Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]

mendum quidem est sumus pro summus. Schedæ Poelm. præferebant summis sine ulla ratione, ut innuit Arntzenius. Pro et filius ms. Arntz. quia filius; affirmat Arntzenius, id prosam non improbare: sed fallitur, nam in prosa semel tantum, ut in versu, legitur quia; in ea vero lectione, quam ipse indicat (ambigue enim loquitur), bis quia recurreret. Hic versus, atque præcedens laudantur in quadam Revelatione Ildefonsi episcopi Hispaniensis sæculo IX, ut dixi in Prolegom. num. 28, sed corrupte, hoc et filius est pro et filius hoc est. Error etiam est in editione Bela, qua utor, quidquid pro quod commentator quidem ejus libri de Metris habet quod. Vide etiam Proleg. num. 177 testimonium Amalarii.

321. Vet. 4, agit, inepte, pro ait; quæ duo sæpe in mss. etiam permutantur. Omnes nostri mss. cum codd. Heinsii, Lips., Arntz., et editionibus Parrbasii, Aldi, et aliis, hiatum admittunt, Ego in Patre, et Pater in me est. Ut hiatum fugiant, sic nonnulli editi cum Cappusol., et Poelm., docens: Et ego in Patre; alii, docens : Ego et in Patre. Quod a Sedulii manu non esse, satis per se patet. Recentes editores hoc loco hiatum recipiunt, quem vers. 290 recipere noluerunt. Beda sic etiam legit, ut a nobis editum est, sed putat, Sedalium contra regulam grammaticæ dispositionis peccasse, ut verba Redemptoris retineret: scandit enim Sic ait-ipse do-cens e-gin Pa, adeoque tertio loco admittit trochæum. In eadem videtur esse opinione commentator anonymus Beda in codice ms. Vaticano. Existimant enimm, Sedulium noluisse recipere hiatum. Longe aliter sentio, ut iterum dicam in fine Elegiæ, ubi sententiam Bedæ fusius exponam.

522. Codex Taur., sumus. Si Arrius. Arntzenius sollicitabat hunc versum, vel Ego, atque Pater sumus unum: Arrius unum cum hiatu inter unum, et Arrius, vel Ego, Pater atque unum sumus. Arrius unum. Verum cui bono ejusmodi verborum trajectio? Quid enim incommodi est, si ultima in Pater ratione cæsuræ producatur?

323. Reg. 4, summusque Sabellius. Parrh., scheda Poelm., simulque Sabellius; lège SUMUSque Sabellius: nam ex duobus illis verbis, unum sumus, Arrius unum negabat, Sabellius sumus; scilicet Arrius unitatem essentia, Sabellius trinitatem personarum. Reg. 5, Ald., sumus Sabellius sine conjunctione que, quod tolerari potest. Melius tamen prima in Sabel

[blocks in formation]

324. Arntz., Ille fidem; cæteri, Iste. Frequenter in mss. iste et ille confunduntur. In hoc versu iste et hic valent alter, alter. Plerique mss. et vetustissimi editi, ternam; recentiores, trinam. Gothescalcus in schedula, Quod trina deitas dici possit, inter opera linemari, pag. 417, pro se adducit, et legit inter ternus et trinus, quia ternus est a ter, trinus a Iste fidem trnam. Hincmarus, pag. £03, distinguit tria, vel tres, et advertit, Sedulium non trinam, sed ternam ponere voluisse. Sed revera eadem est utriusque verbi significatio, ut ex Indice verborum Juvenci patet. Plura etiam dixi de hac phrasi trina deitas in Hymnodia flispanica, et in Comm. ad Prudentium. Adde Florum Diaconum Lugdunensem tom. I Analect. Mabillonii carm. 6: Nocte, dieque hymnis trinum inclamantia numen. Claruit Florus coC dem sæculo, atque linemarus. In cod. Arntz. deletum erat non, quod prosa et sensus postulant.

D

325. Arntz., quamvis; alij, quamquam. Reg. 1, 4, Meus, pro d, s., Vet. 1, 2, Mon., Taur., sequentes, quod prosa confirmat. Ali, sequantur. Sic etiam Cassiodorius expos. psalm. vin, in fine. In Rom. mendum sequatur.

