti, sive in purificatione S. Mariæ, et omnibus ejus festivitatibus, quem Ven. Thomasius in Hymnario suo refert ex breviario Mozarabico die 18 decembr. in Laudibus. Eadem stropha exstat in eodem breviario, eodem die ad vesperum, ubi quædam aliæ strophæ ex hoc hymno producuntur, et D cum hymno S. Ambrosii Fit porta Christi pervia, integrum hymnum componunt. Vezzosius in notis ad Thomasium putavit, totum hymnum ad Laudes a S. Ildefonso adjudicari S. Ambrosio. At S. Ildefonsus solum laudat sub Ambrosii nomine stropham desumptam ex ejus hymno.

2. Beda de Metris legit Et usque. Ita etiam in breviario Mozarabico ad Laudes die 18 Decembris.

[blocks in formation]

Enixa est puerpera,

Quem Gabriel prædixerat,

Quem matris alvo gestiens

Clausus Joannes senserat.
Feno jacere pertulit,

Præsepe non abhorruit,
Parvoque lacte pastus est,

374 Per quem nec ales esurit.

Evangelia dixit: Conditor noster, qui regit, quos condidit, et Alcuinus in Sedulio legit quos.

9. Reg. 2 Ottob. 1, Alcuinus, Fabr. et aliæ editiones Clausa. Scheda Pocim., Reg. 5, Ott. 2, Ald., et alii editi, Caste. Alm., Alb., Cant. ex correctione Clausa sic etiam Reg. 3, in quo prius fuit Clausæ. Val. 1, Casta; sed neque cum Casta, neque cum Clausa ratio stat metri. In Breviario Romano remansit Castæ. Ven. Thomasius in Hymn. partem hujus hymni profert ex quodam breviario monastico ad Laudes, in quo est Clausa ; sic etiam habet breviarium Mozarabicum die xvIn Decembris ad Vesperum.

15. Ott. 1 corporis, correctum pectoris.

16. Editi cum Alcuino Verbo concepit filium: sed ita versus minime constat, In Reg. 2 nunc est concepit, sed videtur fuisse creavit, quod bonum est pro genuit, concepit. In Ott. 1, Alb., Reg. 3 clarum est creavit, quamvis in Ott. 1 recens manus supra appinxerit concepit. Correctores hymnorum breviarii romani cum reperissent in veteri hymno Verbo concepit filium, ut metro consulerent, mutarunt in Concepit alvo filium: sed æque consulitur metro, ac melis sententiæ a Sedulio expressar, si legamus cum tribus his mss. Verbo creavit filium. Librariis, ut puto, displicuit verbum creavit, quod bene latinum est pro genuit. In breviario Mozarabico die xvm dec. servatur yetus lectio creavit.

17. Editiones plurimæ, etiam recentiores Enixa jam puerpera. Breviarium Mozarabicum die x vin Decembr. ad Vesperum cum nostris omnibus mss., Alcuino, Ald., et aliis editis, Enixa est puerpera cum hiatu, qui a Sedulio alibi etiam usurpatur, Correctores hymnorum breviarii romani, ut eum effugerent, subrogarunt Enititur puerpera.

23. Mss. omnes et editi, Parsoque lacte pastus est. Ita etiam legitur apud Alcuinum. Correctoribus hymnorum breviarii Romani displicebat lac vocari parvum idcirco substituerunt, Et lacte modico pastus est sed quamvis cum metro, et latinitate recte id

[blocks in formation]

procedat, minus tamen opportunum est ad cantum B syllabam modo corripiant, modo producant. Seduecclesiasticum, ut ostendi in dissertatione de Hymn. eccles. præmissa ad Hymnodiam Hispanicam. Parisienses maluerunt, in suo breviario legi, Et indiget lactis cibo. Potuit tamen retineri versus ipsius Sedulii, Parvoque lacte pastus est: nam parvum lac est modicum lac, parum lactis. Lucanus lib. IV, vers. 239 simili phrasi, Si torrida parvus Venit in ora

cruor.

26. Nostri fere omnes mss. cum Alcuino et Aldo, canunt Deo sed in Reg. 2, fuit Deum, quod est in meo, in schedis Poelm., et Alm., quamvis in hoc secunda manus voluisse videatur Dominum. Id autem metri lex respuit. Editi plures canunt Deo, quæ est phrasis ecclesiastica ex Vulgata petita, et apud Optatum Afrum, et alios occurrens. Quædam editiones, præsertim recentiores, canunt Deum, quod magis Latinum cst.

lius v. 20, et 1. 1, vers. 143. corripuit o in Ioannes, quamvis per omega scribatur. Idem 1. 11, vers. 49, corripuit secundam in Mariæ, et eamdem syllabam produxit 1. u, v. 30, et alibi. In nomine ipso Sedulii variat Fortunatus in Proleg. nostris n. 166, et priores duas syllabas modo breves, modo longas facit.

