Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]

culo convenire. Quæ licet omnia in omnibus sint, tamen plenitudo quædam in singulis virtutum est singularum Orium hominis alius descripsit uberius, mores quoque hominis præceptis uberioribus erudivit. Alius a potentiæ cœpit expressione divinæ, quod ex rege rex, fortis ex forti, verus ex vero, vivida mortem virtute contempserit. Tertius sacrificium sacerdotale præmisit, et ipsam vituli immolationem s'ylo quodam pleniore diffudit. Quartus copiosius cæteris divinæ miracula resurrectionis expressit. Ambro-ius autem a communi sententia in distribuendis Evangelistarum insignibus non recedit.

9. Barthius, libr. x1 Advers. cap. 23, bos versus explicat. Sic autem exorditur: Sunt apud me membranæ veteres librorum quatuor Aquilii Juvenci, quos ille Mathæum potissimum secutus, evangelicam historiam complectentes metro simplici, sed adeo non illatine scripsit, ut etiam antiquæ ejus linguæ ante Maronis ævum usitatæ non pauca in eo sint vestigia ; unde ego conjectura ducor, plerosque barbarismos, qui in eo scriptore sunt, monachorum esse barbarorum. Liber noster optimus est, et ex quo multa corrupta apud poetam veterem, et pium corrigi possunt. Observat, compage s lidissimum nexum designare, ut apud Sedul. 1. 5, v. 266 : Infernæ patuere viæ. ruptæque fatiscunt Divisa compage petræ. Badins Ascensius, Auctor in hoc proloquio. ait, facile ostendit, quo sit ingenio præditus, et quam auream habeat in carmina venam, nisi eam fidei, quæ captivat omnem sensum, el sobrietati evangelica cohibere malit. Vix enim quid quam aut sententiosius, aut deliciosius hoc proœmio invenias. Beda, de Metr. cap. de scansionibus, hunc versum in exemplum profert : Conjuncta scansio, inq sit, quæ cœteris laudabilior habetur, ea est, ubi nusquam pes cum verbo finitur, ut Immortale nihil, etc.

[ocr errors]

C

10. In libro vetustissimo Barthii glossa erat: Hoc ideo jungitur, quia vulgo æterna urbs Roma dicebatur. Nil potuit magis commode, ut notat Barthius. Summa D enim tria, quæ potuit, posuit Juvencus, quæque maximam habent speciem æternitatis, vel habebant potius. De nummis veteribus cum inscriptione Romæ æternæ vide Commentar. ad Prudentium. 1. I conIra Symmach. v. 219. Exs at Gab. Barri Francicani (sub boc nomine latere dicitur doctissimus ardinalis Sirletus) Liber unus de æternitate urbis. Romæ in ædibus populi Romani, 1571. Virgilius, qui æternitatem imperii Romani tantopere prædicat, perīturum tandem agnovit libr. 11 Georgic. v. 498: Non res Romanæ, perituraque regna, etc. Roma, ut a Vir

gilio libr. 11 Georg. v. 534 rerum pulcherrima, sic ab aliis aurea dicitur non dissimili significatione. Ovidius, de Arte I. 3, v. 113. Simplicitas rudis ante fuit, nunc aurea Roma Edomiti magnas possidet orbis opes. Ausonius, de Urb.: Prima urbes inter, divum decus, aurea Roma.

12. Lucretius, 1. 1, v. 469: Etas præterita irrevocabilis. Quamquam apud Juvencum irrevocabile 10tius significat certo definitum, et quod mutari non possit. Livius, 1. XLII, c. 62: In casum irrevocabilem se daret. Plinius Junior, libr. 1, epist. 7: Morbi tædio ad mortem irrevocabili constantia decucurrit, al. decurrit, quod melius est.

15. Mandum flammis denique consumendum esse opinio inter ethnicos fuit, e sacris scilicet auctoribus perita, ut animadverti in Comment. ad. Prudentium, hymn. xi Cath. v. 106.; quem ad locum Weitzius laudat versus Sophoclis de mundi conflagratione, quos adduco, inquit, ad Juvencum præfat. Ex quo apparet, eum commentarios in Juvencum parasse. Vide Prolegom. num. 57.

:

15. In tempora longa, sed quæ tandem finem habebunt nam Immortale nihil mundi compage tenetur. Notandus est usus verbi frequentant pro celebrant, notatus jam à Barthio, loc. cit. Idem verbum hac notione vulgo non coguita occurrit hoc 1. 1, v. 152; et l. 11, v. 695, v. 727: et l. 3, v. 202; et l. iv, v. 222. W techindus, libr. 1: Nomen novi Regis cum clamore valido frequentabant. Nec absque melioris latinitatis usu, ut probat Barthius ex auctore Priapæorum, carm. 76: Emææ Cererem nurus frequentant. Magis ad rem nostram Sulpicia in Satyr. Musa, quibus numeris heroas, et arma frequentas. Sie frequentare memoriam alicujus apud Šenecam, de Consol. ad Marc. cap. 3. Frequentare pro narrare, iterare usurpatum etiam est a Vopisco, et Spartiano, et in codice Theodos., ut ostendit Ducangius.

17. Smyrna una ex urbibus, quæ sibi Homerum civem arrogabant. Statius, I. iv, Silv. 2, v. 9: Nectat adoratas et Smyrna et Mantua lauros. Forte cdoratas. Hinc Homerus Smyrnæus vates dictus. Vide A. Gellium, 1. 3, cap. 11, et dissertationem Leonis Allatii de Patria Homeri.

18. Minciades, Minciado nomen a Juvenco formatum ex Mincio fluvio, qui Mantuam alluit. Fontem Smyrna et fluvium Mantuæ Juvencus commemorat, ut v. 34 concludat, præstantiores esse aquas Jordanis ad æternum carmen peragendum.

[bunt,

20 Quæ manet æternæ similis, dum secla vola- A Immortale decus tribuet, meritumque re[pendet.

[ocr errors]

El vertigo poli terras, atque æquora circum Æthera sidereum jusso moderamine volvet. 66 Quod si tam longam meruerunt carmina fa[mam, Quae veterum gestis hominum mendacia nec[tunt,

25 Nobis certa fides æternæ in sæcula laudis LECTIONES 20. Barthii codex æternum similis, quod Barthius, 1. XI Advers. cap. 25, rejicit, quia durius esset, si æternum pro æternorum poneretur: sed 1. xxxiv, cap. 13, præfert æternum similis petice, quia sic melius Juvencus aliis poetis consentit, qui gloriam poetarum æternam esse dicunt. Intelligit, opinor, æternum esse adverbium. Malo æternæ similis: id enim vult Juvencus.

[blocks in formation]

NOTE.'

20. Poetarum morem esse, æterna censere, quæ canant, animadvertit Barthius, libr. xxxiv Advers. cap. 43, col. 1568, ex hoc Juvenci loco, collatis aliis aliorum. Propertius, libr. II, el. 1, post multa alia concludit: Al non ingenio quæsitum nomen ab ævo — Excidit; ingenio stat sine morte decus. Ovidius, libr. 1 Amor., el. 15, v. 31: Ergo cum silices, cum dens patientis aratri. Depereant avo, carmina morte carent. Et I. Iv de Pont, el. 8, v. 47 seqq., plura in hanc sententiam affert. Horatius, l. iv, od. 8: Dignum laude virum musa vetat mori,· Cœlo musa beat. Sic Lucanus, et alii poete pas-im.

21. Ovidius 1. 1 Metam. v. 70: Adde quod assidua rapitur vertigine cœlum, Sideraque alta trahit, celerique volumine torquet. Polus a пokéw, verto, dicitur.

22. Ethera accusativus singularis Gra o more pro ætherem a poetis Latinis frequenter usurpatur. Jussum dicitur moderamen, ut intelligamus, divina providentia mundum gubernari. Omeisins, qui præfert justo, intelligit pondus, mensuram ac numerum. Mox v. 41: Moderaminis aqui; et 1. 11, v. 577: Justo moderamine legis.

23. Ili versus usque ad prologi finem reperiantur in quodam codice Vaticano reginæ Sueciæ, num. 29, in quo sunt diversa opera præsertim metrica, et in his Petri Aurorarii carmen de utroque Testamento. Prius legitur epigramma elegiacum in laudem argumenti sacri a poetis tractandi: Aurea Meoni concedant carmina vatis, etc.; tum hi versus Juvenci, sed sine auctoris nomine. Strabo, de Vita B. Blaitmaici sec. m, part. 1, Actor. SS. Ord. Benedict. Mabillonii : Si tantam meruere suo pro carmine fumam, Qui scelerosorum mores, et facta tulerunt Laudibus in cœlum, etc.

25. Beda, de Metr. cap. de scans., in hoc versu observat scansionem mixtam, quæ utrumque in se habet, ut in quibusdam conjunctus, in quibusdam separatus sit pes.

26. Affirmavit supra, immortale nihil mundi compage teneri: nunc autem immortale decus ex suo carmine evangelico sibi pollicetur, quia, etiam cum mundus incendio peribit, sperat, se vitam æSternam ob tempus ita bene collocatum consecuturum. Poetis profanis familiare est immortalitatem nominis sibi ex suis carminibus promittere. Lucanus, I. Ix, v. 985: Pharsalia nostra- Vivet, et a nullo tenebris damnabitur ævo. Horatius, libr. 11, od. ut. Exegi monumentum ære perennius,— Regalique situ pyramidum altius; Quod non imber edax, non aquilo impotens Possit diruere, aut innumerabilis Annorum series, et fuga temporum. Non omnis moriar, etc. Ovidius in fine Metam. Jamque opus exegi, quod nec Jovis ira, nec ignes, Nec poterunt

[ocr errors]

D

[ocr errors]

ferrum, nec edax abolere vetustas. Cum rolet illa dies, quæ nil nisi corporis hujus — Jus habet, incerti spatium mihis finiat ævi. — Parte tamen meliore mei super alta perennis-- Astra ferar, nomenque erit indelebile nostrum. Juvencus poetas ethnicos imitatus, sententiam eo direxit, quo Christiani omnes spectare unice debent: solum enim desiderat laudem que in æterna vita posita est, et quam bonis operibus consequi possumus.

28. In populis, quia donum illud gentibus jam cunctis exhibitum fuerat: adeoque significantius id est, quam si in populos legeremus, ut putai Renschius, Falsi sine crimine, quia ipse ex Evangeliis argu. mentum suum desumit. Ethnici poeta, aliique profani plerumque gestis hominum mendacia nectunt. Dio Chrysostomus orationem de Ilio non capto scripsit. Virgilii historiam in dubium multi revocant, ac magna ex parte certo falsam esse ostendunt. Hi autem duo, flomerus et Virgilius, præcipuam laudem in carminibus obtinuerunt, qui propterea præ cæteris a Juvenco commemorati

[ocr errors]

20. Juvencum exprimit Alcuinus in epistola ad episcopum quendam Transalpinum,apud Mabillon., Veter. Analect, edition. Parisiens. 1733, pag. 403: Hoc est opus tuum in præsenti luce, hoc est merces tua in æterna gloria. Ait enim quidam poeta de opere carminis evangelici: Hoc opus, hoc elenim forsan me subtrahit (lege subtrahet) igni— Tunc, cum flummivoma judex descendet ab arce. Dicam et ego: Hoc opus, hoc etenim non solum subtrahit igni - Te jam, sed faciat cœli conscendere in arcem. No-ter etiam S. Eulogius Cordubensis, initio Memorialis Sanctorum: Et sicut me indignum tanto opere fateor, ita quoque sui perfectione non solum erui culpis confido, verum etiam poenis abstractus, præstantiorem gratiam interventu ejus apud Dominum invenire spero ut est illud philosophicum: Hoc opus, hoc olim forsan me subtrahet igni. Ubi olim pro etenim ponitur, ut sententia hoc versu concludatur. Eulogius vero philosophorum nomine appellare solet Christianos, qui doctrina præstarent, quive doctores in Ecclesia essent, ut observat Ambrosius Morales in Scholiis ad num. 8, 1. 1. Omeisius hue affert Ovidii versus 1. I Amor., cl. 15, in fine: Ergo etiam, cum me supremus adederit ignis, — Vivam, parsque mei magna superstes erit. Sed Ovidius de supremo igne, quo corpora hominum olim post obitum cremabantur, manifeste loquitur. De bujusmodi precibus, quibus scriptores veteres ecclesiastici veniam pro extremo judicii die deposcere solebant, plura congessi in Prolegom. ad Prudentium, cap. 19., et in not. að Dracontium, 1. 3, v. 681.

31. Scriptorem, qui flammivomus dixerit, anti

[blocks in formation]

quiorem Juvenco non novi. Eo vocabulo usus est Arator, 1. u, v. 551: Flammivomo sub sole jacet. Nonnulli legunt Flammivolo sub sole, quasi volante cum flammis; sed elegantius est Flammivomo, quod non solum in editis veteribus invenio, sed etiam in mss. codicibus vaticanis. Similiter codex Collegii Romani Aratorem, Juvencum, et Sedulium complectens, quocum Juvencum contuli, habet Flammivomo sub sole jacet. Rabanus Maurus, sive alius sit auctor hymni veteris in Ascensione Christi, Juvencum imitatur: Ut cum flammiroma nube reverteris. Editus est hic hymnus a Browero inter alios Rabani.

[ocr errors]

32. Libr. 11, v. 62: Per patris altithroni nomen, etc., et l. 1, v. 409: Allithroni vultum genitoris. Ven intius Fortunatus a Juvenco, ut puto, hoc verbum mutuatus est 1. 1 de Vita S. Martini v. 1. Clarius imitatur Engelmodus episcopus in versibus ad Ratbertum Abbatem, tom. IX Biblioth. Patrum part. I, pag. 897, Coloniæ 4618: Cum rex altithronus mundum discreverit urna―Judicii, etc. Barthins interpretatur, Juvencum eo alludere, quod super Jordane dixit vox Dei, Matth. m, 17: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, quod Juveneu>, 1. 1, v. 598, sic verit: Te, nale, hodie per gaudia te- C stor-Ex me progenitum: placet hæc mihi gloria polis. Epist. ad Hebr. 1, 3: Qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus, etc.

33. In sanctificus producitur ultima ratione crsura: neque enim Barthins, libr. x1 Advers. cap. 230, et Cellarius, de Barbar. in curis poster., audiendi sunt, cum affirmant, metrum postulare sanctificans. Utrumque verbum sanctificus, et sanctifico ab ecclesiasticis scriptoribus tantum usurpatur, ut a Tertulliano, Prudentio, etc. Auctor incertus, de Bebiani baptismo: Ergo ut sanctifica mituit renovatus ab unda. Paulinus Petrocorias, libr. v. de Vita S. Martini: Quæ tam sanctifici conservant munera tactus. In liturgia hoe vocabulum satis usitatum est.

34. Heliconis undis, Smyrne fonti, et Mincio flumini opponit purum amnem dulcis Jordanis, cujus aquas baurire enpit, ut carmina Christo digna loquatur. Eecur autem Jordanem eam in rem laudat? Glossa in codice Barthii hanc allegoriam sic expli- D cat: Per Jordanem vult intelligi Spiritum sanctum. Jordanis a duobus fluviis nomen sortitur: quorum unus JOR, alter DANIS appellatur ; qui confluentes faciunt Jordanem. Sic et Spiritus sanctus a Patre procedit, et Filio. Non enim dicitur, quod vel Pater sit Filii, et Spiritus sancti, vel quod Filius sit Patris, et Spiritus sancti. Sed veraciter confitemur, quod sanclus Spiritus sit Patris, et Filii, quod ex utroque procedit. Jordanis vero interpretator descensus, quod nomen convenit Spiritui sancto, quia qui se ad aquas Baptismi humiliant, in hoc fit divinæ gratiæ, et benignitatis descensus, quæ specialiter Spiritui sancto attribuitur. Corrigit Barthins quippe qui se ad aquas Baptismi humilians, in hoc fit. Incerta etiam est etymologia Jordanis, quæ affertur. Negant enim critici scriptores, Jordanem ex duobus amnibus conflari, aut aliquem esse amnem, qui Dan appelletur. Juvencus aquam Jordanis commemorat, ut gratiam

40. Poelm., pro divers. s., Cujus pro Hujus. 41. Reg., O., Ald., his : alii, iis.

Baptismatis explicet. Prudentius, hymn. 2 Cathem. v. 61: Durare nos tales jube, Quales remotis sordibus - Nitere pridem jusseras, Jordane tinctos flumine. Ad hunc Prudentii locum plura commentatus sum de studio, quo veteres Christiani ambibant in Jordane baptizari, quia ibi baptizatus est Christus. Juvenci piam hanc invocationem imitatus est Paulinus, de Vila S. Martini I. v: Cas'alias poscant lymphatica pectora lymphas : — Altera pocla decent homines Jordane renatos.

55. Fortasse ex imitatione Virgilii 1. vi, v. 662: Quique pii vates, et Phœbo digna locuti, Statins, 1. iv, sat. 21, v. 10: Digna loquar, etc. His Juvenci versibus respondent alii, I. iv, v. 803, in epilogo: Has mea mens fidei vires, sanctique timoris-Cepit, et in tantun luxit mihi gratia Christi, Versibus ut nostris divinæ gloria legis-Ornamenta hibens caperet terrestria linguæ.

[ocr errors]

36. In plerisque editionibus exprimuntur capita rerum, et indicantur loca Evangelistarum, quos Juvencus sequitur. Anostris codicibus absunt i-tinsmodi tituli. Eos igitur ex editione Aldi suis locis inseremus. Quamvis enim Juvencum poema sine his inscriptionibus composuisse certum nobis videatur, tamen utiles illæ sunt, et fortas e veterum scriptorum, au gloss torum diligentia confecta. 38. CAP. I. De parentibus, et conceptione Joannis Baptistæ præcursoris Domini (Luce I 26). Explicat verba Lucæ De vice Abia, quod postea, v. 45, exponit per verbum sorte. Barthius, br. xi Advers. cap. 12, notat, vices is as fuisse diarias, vel in diem sacerdotum sibi successiones, ad administrandum sacrificium et ritus debitos in templo, ex lil Esdr. 1, 1, 2: Et fecit Josias pascha..... statuens sacerdot s per vices dierum stolis amictos in templo Domini. Extra canonem nosrum librorum sacrorum tertius hic liber Esdræ est. 1 Paralipom. XXIV, enumerantur viginti quatuor classes, seu vices in ministerio Domini a David designatæ, ubi, v. 3: Et divisit eos David.... secundum vices suas et ministerium. Et v. 7 : Exivit autem sors prima Jojarib, etc. Deinde, v. 10: Octava (sors) Abia. Rursus v. 19: Hæ vices eorum secundum ministeria sua. Encherius in Instructionibus, sive de Quæst. novi Testam: Quid est, quod scribitur in Luca de Zacharia sacerdote, quod esset de vice Abia? XXIV sortibus in ministerium templi distributi fuerant sacerdotes, ut in ordine vicis suæ quisque sacerdotali fungeretur officio. In hoc ergo ordine octavam sortem Abia habuit, de qua vice Zacharias sucerdos fuit.

39. Sacerdotes sepe Juvencus vates appellat, nt h. l., v. 221, 327; 1. m, v. 292; l. iv, v. 405, 524. 41. Moderamen pro moderatione. Prudentius Psych. v. 274: At virtus placidi moderaminis.

.

42. Annexos Barthius interpretatur, libr. XLÌM Advers. cap. 23, ei soli curæ mancipatos, nulims alterius studii studiosos, quia Juveneus alludit ad jus veins Romanum, quo nexi erant mancipio per æs et libram acquisiti, velut obstrieti imperio: de quo videndus Turnebus, 1. xx Advers. cap. 19. Mihi videtur Juvencus explicare voluisse verba Lucæ

70 Nec fuit his soboles, jam tum vergentibus A [annis,

Gratius ut donum jam desperantibus esset. 45 Sed cum sorte adytis, arisque inferret odores

LECTIONES

43. Reg., Ott., Ald., His. : alii, iis. Reg. jam tum : ali jam tunc, O., Rom., Ald., jam tot. Sabatierius edi, jam tunc urgentibus, et pro d. s., vergentibus, quod ali præferunt, et præferendum videtur.

45. Codex Birth., Ald., Torn., minu- bene, Forte ady is. In ms. Cantabrig. Evangelii legitur etiam Forte accidit., elc.

46. Fabr., Ald., Torn., Reg., Ott., visus. Poelm., jussus, quod minus placet. In quodam ms. S. Gat. (veteris Italica) legitur visus est pro apparuit, hoc cap. S. Luce.

47. Out. a prima manu, Soli jussus. Ita Fausti editio.

48. Codex Barthii, Foribus tum plebs prostrata. Reg., foribus tunc plebs adstrata. Ou., Rom., foribus plebes adstrata. Ald., Poelm., Torn., Fabr., foritus plebes ustrata. Latinius in Bibl., foribus plebes abstracta, ex conjectura, ut puto, sed que probari potest. Nam verba Lucæ sunt: Et omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi. Pro plebs ponitur plebes: de quo vide l. iv, v. 694.

49. Poelm. Quem tibi terribilis concussit corda paVisus, cum læti sermonis gratia placet? Ita

vorem

71 Zacharias, visus cœlo descendere aperto
Nuntius, et soli jussas perferre loquelas,
(Catera nam foribus plebes astrata rogabat:)
Quem tibi terribilis concussit corde pavorem

VARIANTES.

[ocr errors]
[ocr errors]

etiam Torn., et Reg., sed corde pro corda, et Reg. placat pro placet, ei glossa pavorem d teciat. Fausti editio: Quid ubi terribilis concussu corda pavore. Visus: tum læri sermonis munere placat? Reuschins: Quid tibi terribilis concussit corda pavore — Visus, cum læti sermonis gratia placet? Omeisius cum Fab.: Quid tibi terribilis concussi corda pavore - Visus, cum læti sermonis gratia placet? Codex Barthii: Qui tibi terribilis concussit corde pavorem Visus, eum læn sermonis gratia placet. Barthius restituit : Qui tibi terribilis concussit corda pavore - Visus eum, etc. Poelm., pro d. s. : Quid tibi terribilis concussi corda B pavore Visus? tum læti sermonis munere placat. Scriptura Ottob. vera videtur: Quem tibi terribilis concussit corde pavorem Visus, eum læti sermonis gratia placet, quod placuit Latini, et Aldo, qui imendose habet pavore, et placat. In Rom, eadem est scriptura, sed placat pro placet. Verba Lucæ 1, 14 sunt: Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua. Barthins putabat, nulli ex tot editionibus venisse in mentem, legendum eum pro cum. In Basileensi etiam anni 1537, legitur eum, sed cum errore Aldi pavore.

NOTE.

C

constabat mente, quod distabat in sexu; et in moribus erat unum, quod geminabat aspectus: ac virtus reddebat pares, impares dederat quos natura. Eo autem magis notandum est, vixisse hos conjuges unanimes, et sine querela, quia processerant ambo in diebus suis, et non erat illis filius. Dedecori enim, et probro feminis, præsertim judais, vertebatur, si steriles

essent.

43. Lucanus, I. 1, v. 130: Nec coiere pares: alter vergentibus annis In senium. Tacitus, Annal. II, cap. 43, simpliciter dixit: Nam suam ætatem vergere, Drusi non satis adolevisse. Etatem vergere pro incli

nare in senium.

44. Barthius, lib. XLII Advers. cap. 23, similem versum Prosperi allegt: Gratior est fructus, quem spes productior edit. Juvenci versum laudat Jonas Scotus, monachus Bobiensis, in Vita S. Columbani, num. 22: Huic soboles nulla erat, ut Juvencus de Elisabeth et Zacharia ait: Gratius ut donum, etc. Beda, ad h. 1., ex Juvenco, ut puto: Quatenus inopinato prolis ortu et ipsis donum gratius existerel, et ceteros miraculi stupor futuri prophetæ pararet auditui.

sine querela. In textu Graco id dicitur μμnto, quod plerique vertunt sine reprehensione, et in codice Cantabrigiensi Evangeliorum, apud Sabatierium, sine macula. Sed cum fere omnes versiones veteres, Sanctique Patres Latini cum Vulgata exhibeant sine querela, idque optime respondeat verbo Græco, nam apeppia est nulla querela, Juvencus exposuit annexos, hoc est unanimes, et nullo unquam jurgio inter se discordes. Similis sententia, h. 1. v. 341 : Ad proprium semper cogens nectebat amorem. Formula frequens est in inscriptionibus antiquis ad significandam Concordiam conjugum, Cum qua vixat sine querela. Apud Gruterum, pag. 1145, num. 8: Conjugi dulcissimo, cum quo advixit sine querela per annos viginu. Plures aliæ similes videri possunt apud eumdem Gruterum, et apud Manutium, et Cellarium in Orthogr. Fabrettus, pag. 256 seqq., 15 inscriptiones profert, quibus ea formula sine querela, aut sine ulla querela, vel, ut in lapidibus scribitur, querella conju gum constantem concordiam significat. Hoc sensu Apuleius, libr. 11 Floridor.: Proinde sedulo consuleret, ne post querelæ causam caperet. Ita Crates Hipparchem virginem, conjugium optantem, admonebat. Horatius non dissimili modo de concordia amantium, I. 1, od. 13: Felices ter, et amplius, Quos irrupta tenet copula, nec malis rimoniis Suprema citius solvet amor die. Etsi D Domini. Sic etiam Vulgata, et antiqua Itala versio autem querela vocabulum non dicatur proprium esse de animi offensa conjugali amori interveniente, ut vult Petrus Clovius, ad loc. cit. Apuleii, tamen negari nequit, frequentissime ita accipi, ut cum sermo est de conjugibus, ea significatio præferenda sit. Critici interpretes, qui hunc locum expendunt, partim obscura hæc esse verba dicunt, ut Valla; partim expunt innoxios, intemeratos, integros, insontes, irreprehensibiles, sine querela Dei et hominum, nimirum non solum conscientia pura, verum et fama integra. Atqui verbum ipsum Græcum verti posset non jurgiosi; neque culpandus est interpres Latinus, qui phrasin communiorem usurpavit sine querela. Petrus Chrysol., serm. 89, interpretationem Juvenci videtur amplecti; sic enim de his conjugibus ait : Est nova felicitas, et conjugium singulare, quando manet in duobus una mens, una sanctitas in duobus

[ocr errors]

Divulsus que

45. Sic etiam Irenæus, 1. n, cap 10: Secundum consuetudinem sacerdotii SORTE exivit, ut incensum poneret, et venit, uti sacrificaret, intrans in templum

in multis mss., sorte exit. Sanctuarium pars erat templi secretior, quam ingredi soli summo sacerdoti licebat. Sanctum a sanctuario velo dividebatur; et in sanctum simplices etiam sacerdotes, non vero laici, ingrediebantur. Id vocabant ethnici adytum, et adyta, quod vocabulum christiani etiam scriptores usurpant. Paulinus, poem. 35, de Obitu Celsi : Tunc et discisso nudata (al. discusso nudata, al. nudato discissa) altaria velo — Amisere sacri relligionem adyti. In sancto aureum altare erat, quo odores incendebantur. Laici ad septum hujus loci accedebant, ut hostias et oblationes traderent, sed intus non penetrabant.

48. Foribus sancti, ut ego puto. Barthius, lib. XLII, Advers. cap. 23, affirmat, simile habuisse apud ethni cos institutum, qui corpora liminibus ipsis, et foribus templorum prosternere solebant. Id respicit lectio

50 Visus, eum læti sermonis gratia placet. Nam me propitius rerum pater unicus alto 72 A cœli solio tibi nunc in verba venire Præcipit, et chara tibi mox e conjuge natum Promittit, grandis rerum cui gloria restat, 55 Plurima qui populis nascendo gaudia quæret, Sobrius æternum; clausum quem Spiritus ipsis Visceribus matris complebit numine claro. Istius hic populi partem pleramque docendo

LECTIONES

51. Torn. Jam me demissum rerum. Reg.: Nam me demissum. Plerique: Nam me propitius.

53. Ald., Reg., Ott., Torn., Mox e. Fabr., Poelm., Mox de.

[blocks in formation]

56. Barthii codex, Sobrius: æternus, quæ scriptura valde mihi probabilis est, ut æternus spiritus pro Spiritu sancto ponatur. Alii, repugnante Bar- B thio, sobrius æternum, et in Reg. et glossa æternaliter, et indicatur Spiritum dici sobrium. Aliter ego interpungo.

57. Sabatierius edidit lumine claro, et pro d. s. numine. In mss. et editis tantum reperio numine, quod confirmatur verbis Lucæ 1, 15: Et Spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ.

58. Barth. codes, Populi partem plebemque docendo-Ad verum convertet iter, quod non absonum Barthio videtur, sed non audet mutare plebemque pro pleramque, quia continuo sequitur plebemque vocabit. Faust.: populi partem magnamque docendoAd verum convertet iter. Cui consentit hic, ut sape alibi, editio vetus in Bibliotheca Vaticana, quam Daventriensem ap ello. Poelm., Hic partem populi plerumque docendo - Ad verum convertet iter. Ita Fabr., sed pleramque; et Ald., Rom., Ott., sed hi

60 Continuo primus noscet, plebemque vocabit : 73 Nomine Joannen hunc tu vocitare memento. Olli confusa respondit mente sacerdos : Emula promissis obsistit talibus ætas, Nec senibus soboles poterit contingere fessis, 65 Quam Deus avertens primævo in flore negavit. Hæc trepidans vates; cui talia nuntius addit:

VARIANTES.

populi partem pleramque. Veteres editiones apud Barthium, Torn., Reg., populi partem pleramque reverti - Ad verum suadebit iter.

60. Reg., Torn., Fabr., Gall., Novabit plerique Vocabit.

61. Reg., Ott., Rom., Joannem hunc tu, quod non abhorret, et editum est in Torn. Plerique quem tu. Rescribo Joannem hunc. Reuschius ad vers. 58 Istius hic populi monet, hic et hunc semper cum dignitate aliqna, et ornamento ejus de quo sermo est, usurpari. Ipse autem scribit Joannem hunc, quod sustineri potest per hiatum, et quia aspiratio vim consonantis nonnumquam habet. Id probat etiam Beda De metr. cap. de synaloph. hoc versu Juvenci.

64 Reg., Ald., Poelmann. pro d. s., Torn., Fabr., soboles ai fœtus. Reuschius so! oles pra fert, quia v. 67 Angelus Mariæ respondens eodem vocabulo

utitur.

:

65.Alii quam, scilicet sobolem; alii quem, nempe fœtum.

66. Ald., Fabric., Poelm. pro d. s., Ott., infert. Alii addit. Rom. infert, sed forte fuit infit.

NOTÆ.

58. Populi partem pleramque, scilicet multos filiorum Israel, ut ait Lucas. In singulari numero plerusque Sallustius, Gellius, Apuleius, et alii dise

nem vulgatam astrata, vel adstrata, vel prostrata, ut C vencus recte cum aliis Patribus, clausum ipsis viscems. codex Barthii habet. Veibo asterno hac signifi- ribus matris. catione usus est Ovidius lib. Metam., v. 343: Nocte dieque vocant, asternunturque sepulcro. Apud Lucam nulla mentio ft hujus moris ; vero tamen simillimum est eum a Juvenco expressum fuisse. Rogabat simpliciter positum pro Deum orabat. Hinc rogationes preces, supplicationes ecclesiastica, de quo verbo consulendus Ducangius. Simili modo orare absolute ab ecclesiasticis scriptoribus usurpa

[merged small][merged small][ocr errors]

51. In Prolegom. ad Prudentium, num. 205. ostendi, primam in propitius recte produci posse. Confer etiam Satisfactionem Draconui, v. 14, pag. 369, et adde Guilielmum Britonem, epist. ad Karlotum, vers. 18 Hunc quoque propitio cœlestis sidere vultus -Vel semel illustra.

52. Venire tibi in verba notanda phrasis, ut venire in conspectum alicujus, venire in sermonem alicujus, vel alicui.

56. Sobrius æternum ponitur pro his Lucæ verbis, Vinum et siceram non bibet. Juterdum æternum adverbum accipitur pro assidue, valde. Virgilius, lib. 11 Georg., v. 399 : Terque quaterque solum scindendum, glebaque versis - -ternum fangendu bidentibus. Et libr. vi Æneid., vers. 400 Licet ingens janitor antro- Æternum latrans exsangues terreat umbras. Omeisius, cui arridet æternum, interpretatur perpetuo sobrius. Joannes enim toto vitæ suæ tempore tuit sobrius, ac cibi parcus.

57. Evangelista ait : Ab utero matris suæ, quod nonnulli hæretici interpretantur ab infantia sua. Ju

D

runt.

60. En verba Lucæ 1, 16, 17: Et multos filiorum Israel convertet ad dominum deum ipsorum. Et ipse præcedet ante illum in spiritu, et virtute Eliæ: ut convertal corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam. Itaque sic Juvenci verba interpungo et explico,: partem pleramque populi ad verum iter, dominumque, deumque convertel. Ipse primus noscet (Dominum videlicet, dum in utero matris exsultavi) et plebem vocabit, quia vox erit clamantis in deserto, etc., aut plebem novabit, quia Domino plebem perfectam parabit ; nam novubit respicere potest aliquo pacto ad baptismum Joannis, vel elegans est metaphora, ut ait ad h. 1. Maldonatus, quasi Joannes serendum a Christo agrum proscinderet, ac novaret. Plerique ita distinguunt, Ad verum converted iter, dominumque, deumque..... Continuo primus noscet quod magis a verbis Evangelii recedit

63. Sic Virgilius 1. v, vers. 415 : Æmula necdum Temporibus geminis can bat sparsa senectus.

64. Fessus sape sonat generationi ineptum, infecundum, ut v. 110, Ero defessis auxit miracula membris. Claudianus, De rapt. Proserpinæ 1. 1, vers. 124 Fessaque post primos hæserunt viscera partus.

:

65. Reuschins supplet Quam Deus avertens se, et de aversione Dei, quæ frequenter indignationem denotat, plura disserit. Sed potius inteligendum est, quam esse accusativum jungendum participio avertens, et verbo negavit, ut in re simili dica 1. m, v. 304, var. lect.

« PoprzedniaDalej »