328. Reg. 1, Ostentant, quod magis placet, quamvis reliqui præferant Ostendunt. Plus enim innuit Ostentant, scilicet Ostendunt terrendi, et minitandi causa. Brachia exserta dicuntur, ut exserti humeri, lacerti, etc. Vide Cerdam not. ad Tertull. De Pallio c. 3, prope finem, ubi et Sedulium nostrum et plures alios allegat.

330. Jacet ponitur pro contemnitur, ut apud alios. 331. Meus contra metrum ille stt; corrige hic stat. 352. Out. 1, Reg. 5, Ald., cachinnos; alii, cachin num. Priorem lectionem suadet Persius, quem imitatur Sedulius, sal. 3, vers. 87: Nuso crispante ca chinnos. Hoc ipsum postulat fetus in plurali, quod ex altera parte ponitur. Intelligit Heraclitum, et Democritum, quorum hic risus, ille fletus amabat.

334. Poelm., Christi milites hortatur; in plerisque deest titulus. Viam sermone levamus, ex Virgilio VIII, 09: Ingrediens, varioque viam sermone levabat. 555. Reg. 4, comitentur.

Blandius ad summam tandem pervenimus arcem. A
En signo sacrata crucis vexilla coruscant :
En regis pia castra micant, tuba elamat herilis,
193 Militibus sua porta patet ; qui militat
Cintret :

340 Janua vos æterna vocat, quæ janua Christus.
Aurea perpetuæ capietis præmia vitæ,
Arma quibus Domini tota virtute geruntur,
Et fixum est in fronte decus. Decus, armaque
[porto,

Militiæque tuæ, bone Rex, pars ultima resto. 545 Hic proprias sedes, hujus mihi moenibus urbis

194 Exiguam concede domum, tuus incola [sanctis

Ut merear habitare locis, alboque beati Ordinis extremus conscribi in sæcula civis. Grandia posco quidem sed tu dare grandia [nosti. 350 Quem magis offendit, quisquis sperando tepe[scit.

Christe, fave votis, qui mundum in morte ja-
[centem

Vivificare volens, quondam terrena petisti
Cœlitus, humanam dignatus sumere formam,

OPUS PASCHALE.

comitantur incessum, blandius ad arcis summæ fastigium, deposita difficultate, pervenimus. Ecce sacræ crucis vexilla jam radiant, ecce 'magni regis castra piissima coruscum lumen ostendunt, flatuque sidereo tuba 'Dominicæ stationis exclamat. Militibus suæ porte patet accessus ; qui militat, ingrediatur intrepidus. Janua vos æternitatis invitat, quæ janua Christus, scilicet vox paterna. Aurea perennis vitæ remuneratione gaudebitis, quia coelestia Domini viriliter arma tractatis, et in fronte decus affixum, fidelis signi sacramenta monstratis. Eu ego decus, et arma cœlestia tua, tuæ militiæ pars minima, bone rex, bajulo consecrata. Hic proprias me sedes accipere,

bujus urbis in moenibus exigua dignum habitatione concede. Tuus semper incola, tuusque vernaculus parvo sanetæ mansionis in angulo constitutus inter beati ordinis cives albo vitalis pagina postremus B merear municipalis ascribi. Grandia quidem postulo, sed tibi grandia dare suppeditat magnitudo, quem ille magis offendit, qui spem dubiam de tanta pictate conceperit.

Christe, annue votis, qui, morientem mundum vivificare festinans, cœlitus petiisti terrena, humanam dignatus sumere effigiem, aliena quidem suscipiens, sed propria non relinquens. floc Matthæus adortus imprimis, bominem generaliter expedivit. Marcus,

SCHOLIA.

337. Vet. 1, ducis, pro crucis, frustra: laudat enim Sedulius signum, seu vexillum crucis, et fortasse respicit vexilla militaria christianorum, quæ a Constantini tempore signo crucis ornabantur. Prudentius 1. I contra Symmach. vers. 464: Agnoscas, regina, libens mea signa, necesse est, In quibus effigies crucis aut gemmata refulget, Aut longis solido ex auro præfertur in hastis, etc.

[ocr errors]

338. In Poelm. error est turba pro tuba. Meus cantat pro clamat: sed si hoc commutandum esset, melius reponeretur clangit, quod proprium est tubæ. Pia castra dicunt etiam Paulinus Vit. S. Mart. 11, 425, et Drepanius hymn. S. Mich. arch.; cœlestia castra Lactantius de Mort. Persec. c. 16.

339. Meus intrat ; retineo intret.

340. Urb, Rom., a pr. m., quæ janua est Christus; et Alb., quæ janua Christus est contra metrum, recepto est ex glossa. Ou, 2, Parrhasius, et, ut videtur, Meus codex, cum interrogatione, quæ janua? Christus: quæ scriptura el gans videtur, et à Burmanuo approbatur, sed a prosa abest interrogatio, el contextus ipse eam abesse a carmine exigit.

343. In Vat. 2, et in Rom. desideratur alterutrum decus.

345. Reg. 2, 5, Vatt. 1, 2, Ang., scheda Poelm., C>Rom., Ott. 1, 2, Urb., Arntz., codd. Lips., et Barth. cum Parrh., Ald., Hic propria sedis, ut nectatur cum domum. Cant. cum nostris Reg. 1, 4, et multis editis, Hic proprias sedes, quod prætulerunt Grunerus, Wopkensius, et Arntzenius. In Meo ms. est scriptura, quæ magis placere debet: Hic propriæ sedes, cujus tu manibus urbis - Exiguam concede domum. Huc etiam referri potest lectio communior, Hic propriæ sedis: nam sedis ex veteri scribendi ratione positum videtur pro sedes. Pro cujus bene etiam est hujus. Emulatur Sedulius Virgilium, ut sæpe alias, 1. in Æneid., vers. 167: Hæ nobis propria sedes, hinc Dardanus ortus. Ac fortasse Sedulius scripsit Hæ propriæ sedes. Intelligit autem, cœlum esse proprias sedes hominum, quia inde, h. e., a Deo originem trahunt, et illuc redire debent. Explicari etiam potest Hic propria sedes, nempe tibi: nam cœlum sedes est Dei, Juvencus 1. 1, vers. 574 Nec fas est homini cælum jurare per altum,-Quod sedes Domini est. Pro alia lectione Hic proprias sedes facit Virgilii locus J., Æn. vers. 85: Da propriam, Thymbræe, domum; da monia fessis,-Et genus, et mansuram urbem. Adde prosam.

341. Parrh., scheda Polm., gaudia; cæteri præ- D mia, favente prosa. Sic etiam legit auctor antiquus Vita S. Gerardi apud Baronium ann. 939, n. 4, qui ex Sedulio sumit, Aurea perpetuæ ut contingat præmia vitæ, quod ad rem suam accommodat. Munera -perpetuæ vitæ vocat Dracontius 1. 1, vers. 569, et · munera æternæ vitæ 1. ut, vers. 455. Sie Tertullia nus de Jud. Dom. vers. fin. Sic quoque cœlestis capietis munera vitæ, et Prudentius Hamart. vers. 295, Aurea dona―Justorum.*In precibus liturgicis obvium est præmia vitæ æternæ.

312. Paulinus de Vit. Mart. 1, 271, Tota virtute precandi; et 11, 182, Tota fidei virtute precatur. Similia ascribit Wopkensius, ex declam. Quintil., tota velocitate; ex Ammiano, tota celeritate; ex Optato hoc ipsum, et præter ea tota importunitate, tota securitate, ex Minucio toto silentio.

:

347. Scheda Poelm., alboque beari― Ordine, et extremus, inepic.

348. Dempsterus ad Rosinum 1. 1, c. 17, citat Ordinis externus ibi explicat, quid sit conscribi albo ordinis beati. Meus depravate cinis pro civis. Videtur Sedulius explicare voluisse locum Pradentii, akoquin difficilem, Hamart. vers. 955: Non posco beata-In regione domum.

351. In Heinsiano codice inscribitur Prologus quatuor evangeliorum. Out. 2, fave cœptis, quod mundum. 353. Cant., sumere carnem; cæteri, sumere formam, quæ phrasis satis usitata est non solum a Christianis, sed ab ethnicis quoque poetis.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

554. Reg. 2 supra, Reg. 4, et nonnulli editi, nosses; plerique, posses; Reg. 2, a pr. m., possis. Sæpe accidit, posse et nosse inter se permutari, et interdum parum refert, utrum eligas: eadem enim eruitur sententia.

355. In Cantabr. Explicit de vet. Testamento: incipit de quatuor evangelistis. Prologus. Alb. Invocatio novi Testamenti. Ou. 1, De quatuor evangelistis. Ott. 2, Invocatio Seduli in secundo libro. Pro agens Reg. 1 aiens cum glossa scribens, sed prius videtur scriplum fuisse agens. Aldus edidit aiens, et in Emendandis correxit ait, qui hominem, quomodo legitur etiam in Reg. 5. Animadverte phrasin implere ho- C minem, h. e., munus hominis, ut implere amicum, Deum, judicem, complere duces. In prosa est expe

divit.

557. Reg. 1, 2, 5, Vat. 1, 2, Ott. 1, 2, Urb., Rom., Meus, sacerdotii. Codd. Cant., Arntz., editiones Parrh., Ald., aliæque simili modo sacerdotii. Editio Lips., sacerdotum. Plerique editi, sacerdotis, cum Ang., Reg. 4, Alb., et, ut videtur, Ott. 1, ubi nunc est sacerdotii eadem veteri manu: sed aliud apparet deletum. In homilia etiam veteri, cujus memini num. 177 Proleg., est sacerdotis, et mendose ore virenti pro ore juvenci. Probabile valde est, a Sedulio esse profectum sacerdotii: nam eum in bujusmodi concisionibus multum esse, advertit Parrhasius, atque in hujuscemodi genitivis præstantiores alios habuit duces, quos imitaretur, ut Virgili, auxili, etc. Quamvis autem quadrisyllabum sit sacerdotii, tamen melius ita scribetur, quam sacerdoti, ut ambiguitas omnis tollatur.

559. Juretus in prosa legit unate voce, atque ita conjunctim etiam in carmine legendum contendit, et exemplaria mss. in hunc sententiam trahit. Sed ni

a Juretus, ut dixi, et Gallandius legunt unate, alii editi unita. Divido verba, sicut in carmine, una te. b Paulo ante rescripsi metamus pro metemus. Sic nonnumquam levi unius litterul mutatione sensum prosa, alioquin certum, planiorem reddidi, ut pag. 178, imitatur pro imitatus, et deputatur pro deputa

D

hil nos cogit tam insolens verbum unas, unatis, agnoscere; adeoque tam in prosa, quam in carmine separanda sunt verba una te, scilicet: te, Christe, una

Voce canentes.

362. Urb., Rom., imitatur, et horas. Arator 1. 1 vers. 164 Duodena refulgent-Signa chori, et vers. 318: Ecclesiæ crescebat apex.

364. Urb. corrupte, Hic igitur ne terris recolens. Pro exordia mortis codex vetus Taur., exordia mundi, quod tamen minus placet.

366. Plerique mss. et editi, nam qui deflemus in Adam; Ang., Vet. 1, nam quod; in Reg. 2 videtur fuisse nam quos, sed factum est nam qui, et supra nam glossa nos. Scheda Poelm. in textum recipiunt nos pro nam atque ita in ipsa editione Poelmanni legitur. Urb., male, nam qui deflevimus Adam; Rom., Alb., contra metrum, nam qui deflevimus in Adam.

367. Arator, l. 1, v. 419, videtur Sedulium æmu lari, Da semina verbi, etc. Colligat ista manus, te fructificante, maniplos.

368. Rom., minus eleganter, Christo nostros pro nostros Christo. Vetustissimus codex bibliothecæ Taurinensis: Explicit liber primus veteris Testamenti. Incipit liber primus novi Testamenti. Legenti vita perpetua. Reg. 1, Explicit liber veteris Testamenti. Incipit liber primus in novo Testamento. Ott. 1, Explicit liber Sedulii primus veteris Testamenti. Incipit novi Testamenti liber primus. Vat. 1, Explicit de veteri Testamento. Incipit de novo. In nonnullis codicibus distinctio indicatur inter librum primum, et secundum, sed sine ulla inscriptione. Aldus librum primum continuat usque ad versum, Prima suæ Dominus thalamis dignatus adesse: quo alii tértium librum inchoant.

tus. Aliquando verba eadem relinquo, quamvis facile possint ad textum carminis reformari, ut pag. 193, gaudebitis quia potest enim ex carmine reponi gaudebitis, qui. Sæpius autem ita depravata est prosa, ut sine aliorum mss. ope inutile sit velle medicinam adhibere.

LIBER SECUNDUS.

197 Expulerat primogenitum sævissimus an- A 10 Cœpit origo, perit, clademque a semine sum

[blocks in formation]

Expulerat serpens ille nequissimus de paradisi B crescere cœpit origo, tunc periit, clademque partusede florigera primogenitum dolosis artibus virum, et illecebris blandi saporis absconditam mortem gustari fecerat mox amaram. Nec indignationis divine sententiam solus præcepti temerator vitæ damno susceperat, sed ab ipso veniens humana progenies longe mortis fuerat conditioni succumbens. Heu! conjux crudelis, et noxia! An ille magis draco perfidus homicida? Sed tu conjux quoque crudelis noxia. Proh dolor! duo tantum fuerant æterni. Postquam

riens a semine detrimenta suscepit. Quid illa tempestate numerosa dies, ac multiplex? quid felicibus vitæ spatiis nongentos proderat annos excedere, nepotumque decima senescente progenie, sui generis externum sanguinem jam videre, cum sors humanæ conditionis extrema irreparabilis horæ supremis cursibus occupata, licet serum, nequaquam tamen declinaret interitum, longamque temporum per ætatem vitæ a existens brevis, nihil esse diutinum,

SCHOLIA.

potarat, certe portarat longe melius est quam portabat. 4. Ott. 2, sumpserat: lege senserat.

7. Parrh. interpungit Noxia tu conjux, magis an draco perfidus ille? In Virgilio, quem Sedulius imitatur, pariter distingui poterit, Crudelis mater, magis an puer improbus ille? Plerique comma post magis apponunt.

1. Reg. 2, Incipit liber 1 de expulsione protoplasti ex C gustaturus amaram-Tempore. Quod si minus arrideat paradiso. Val. 2, Sedulii presbyteri liber secundus. Mens, Sedulii de historia Domini liber secundus incipit feliciter. Ms. Nic. Heinsii, Liber primus Seduli De novo Testamento. Cant. Liber primus in novo Testamento. Ott. 2, De novo Testamento. Arn z., Incipit liber secundus. Ott. 1, pro titulo primi capitis De Adam dicit. Rom., Quod Adam fuit ejectus de paradiso. Urb., De lapsu protoplasti per draconem. Hic primus versus, et sex alii sequentes producuntur in Collectione Pisaurensi poetarum, tom. VI, p. 282, inter carmina minora incertorum auctorum ex Tractatu diplomatico Maurinorum, tom. III, part. II, sect. 4, cap. 2, art. 1. Ignorabat scilicet Collector Pisaurensis, Sedulii cos esse.

2. Nonnulli vulgati, blandisque; mss. et plerique edidi, blandique, favente prosa. Poelm. cum quibusdam editis soporis: alii editi cum plerisque mss. et prosa, saporis, cujus verbi glossa in Reg. 1 est illius pomi.

3. Parrh. læto misero: cæteri lethum misero. Reg. 1, pro d. s, vel correctione, Vatt. 1, 2, Ottob. 2, Urb., Ald., Rom., Alb., Reg. 5, el Ang. portarat. Reg. 2, a pr. m., ut videtur, Reg. 4, Poelm., et alii, portabat. Meus, portavit. Reg. 2, a sec. m., Parrh, et fortasse Reg. 1, a pr. m., potabat. Ott. 1, ad marg. potabat, in contextu portal, sed videtur fuisse deportat: hoc ipsum deportat est diversa alia lectio in Reg. 1. Genuina lectio mihi videtur potarat, quamvis exemplum non inveniam hujus significationis active polare alicui aquam, vinum, et metaphorice lethum pro exhibere potandum, aut gustandum. Huc facit l. iv, vers. 180: Quippe necem parvo de

D

12. Reg. 4 mendose, Cernere non genitor ultra.

13. Editi, cum plerisque mss., senum. Ott. 1, senes, quod explicari posset: Quid proderat, quod senes spectarent progeniem decimam nepotuni, etc. Burmannus conjecerat senem, eadem, opinor, sententia. Optima quæque exemplaria spectare, nempe videre. In nonnullis vulgatis cum Ang., exspectare, quod frequenter a librariis confusum cum spectare: aliquando tamen exspecto pro specto, vel aspecto ponitur. Vide 1.1 Dracontii 356.

14. Parrh., convicta ; legendum cum victa. Nebrissensis interpretatio est: quæ multitudine annorum tandem vincitur.

15. Reg. 4, inseparabilis horæ, qui error contra metrum et sensum inde oritur, quod in multis mss. scribitur inreparabilis. Virgilius lib. x, versu 467: Stat sua cuique dies, breve, et irreparabile tempus-Omnibus est vitæ.

17. Reg. 1, Vatic. 2, Ald., nihil esse: plerique nil esse, quod perinde est. Taur., Vita brevis nihil esse diu cum fine doloris. Mss. nostri cum plerisque editis cum fine doleret. Fabr. et nonnulli alii vulgati, doceret, repugnante prosa.

• Gallandius, vita..... cum clauderetur ; alii, vitæ... qui clauderetur.

200 Nil, quod laedat, habens, matremque ob[scurat honore :

199 Terrigenæ cæca sorberet fauce nepotes: A
20 Ni pius ille sator, culpas ignoscere promptus,
Reddere difficilis, sua ne factura periret,
Quæque Deo similis vivens astabat imago,
Dissimilis de morte foret, veniale misertus
Instauraret opus, pomisque vetaret acerbis,
25 Quæ mandere patres, natorum horrescere
[dentes,

Donaretque suis semper placalus, ut unde
Culpa dedit mortem, pietas daret inde salutem.
Et velut e spinis mollis rosa surgit acutis,

30 Sic Evæ de stirpe sacra veniente Maria, Virginis antiquæ facinus nova virgo piaret : Ut quoniam natura prior vitiata jacebat Sul, ditione necis, Christo nascente, renasci Posset homo, et veteris maculam deponere [carnis.

35

Hæc ventura senes postquam dixere prophetæ, Angelus intacte cecinit properata Mariæ, Et dictum comitata fides, uterumque puellæ

PASCHALE.

OPUS qui fine clauderetur, ingemeret? nec huic malo remedium spes ulla promitteret affuturum. Sed primi terrigene meritum sepulcrale cunctas postremi quoque germinis nationes avida passim fauce sorberet, nisi pius ille rerum creator, et conditor, cui proprium est veniam delictis infundere, quam pœnaliter imminere, fabricam sui operis ab ipso debilem fundamento, firmius per eumdem lapidem rursus dignaretur erigere. Ne videlicet imago, quæ ad similitudinem Dei facta fuerat vivens, dissimilis haberetur ex morte, munusque venialis indulgentia largiretur, ac poma, quæ patres acerba voraverunt, filiorum obstupuere dentes, arceret, donaretque mitissimus, ac placatus, ut unde mortem peccata contraxerant,

B

inde vitæ pietas enutriret immensa. Et velut rosa suavis, atque moltissima de spinoso cespite nascitur, nil læsura matrem, quam gratia jucunditatis obscurat: ita de stirpe nocentis Eva Maria sacro veniente cum lumine, primæ virginis luem sequens virgo dilueret, ut quæ prior natura vitiis inquinata duræ necis fuerat conditioni subjecta, nascente Christo per hominem, homo quoque posset renasci per Christum, originalis maculæ fœditatem vetustati corporis innovatione positurus.

Hæc postquam prophetica sæpius vox prædixit, et Gabriel angelus Mariæ jam præsenti annuntiavit, mox puellæ credentis in utero fidelis verbi mansit aspirata conceptio, prolesque siderea nascendi sub

SCHOLIA.

19. Wopkensius etsi probat cæca, tamen suspica

tur sæva.

20. Ottob. 1, Ne pius; lege Ni pius. Cant., male, prius pro pius. In Ott. I videtur pro culpas prius exaratum culpis. Frequentius quidem ignosco cum dativo reperitur, sed bene etiam est cum accusativo, præsertim cum sequatur Reddere difficilis, scilicet culpas.

21. Reddere culpas, pro punire, vindicare, phrasis est ex sacris litteris petita, ab Augustino etiam, et a Paulino Petrocorio, et similibus usurpata.

23. Parrh. in Addendis observavit pro veniale scriptum alicubi vernale, videlicet opus servile, vel servum, qui erat opus suum. Nexus litterarum, quo in nonnullis mss. scribitur veniale, huic lectioni ansam præbere potuit. In Reg. 1 glossa est venialerecuperabile. Alii interpretantur venia dignum. Poterit etiam accipi adverbii more. Vide not. ad Dracont. Satisfact. vers. 121: Namque inimicorum culpis veniale minaris.

25. Meus, mandare; emenda, mandere. Obscura syntaxis, ex prosa explicanda, ex qua videtur legendum in præterito Quæ mansere, vel, ut nonnulli malunt, mansere, vel manduere, quod per synæresin stare potest.

26. Donare pro condonare, remittere, elegans est: sed adjungi solet accusandi casus, ut injurias, pro quo hic est ut pietas daret, etc.

28. Reg. 1, ms, Burmanni cùm nonnullis editis, Et velut in spinis. Vat. 2, Reg. 5, Ald., Et veluti spinis. Plerique, Et velut e spinis. Ottobon. 1, Ut velut spinis, desideratur e, neque bene est Ut. Alb. ms., Et velut ex spinis. In Gersonis serm. 3 de Conceptione immaculata Deiparæ, sive quis alius auctor ejus sermonis est, legitur En velut e spinis nobilis rosa: sed nobilis cum metro stare nequit. His versi

a In vet. cod. erat acerva ex illa litterarum bet v affinitate, quæ facile degenerat, ut notat Juretus: qui etiam advertit, id sumptum ex flieremia cap. xxxi, vers. 30, et Ezechiele cap. xvIII, vers. 2, et repeti de

C

D

bus auctor ejus sermonis B. Virginem sine labe peccati originalis conceptam fuisse probat. Sedulius imitatur Virgilium, ecl. 5, v. 39.

29. Quidam ms. apud Wassium Ind. Sallustii verbo obscurare exhibet honorem, quod probari non potest. Wopkensius conjicit Nil quod ledat habens matrem, quam obscurat honore. Sed clarior est lectio communis, cujus glossa est in Reg. 1, matremque· surculum suum spinosum. In cit. serm. Gers. Nil quod lædit, habens, vel quod obscurat honorem, quod non probo.

50. Hoc loco in Ott. 1, titulus est De Eva, in Reg. 1, De sancta Maria. Pro, sacra, ms. Arntz., pia. Sedulius in Maria secundam modo producit, modo corripit, ut vers. 49, h. t., Quis fuit ille nitor Mariæ. 31. Apud Gersonem loco cit., piat; lege piaret. 32. Parrh., scheda Poelm., Et quoniam. 34. Ottobon. 1, Vat. 1, Urb., Possit; alii, In Reg. 2 Poscet correctum per Posset. Reg. 1, maculas pro maculam. Arniz. culpæ pro carnis: sed præferendum est carnis; sermo est enim de veteri homine, ut vocat Paulus c. Iv ad Ephes. vers. 22. Macula pro dedecore, infamia, turpitudine, a Cicerone, et aliis sumi solet.

Posset.

35. Rom. pro titulo Ubi Maria accepit Spiritum sanctum. Meus, Annuntiatio beatæ Virginis. Vat. 1, Angelus ad Mariam. Urb. prædixere contra metrum. Mss. nostri cum Ald., Parrhasio, aliisque editis, dixere, quod reposuit etiam Arntzenius, cum in nonnullis vulgatis reperisset cecinere. Utrumque verbum apte de oraculis dicitur: sed cecinit vers. seq. oc

currit.

36. Taur. corrupte propheta pro properata, uti etiam legit Beda de Metr.

37. Vat. 2, Reg. 5, Ald., dictum est comitata, quod ex glossa est.

vino distinct. 30, ubi legitur uvam pro qua pomum hic habet Sedulius. Forte legendum pomis.... obstupescere.

« PoprzedniaDalej »