30. Alb., venisse; corrige, venire.

31. Reg. 3, diripit, Vat. 1 cum plerisque editionibus, arripit. Fabr., Biblioth. Lugd. abripit. Plerique nostri codices cum Cant., Alm., Arniz., Alcuino, Aldo, eripit, quod in breviariis quoque exstat.

33. Reg. 2, Ott. 1, Alm., Reg. 3, Alcuinus qua venerant in Ott. 1 prius fuit, qui venerant; in Reg. 3 diversa scriptura, quam viderant. Edimb. fortasse ex typographi errore, qua viderant. Communis scriptura est etiam in breviariis, quam viderant, quod videtur petitum ex Matthæo 11, 9: Qui cum audissent C regem, abierunt: et ecce stella quam viderant in oriente, antecedebat eos. Cellarius tamen prætulit qua venerant, h. e., qua via ex oriente venerant. Non pla

29. Nostri omnes mss., Alcuinus et antiquæ editiones, Hostis Herodes, sed in Ott. 1, Hostis Herodis. In Breviariis antiquis pariter legitur Hostis Herodes. Erasmus primus, quod sciam, aliter reformandum hunc versum censuit, nimirum Herodes hostis impie. Ejus verba ex Colloquio convivii poetici retuli in Dissert. de hymn. num. 178, in nota. Summa eorum est: In versu Hostis Herodes impie bis peccari, quia primo loco Hostis trochæus ponitur, qui in carmine iambico non admittitur: secundo loco Hero est spondæus, cum debeat esse iambus. Hanc conjecturam Fabricius, et alii editi secuti sunt. Sequuntur etiam recentiores Munckerus ad lygin. fab. 25, pag. 289, substitui volebat Herodis hostis, quia alias ultima syllaba corripitur contra legem pediam. Reponit Arntzenius, in Sedulio talia aliquando esse admittenda. Verum his ita occurrerat Erasmus : cum Herodes dictio Græca sit, ultima in vocandi casu corripi poterit. Addit Erasmus, mollius cohærere epitheton impie cum hostis, quam cum Herodes. Correctores hymnorum breviarii Romani sub Urbano VII sic reformarunt, Crudelis Herodes, Deum-D Regem venire quid times? In prima vero editione an. 1629, Crudelis Herodes, Deum-Terris venire quid times? Equidem existimo, a Sedulii mann esse Пlostis erodes impie. Quod enim primum objicit Erasmus, Hostis esse trochæum, qui in iambico carmine locum non habet, facile diluitur: nam aspiratio in voce Herodes vim consonantis habere potest ut habet sæpe apud Sedulium, et alios ejus æquales. Ita Hostis est spondæus. Immo hac ratione posset reponi, ut sententia cum sequentibus melius cohæreat, Hostem Herodes impie, — Christum venire quid times? Ait deinde Erasmus, Hero esse spondeum: verum id quidem, si prima in Herodes necessario producatur; sed cum in nominibus propriis poetæ sequioris ævi hanc sibi licentiam arrogarent, ut pro libitu syllabas producerent, aut corriperent, merito possumus in Hero iambum agnoscere. Sæpe etiam accidit, ut poetæ Christiani in eodem nomine proprio eamdem

cet.

35. Alcuin. male, requirunt munere.

36 Meus, Diem; corrige Deum. In Reg. 3. desunt reliqua.

:

57. Vat. 4, personant, factum deinde personat. Non male tamen esset personant. Advertendum est, passim in editionibus, etiam recentioribus scribi Caterva, Aldus edidit Katerva, quæ est scriptura Sedulii siquidem hæc stropha, ut ordo alphabeticus servetur, a K initium debet sumere. Atque ita scribunt Karus, et Kastris alii, qui similes hymnos abecedarios concinnarunt, ut Beda, et Amoenus, de quibus postmodum dicam. Isidorus 1. 1 Etym. c. 27, Klitteram antiqui præponebant quoties A sequebatur; quod Diomedes restringit ad a breve, ut caterva. 38. Vat. 1, Concisa; alii melius, Collisa.

40. Meus, Reg. 2, Alcuinus victima, sed in Reg. 2 videtur factum, victimam. Petrus Burmannus conjiciebat, victimas. Arntzenius ait, Sedulium forte singularem pro plurali posuisse. Bene alioquin est victimam in singulari per appositionem, Quorum millia, victimam, sive sacrificium, Christo tyrannus sacravit. Conjectura Burmanni confirmatur ex Carm. Pasch. 1. v, vers. 73. seq. Millia angelicas legiones. 41. Poelm. mendose, Lavacro.

44. Apud Alcuinum obluendo, qui fortasse error

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »