Obrazy na stronie
PDF
ePub

334 Bis quinis, quarum pars est sapientior una, A Altera præstupido pars est stolidissima corde. 200 Occurrere illæ votis sponsalibus omnes,

Ornatu accinctæ tædarum flammicomantum. 335 Sed sapiens pars illa, sibi quo lumina [flammæ Susciperet, portare simul curabat olivum. Stultarum vero non est prudentia talis. 205 Cumque moraretur sponsus, tum membra sopore Solvuntur cunctæ per compita lata viarum.

198. Ald., pars est quarum.

Jam noctis medio clamor crebrescere magnus Exoritur, lætoque dehinc occurrere voto Admonuit, tædisque vias ornare coruscis: 210 Surgere virginibus properatum, et lumina tædis 336 Instruere, et flammas pingui componere [ olivo. Tunc stolidæ rogitant olei sibi cedere partem, Prudentes secum quod tunc gestare videbant. Sed quoniam sapiens pavitat chorus, omnibus [æque

LECTIONES VARIANTES.

199. Westh. in textu, præ stupido; ad marg., præ. stupido. Badius cum Ald., præ studio, quia segnitiei, et vitiis studebant: neque enim per naturam erant insipientes.

200. Mss., cum Ald., illæ; alii editi, illi, quod ex Græco præferendum ait Gallandius. Sed melius est illæ, quod tenuit etiam Reuschius. Matth. xxv, 1: Exierunt obviam sponso, el sponse. Pro sponso, et sponse ait Juvencus votis sponsalibus, ut v. 208, Lætoque dehinc occurrere voto. In versionibus antiquis pariter legitur sponso, et sponse. Exemplaria Græca variant pleraque habent tantum sponso, sed alia addunt et sponsæ. Certe in Juvenco cum non præcesserit Sponsi vocabulum, non potest intelligi illi de sponso, adeoque legere oportebit illæ.

205. Reg., tum per membra, sed fortasse per ex glossa in textum transiit: nam v. seq. Reg. habet Solvuntur conctæ, ac proinde explicatio est per in membra.

B

206. Reg., Solvuntur cuncta: sed fuit Solventur. Ou., Solvuntur comptæ, pro d. s. cunctæ. Rom., Solvuntur cunctæ. Editi, Solvuntur cunctis, quod minus placet, quam Solvuntur cunctæ, quamvis non negem, recte dici solvuntur membra sopore. Reg., per competa C latæ. Olt, per competa lata, sed prius fuit per compita

1, etc. Puellæ nomen virginibus sæpe tribuitur : aliquando etiam non virginibus, atque iis omnibus, quæ in ea sunt ætate, ut parere possint.

læta. Rom., cum editis, per compita lata. Vide vers. 758 1. n.

208. Fabr., Incœpit ; alii editi, cum mss., Exoritur. Reg., cooccurrere, quod a pr. m. videtur fuisse in Ott. pro occurrere. Non invenio alibi cooccurrere ; sed posset nihilominus admitti per analogiam.

209. Reg. scribit choriscis, sed in glossa habet splendidis.

210. Reg., Rom., Surgere virginibus properatim et lumina tædis. Ita Ott., sed a pr. m. hic codex videtur habuisse properantum, vel properatum, quæ verior est lectio. Glossa in Reg. in surgere est dignum erat. Sed id parum verbis Evangelii convenit, Tunc surrexerunt, etc. Lego igitur Surgere virginibus properatum pro Virgines properarunt surgere. Sæpe Juvencus hanc phrasin usurpat, ut dativum verbo passivo pro ablativo apponat. Editi sic habent, Surgere tunc properant, et claro lumine tædas. Ex hac scriptura, ct mss. Reg., Ott., Rom. non inepta conjectura est, Surgere tunc properatim, et claro lumine tædas, etc., ut suppleatur cœperunt, vel surgere ponatur pro surrexerunt per figuram etiam historicis notam. Properatim adverbium veterum est Cæcilii, Pomponii, Sisennæ. Et Juvencus simili modo formavit mensalim 1. I vers. 214.

NOTE.

198. Sapientior, sapiens. Comparativum pro positivo.

199. Præstupido: vide similia in Indice verborum, sic nove præpositione præ a Juvenco formata.

200. Votis de conjugio vide 1. m, vers. 739.

201. Flammicomantum: verbum novum, ut 1. m, vers. 625, glaucicomantis. Prudentius v. 775 Psych. dixit, flammicomos ignes, et Apoth. v. 495, puerorum flammicomantum, ex fide quorumdam exemplarium. Verum ad eum loc. ostendi, legendum puerorum flavicomantum. Nuptias noctu olim celebrari solitas observat cum aliis Wolfius Cur. philolog. ad N. T. Martinus Roa libr. 11 Singular. cap. 21 seq. plures quæstiones in hac parabola ex veteri ritu explicanda agitat: Exierintne virgines obviam sponso simul, et spons? Unde exierint istæ, hi vero quo irent? Cur decem, nec plures, pauciores ve? Cur lampades, ac non potius tædæ, vel faces? Cum clamor factus est, sponsum venire; quid sit, veneritne in sponsæ domum, an in suam? Solusne, an simul cum sponsa? Nuptiae ubi celebrate, apud hanc, an apud illum? Verum nostra potius interest quærere, cur Juvencus tædas pro lampadibus ponat, cum sacer codex lampadas nominet, et Juvencus ipse paulo post olivum, et oleum, quo lumina flammæ susciperent, seu flammas componerent. Quæstio hæc resolvitur ex Lexico Rabbinico Henrici Othonis, ubi mos deducendi sponsam sic exponitur: In terra Ismaelitica mos erat, ut sponsam duceren! a domo patris sui in domum sponsi ante introductionem in thaPATROL. XIX.

D

213. Ott.,mendose, jestare pro gestare.

lamum, ferrentque ante eam circiter decem baculos ligneos, in uniuscujusque summitate vasculum instar scutellæ habentes, in quo est segmentum panni cum oleo, et pice. Ex his accensis facem præferunt. Otho allegat librum Aruch, et R. Salomon in Kelim. Formam hujusmodi lampadum ex antiquis monumentis expres sam exhibet Lamyus: qui præterea addit, virgines prudentes cum lampadibus accepisse oleum in vasis suis, distinctis scilicet a lampadibus: neque enim, ait, lampades istæ lucernæ erant, quales nostræ, quibus in multas horas oleum infunditur. Id autem non satis liquet ex verbis Othonis. Is enim in summitate baculi lignei vasculum instar scutellæ statuit, in quo erat segmentum panni cum oleo, et pice: quæ, ut puto, in aliquod idoneum tempus sufficere poterant, quin aliis vasculis opus esset. Quibus ita constitutis, intelligitur, Juvencum scite, et ex velerum more descriptos baculos ligneos tadas appellasse. Siquidem tada dicitur arbor picem ferens, et faces ex læda, vel tædæ facem præferentes erant illæ omnes, quæ, accensa pice, ardebant. In nuptiis frequentissimum verbum est tæda, adeo ut cliam pro nuptiis ponatur. Eedem faces lampades etiam, sed minus frequenter dicuntur. Statius pro primis. nuptiis dixit. 1. 1v, silv. 8, vers. 59, Lampade prima.

206. Solvuntur sopore: vide not. ad Dracont. libr. 1, vers. 572. Quæri hic potest de loco, in quo dormitaverunt, et dormierunt hæ virgines. Juvencus a perte ait, Per compita lata viarum. Existimat ergo, virgines sponso, domum sponsam deducenti, obvium processisse, ut viam luminibus ornarent: Latoque dehinc occurrere voto Admonuit, tædisque vias ornare coruscis.

10

A 225 Non ipse sponsus voluit. Vigilate timentes,
Adventus vobis quod non est certior hora.

Sicut enim longas cui contigit ire profecto
In terras, credens servis tractanda talenta;
Uni quinque dedit, duo cepit et alter habenda,
230 Tertius unius curam tractare talenti

215 Ne desint claræ nutrimina pinguia flammæ,
Ex parvo æqualis si detur portio cunctis :
Tum pergunt stultæ, liquidum mercantur oli-
{ vum.
Dum pergunt, lætæ transcurrunt omnia pompa,
Et sponsum tantum comitatur factio prudens.
220 337 Adveniunt brute sero post tempore segnes,
Et sponsi pulsare fores, et limina clausa
Nequicquam ingeminant, precibusque ingrata
[frequentant,

Ut liceat miseris penetrare in limina læta.
Illas non comitum sponsi cognoscere quisquam,
LECTIONES
215. Ott., parva, pro d. s., claræ. Reg., nutri-
menta, quod fuit etiam in Rom., sed in hoc bene
correctum per nutrimina.

217. Rom., O., Dum pergunt stultæ, et liquidum mercantur olivum. Reg. a sec. m., Dun pergunt stultæ, ut liquidum mercentur olivum. Reg., a pr. m., Torn., Poelm. in textu, Hadam., Tum pergunt stultæ, liquidum ut mercentur olivum. Ald. sic, sed ediderat mercantur, quod in Erratis correxit per mercentur. In Bas. permansit error mercantur, uti etiam in Daventriensi.

218. Suspicabar omina pro omnia.

219. Reg., Et sponsum tantum comitatur portio prudens. Plerique, Et sponso tantum comitatur factio prudens. Advertit Fabricius, comitari hoc loco esse cum dativo more græco. Idem Juvencus 1. vers. 695: Vocibus indubitata fides comitabitur istis. Cicero v Tuscul. cap. 36: Cætera, quæ comitantur huic vitæ. Potest etiam intelligi, apud Juvencum comitor sumi passive, ut apud Ovidium m Trist. eleg. 7, vers. 47: Ingenio tamen ipse meo comitorque, fruorque. Nec mutari debet factio in portio: etsi enim factio plerumque accipitur in malam partem pro caterva, et conspiratione malorum, et hoc sensu sæpe fuccionis Vocabulo usus est Juvencus, tamen initio honestum vocabulum id fuit, ut notavit Festus: unde factiones medicorum, nobilium, histrionum, etc. Hoc sensu Plinius lib. xxix, cap. 1: Alia factio (ab experimentis cognominant Empiricen) cœpit in Scilia.

220. Torn., At veniunt; alii, Adveniunt. Mss. cum Poelm. in textu, Hadam,brute. Ald., Fabr., Poelm. pro d. s., Bas., fatuæ. Genuina lectio videtur esse brute nam, ut ait Festus, Brutum antiqui gravem dicebant. Hinc animalia stupida bruta appellantur. Homines etiam bebetes, et stolidi bruti vocantur a Pacuvio, Seneca, Apuleio, et aliis. Brutorum familiam

Suscepit, vires quoniam diversa merentur. 338 Sed major quibus est concredita portio [numni,

Certatim duplis auxerunt incrementis. Ille sed, unius cui credita cura talenti est, 235 Telluri infodiens condit sine fructibus æra.

VARIANTES.

inde nomen traxisse, quia L. Junius fatuum se simulavit, notum est. In Rom.. sero post tempora segnes.

225. Mss. nostri, et alii apud Omeisium cum editione Daventr., Non ipse sponsus voluit. Vigilate timentes qua proba est lectio. Plerique editi inepte B mutarunt. Poelin. in textu, Torn., Hadam., Westh. ad marg., Non ipsus sponsus voluit : vigilate timentes; sed Westh. habet vigilare, quod mendum est. Poelm. pro d. s., Westh. in textu, Ald., Fabr., Bas., Non sponsus voluit: quare vigilate timentes.

229. Reg., cepit alter, quod metri lex non patitur. Rom., recte, cum aliis, cepit et alter; sed a sec. m., male, cœpit. Badius conjiciebat alter alenda, incremento scilicet usuræ.

22. Reg, quibus est; Olt., quis est; alii, queis est. Rom., mendose, quis concredita sine est.

253. Ald., Daventr., Bas., Reusch., Poelm. pro d. s., Certatim duplis auxerunt æra lucellis. Fabr., Hadam., Poelm. in textu, Certatim duplis auxerunt munera donis, nimirum per hendiadyn, sive unum per duo; qualia indicavi ad Dracontium vers. 211. III. Vera tamen lectio desumitur ex mss. Reuschii, quos is deseruit, et ex nostris: nam Rom., Reg., Ott. constanter referunt auxerunt incrementis: qui versus spondaicus est, ut hoc libr. vers. 427, İlli continuo statuunt ter dena argenti. Beda de Arte metrica in hujusmodi versibus dactylum quinto loco male agnoscit: vult enim pronunciari incerementis, ut dicam ad loc. cit.

254. Ott., cum editis, cura est. Reg., Rom., cura sine est, et glossa in Reg., cui — scilicet est. Sed in Reg, a pr. m. fuit cura est.

[ocr errors]

253. Ott., Tellure, sed factum Telluri. Rom., Poelm. pro d. s., servat; plerique, condit. In Rom. ad marg. pro servat in textu notatur seminat, quod cum metro stare nequit.

NOTÆ.

215. Nutrimentum usitatius est; sed nutrimen usurpatum etiam fuit ab Ovidio. De re ipsa Prudentium hymn. 5 Cathem. vers. 13: Pinguis quos olei rore madentibus Lychnis, aut facibus pascimus aridis..... Vivax flamma viget, seu cava les!ula Succum linteo lo suggerit ebrio, Seu pinus piceam fert alimoniam. Virgilius 1 Æn. vers. 179: Suscepitque ignem foliis, D atque arida circum Nutrimenta dedit. Ovidius l. xv Metam. vers. 352: Nempe ubi terra cibos, alimentaque pinguia flammæ Non dabit, absumptis per longum viribus ævum, Naturæque suæ nutrimen deerit edaci, etc.

[ocr errors]

218. Omnia pompæ, ut 1. î vers. 554, omnia patris, Recte læta pompe: nam erat et pompa tristis, seu funebris, de qua 1. п vers. 401 : Ultima supremæ celebrabant munera pompa.

221. Apud sponsum convivium nuptiale celebra batur ut notum est.

222. Ncquicquam, frustra. Ingeminant, vox poetica: pro accusativo ponitur pulsare. Existimo, ingrata

adverbii more adhiberi. Nempe precibus ingrate, seu moleste frequentant, h. c., petunt, ut liceat, etc. Vide var. lect. v. 190, h. 1.

224. Cognoscere, agnoscere, recognoscere. In sacris Litteris cognoscere est etiam approbare, nescire rep:obare.

226. Certior pro certa; vel refertur ad dicta. Evangelista ait:" Vigilate itaque, quia nescit's diem, neque horam.

227. CAPUT VIII. Talenta, quæ servis data sunt ad exercendum. Matth. xxv, 14 seqq.; Luc. XIX, 12. Ordo hic est: Sicut is, cui profecto contigit ire in longas terras, credens servis, etc. Scilicet postquam discesserat, vel profectus fuerat, contigit illi ire in longinquas terras.

228. Infra vers. 249: Ut fructum nobis tractata pecunia ferret. Apud Ciceronem tractare pecuniam est procurare, administrare, Divinat. Verr. c. 10: Eras enim tu quæstor: pecuniam publicam tractabas.

Jamque aderat præsens dominus: tum primus, A 255 At cui parva subest segni substantia corde,

[et alter

Se geminasse illi pariter concredita monstrant. illos laudat herus, potioraque credere tantæ Promittit fidei. Sed tertius ille refodit, 240 Et domino reddit tali cum voce talentum : Quod scirem, domino memet servire severo, Qui meteret segetes alieno semine cretas, Extimui, argentumque tuum concredere terræ Malui, quod salvum semper tibi reddere possem. 245 339 Tum Dominus famulo respondens talibus [infit:

Si nescire meos auderes dicere mores,
Nequitia tantæ veniam concedere possem.
Hoc igitur guarum potius præstare decebat,
Ut fructum nobis tractata pecunia ferret.
250 Quapropter segui tollatur portio nostri,

Prudentique dehine detur possessio maior,
Quem duplis cumulasse lucris mea quinque
[talenta
Inveni namque est certum, potiora mereri,
Queis res uberior cumulatæ sortis abundat.
LECTIONES

238. Reg. heros, potiora credere, et glossa herosille dominus. Legendum herus, nam prima in heros producitur. Postrema in potiora produci poterit ob duas consonantes dictionis sequentis. Sed verior est lectio potioraque credere.

259. Torn., resedit; alii, refodit, quo verbo CoJumella et Plinius utuntur.

240. Fabr. Reddidit et domino: reliqui Et reddit domino.

242. Torn., meteres pro meteret.

214. Ald., Daventr., Bas., Malui, quo semper salvum tibi. Rom. Malui, quo salvum semper tbi. Reg., Malui, quod salvum semper tibi. Ott. Malui, quod salvum tibi semper. Hadam., l'oelm., Fabric., Malui, uti semper salvum tibi. Retinendum est Malui, quod, vel quo ex mss., facto spondæo in Malui per synæresin. Ita etiam volebat Koenigius, cui morem non gessit Reuschius. Rom., Ald., Bas., Toru., possim; alii, possem.

250. Ald., Bas. cum Reg., et Ottob., portio nostri; el glossa in Reg., nostri talenti. Hlad., Poelm., Fabr., portio nostra. Rom., portio vestri. Forte, portio nummi.

252. Mss. nostri, Quem duplis cumulasse lucris. Plerique editi, Quem cumulusse duplis lucris. Prima in lucris communis est.

Id minimum penitus juste tolletur ab illo. At nequam servus tenebras demersus ad imas, Perpetuos fletus pœnæ stridore frequentet. En hominis natos veniet, Patrisque ministris 260 Stipatus, celsa judex in sede sedebit.

340 Tunc gentes cuncta diversis partibus orbis Convenient, justosque omnes de labe malorum Sccernet, dextraque libens in parte locabit: At pravos leva despectos parte relinquet ; 265 Ut pastor pecoris disceruit pascua mixti, Lanigeris dextri permittens mollia prati, At lævos hirtis dumos tondere capellis. Sed rex ad dextros conversus, talia dicet: Huc veniant sancti, jamdudum debita sumant B270 Dona Patris, mundi quæ sunt aquæva nitentis, Et justis primo promissa parantur ab ortu. Namque fame fessum quondam me grata re

C

[blocks in formation]

238. Ott., Perpetuo pro Perpetuos.

259. Rom., Out., patriisque. Reg., cum editis, patrisque.

262. Aid., Poelm. pro d. s. justosque dehinc; Fabric., justosque omni; plerique, justosque omnes.

264. Ottob., despectos, ex quo factum dispectos. 266. Mss. nostri cum Ald., Torn, et Bas., dextri permittens mollia prati, et glossa in Reg., pascua jucunla. Hæc scriptura versui seq. maxime cohæret, Poelmann. in textu, ladam., Fabr., dextræ permittens mollia parti. Poelm. pro d. s., Daventr., dextræ permittens mollia partis.

267. Rom., Et leves hircus dumos tondere capellis, quod corruptum est.

270. Reg., mendose, æqua pro æquæva. Rog., Ottob., Rom., mundi.... nitentis, et glossa Reg., novi. Editi, mundo.... nitenti. Utrolibet modo dici potest. Ut æqualis cum genitivo interdum conjungitur, sic etiam æquavus.

274. Ald., Fabr., Hospitiumque domus; alii, Hospitioque domus.

NOTÆ.

259. Fidei: Matthaeus sic habet: Euge, serve bone, D etc. et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa

te constituam.

247. Nequitiam pro inertia hic sumi, certum puto. Vide, que de boc vocabulo disserui in Prolegom. ad Prudent. num. 46.

253. Explicat verba Matthei: Omni enim habenti dabitur, et abundabit; ei autem, qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo.

254. Sors significat primum pecuniam, quæ confertur, ut inde lucrum fiat. Accipitur etiam pro patrimonio.

235. Juvencns vocabulo substantia varios tribuit significatus. Hoc loco accipitur pro facultatibus, censu, bonis: quæ satis recepta est ejus vocis significatio.

259. CAPUT IX. In die judicii bonos in parte dextra locatum iri, malos vero in sinistra. Matth. xxv, 31,

260. Notanda est complosio sede sedebit. Sæpe apud Juvencum occurrit ejusmodi cacophonia, 'non tamen ita aspera, ut duæ syllabæ in utraque voce repetantur. Frequenter conjungit verbum, quod finit in re cum alio, quod incipit etiam a re.

262. De labe malorum: Virgilius 1. I Æneid. vers. 97: Hæc mihi prima mali labes.

266. Lanigeris pro ovibus.

270. Matthæus: Possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. Italica versio in quibusdam mss. habet ab initio mundi, in aliis ab origine mundi. Res eodem recidit. Juvencus per mundum nitentem originem, sive initium mundi intelligit. Ea, quæ nova sunt, nitere solent.

274. Vocato, mihi ad hospitium. Virgilius 1. 1 Æneid. vers. 502: Utque novæ pateant Carthaginis arces Hospitio Teucri.

A

Tegmina de magnis gracili pro parte dabantur. Carceris aut septo claustris, morbisve jacenti Umquam visendi solatia vestra fuerunt. His damnata dehinc respondet factio verbis : 295 Haud equidem nostrum meminit te visere quis[quam

341 Carceris et poenis horum solatia cepi. Tum Domino tali respondent voce beati : Non meminit nostrum quisquam te visere nudum Nec famis oppressum dura ditione notavit, 280 Carceris aut poenis meminit vidisse revinctum. Respondens illis dicet tum talia judex :

Fratribus ista meis, humiles miserando labores Qui fecit, certum est dulcem mibi ponere fru[ctum.

At vos, injusti, justis succedite flammis, 285 Et pœnis semper mentem torrete malignam, Quas Pater horrendis barathri per stagna pro[ fundi

Dæmonis horrendi sociis, ipsique paravit. Namque sitim passo quondam mihi pocula nulla Nec famis in pœna parui miseramina panis, 290 342 Aut peregrina mihi tecti, vestive parum[ per LECTIONES 276. Westh. in textu cum Ald., Carceris in pœnis; ad marg. cum aliis, Carceris et pænis.

281. Mss. nostri cum Torn., dicet. Ald., aliique editi, dicit.

286. Reg., Westh. ad marg., Ott. a sec. m., Rom., Poelm., et alii, horrendis barathri. Ald., Bas., West. in textu, horrendus. Ott. a sec. m., Torn., horrendi. Reg.. Oit., profundis. Rom. cum editis, profundi.

287. Ald., Bas., sociisque, ipsique; alii, sociis, ipsique, videlicet ipsi dæmoni.

B

289. Mss. nostri cum Ald., Daventr., Bas., parvi miseramina panis, quo respicit codex Barthii parvum seramina panis. Ex quo acute conjiciebat Koenigius, C Nec famis in pœnis mihi parva secamina panis. Poelman., aliique editi, parvi mihi fragmina panis. Non reperio quidem apud veteres verbum miseramen, sed genuinum puto in Juvenco pro miseratio, Poeta Christiani more Lucretii hujuscemodi vocabula amabant, ut peccamen, augmen, lateramen, momen, vocamen, glomeramen, duramen, de quibus vide Comment. ad Prudentium 1. 11 contra Symm. vers. 1042. Verum cum Juvencus alibi fragmina farris et fragmina panis dixerit, conjectura non mala est, Nec famis in pœna parvissima fragmina panis. Facile exscriptores deterruerit verbum parvissima, quo tamen usus est Varro, nec semel Lucretius.

290. Reg., Ottob., Daventr., Ald., Fabr., Hadam., Poelm., Aut peregrina mihi. Rom., corrupte, Aut peregrina mihi tectisve parumper. Westh. etiam edidit, Aut peregrina mihi; sed Badius ut ex notis colligitur, legerat, aut suspicatus fuerat, Aut peregrinanti tecti, etc. Gallandius edidit, Aut peregrina mihi, sed pro

Aut sitis, aut sævæ famis ægrum agitare labo[rem,

Hospita vel fessis errare per oppida rebus, Carceris aut mersum pœnis, morbove gravatum, Ut tibi sollicito fieret miseratio justa. 300 His rerum dicet Dominus: Cum vestra superbo 343 Angustis rebus feritas sub corde tumebat, Calcavitque humiles minimos, me sprevit in

[illis.

Hæc ubi dicta dabit, meritis sua præmia reddet. Æternum miseri pœna fodientur iniqui, 305 Æternumque salus justis concessa manebit. VARIANTES.

babat, Aut pegrinanti tecti, quod Koenigio in mentem venerat, et Reuschio placebat, qui nihil certius Kœnigii conjectura affirmat, sed a vulgata non recedit. Badius scripturam communem peregrina interpretatur, tegmina mihi peregrino exhibita: quæ interpretatio non displicet; sed magis placeret lectio, Aut peregrinanti tecti, etc., si per mss. codices liceret.

292. Poelm. in textu aut, et vers. seq., Numquam : pro d. s. haud, et vers. seq. Umquam. Mss. nostri aut, el v. seq. Umquam. Editi variant. Sententia eadem intelligitur. Rom., mendose, cœptæ pro septo.

294. Reg., et a pr. m. Ott., respondit. Alii, respondet, quod fortasse ponitur pro respondebit, a respondo.

295. Ott., Poelm. pro d. s., Haud equidem nostrum; Plerique, Haud umquam nostrum. Reg. scribit Aut. Reuschius tenet Haud equidem, quod longe significantius putat, quam Haud umquam.

298. Out., morboque; alii, morbove.

500. Mss., His rerum dicet dominus. In Out. a pr. m. fuit dicit. Editi, His rerum Dominus dicet.

301. Reuschius cum Omeisio Augustis rebus, h. e., florentibus. Alii, Angustis rebus, nempe aliorum.

303. Hadam., Poelm. in textu, Ald. dedit. Melius mss. nostri cum Torn., Fabr., dabit. Reuschius præfert dedit.

304. Ott., pœnæ, supra pœna. Fabricius legit Æterna (miserum) pœna, et advertit in Comment. verbo miserum, hanc vocem esse particulam dolentis in parenthesi. Sed mss. nostri cum aliis editis habent Eternum miseri pœna, quod magis etiam placet.

NOTÆ.

276. Pœnis iterum vers. 280: Carceris aut pœnis. D parvum etiam aliquando denotat. Vide 1. 1, vers. Hic poena pro malo ponitur: nam justis proprie pœna non infligitur.

278. Rursus vers. 295: Haud equidem nostrum meminit te visere quisquam.

279. Ditione, imperio, et quasi tyrannide. Notavit animadvertit, vidit, observavit.

282. Labores, calamitates, ærumnas. Confer var. lect. ad vers. 28 l. I.

285. Ponere, pro posuisse, ut Badius explicat, tempus pro tempore ex usu cadentis Latinitatis.

286. Poetæ Græci inferas damnatorum domos barathrum, nempe voraginem profundam, vocabant. Inde Latini poetæ traduxerunt., præcipue Christiani, ut exemplis Juvenci, et aliorum probat Barthius 1. XXXV Advers. cap. 8, col. 1646.

[ocr errors]

288. Sitim passo, ut famen passus.

291. Gracili pro parte, pro exigua parte. Gracilis

524.

296. Agitare laborem, videlicet te agitari, vexari ægro labore. Reuschius exponit, cum laboribus colluctari. Sic dicitur, Acti labores jucundi.

297. Hospitus, adjectivum a poetis usurpatum. Fessis rebus, afflictis. Plinius l. 1, c. 7: Vespasianus Augustus fessis rebus subveniens. Virgilius 1. xi, vers. 555: Consulite in medium, et fessis succurrite rebus.

299. Sollicito, anxio curis affecto.

302. Humiles minimos. Vulgata : Uni de minoribus his. Versio Itala vetus: Uni ex minimis his, aut uni de minimis istis, aut uni horum minimorum.

304. Libr. 11, v. 663: Judicioque gravi miseros exsurgere pravos. Fodere significat etiam pungere, stimulare, transfodere, et hoc loco vexare, torquere.

Talia dum loquitur, scissos lacerata capillos A
Pro fratris morbo justis soror anxia curis
Hortatur juvenem rapido præcurrere gressu,
Casibus ut tantis Christus servaret amicum.
310 Nam fuerat mulier meritis accepta benignis,
344 Obsequio cujus fratremque, domumque
[merentem

Amplexus, pleno Christus retinebat amore.
Nuntius adveniens perfert, extremą jacere

LECTIONES

308. Rom., Torn., Ald., Bas., percurrere; Reg., Ottob., cum aliis editis, præcurrere.

311. Rom., male, fratrem, domumque. 312. Mss. codices nostri, Amplexus, editi Complexus.

313. Mss. omnes nostri, Nuntius adveniens perfert extrema jacere. Favent codices Reuschii, qui hanc B lectionem non ineptam dicit, sed aliam sequitur. Editi, Nuntius adveniens narrat sub agone jacere. Ald., Bas., narrat in agone. Fabricius legit etiam sub agone, et in Comment. notat, hic agon significare luctamen spiritus extremi in homine, animam jam agente. Hinc agonizare pro animam agere, quod verbum ad Latinitatem incertam Cellarius rejecit. Parum etiam probatur Cellario agon pro luctamine mortis, quamvis a Juvenco hoc vocabulum usurpatum concedat. Revera cum hæc vox in mss. nostris non appareat, valde suspecta ea est. Restituo igitur, perfert extrema jacere, ubi extrema vel ponitur more adverbii pro extremum, ut vers. 190, sordida, pro sordide, vel

345 Dilectum Christo juvenem per tristia [ morbi,

315 Et lethi, et vitæ confinia summa tenentem. Lazarus hic habuit nomen, sed Christus ama

[ris

Perculsus verbis: Non est, si creditis, inquit,
Ad lethum ducens isthæc violentia morbi :
Sed Deus ut digno justis celebretur honore,
520 Et soboles hominis sancta virtute nitescat.
VARIANTES.

potius cohæret cum tristia morbi, nimirum jacere
per extrema tristia morbi. Jacere de ægrotantibus
sæpe Juvencus, sæpe alii dicunt.

514. In Ottob., a pr. m., fuit juvenum pro juve

nem.

315. Mss. nostri, tenentem: editi, tenere. Præfero tenentem. Rom., mendose, somnia, pro summa. 316. Rom., Lazarus habuit: lege Lazarus hic habuit.

517. Rom. a sec. m., Reg., et, ut videtur, Ott. a pr. m., Percussus. Editi, Perculsus. In Rom., a pr. m., fuit Percursus.

318. Reg., Rom. cum Ald., Torn., Bas., ista hæc. Ott, cum aliis editis, isthæc. Reuschius putat, Ju vencum Græcorum more nonnumquam binis verbis scripsisse ista hæc.

319. Rom., Bas., justus: alii plerique justis; quæ phrasis est Juvenco familiaris, ut verbo passivo dativum pro ablativo apponat.

NOTÆ.

306. CAPUT X. Lazarum suscitatum esse, cum jam feteret. Joan. x1, 1, etc. Juvencus ait: Talia dum loquitur, sed intelligere oportet; Dum his, aut similibus rebus, et colloquiis intentus esset Jesus. Addit Poeta, scissos lacerata capillos ex verisimili, et veteri more, quo feminæ dolentes capillos lacerabant.

307. Soror, h. e. sorores, singularis pro plurali. Evangelii verba sunt: Miserunt ergo sorores ejus ad eum dicentes. Vel Juvencus, quod utraque fecit, tribuit potissimum Mariæ Magdalenæ, de qua pergit dicere vers. 310: Nam fuerat mulier, etc. Justæ curæ, ex Cicerone petitum est: jurisconsulti dicunt justissimus dolor, quod animadvertit Reuschius.

308. Neque id sane constat, juvenem fuisse missum. Hoc tamen loco famulum intelligere possumus cum Pignorio De servis pag. 127.

309. Amicum: Virgilius 1. 1 Æneid. vers. 490: Ut spolia, ut currus, utque ipsum, corpus amici... Conspexit. Ubi Servius: Amici, plus est, quam si Hectorem dixisset.

510. Observanda est interpretatio Juvenci, qui tenet, Mariam sororem Lazari eamdem fuisse, ac mulierem illam, quæ erat in civitate peccatrix de qua Lucas VII, 36, etc. Ait Juvencus, Mariam sororem Lazari Christo acceptam fuisse meritis benignis: cujus propterea obsequio Lazarum, domumque merentem amore complectebatur. Exponit, ut vides vers. 2 cap. hujus x1 Joannis: Maria autem erat, quæ unxit Dominum unguento, et extersit pedes ejus capillis suis: cujus frater Lazarus infirmabatur. Præcesserat ergo hoc factum, neque aliud esse potest, nisi quod. narrat Lucas loc. cit.: Et ecce mulier, quæ erat in civitate peccatrix, ut cognovit, quod accubuisset in domo Pharisæi, attulit alabastrum: unguenti. Et stans retro secus pedes ejus, lacrymis cœpit rigare pedes ejus, et capillis capitis sui tergebat... Oleo capul meum non unxisti, hæc autem unguento unxit pedes meos. Iterum eadem Maria unxit pedes Jesu, et capillis suis extersit, in domo Simonis leprosi, cum effudit etiam alabastrum unguenti super illius caput: sed

id accidisse post Lazari resurrectionem, clare docet Joannes XII, 1, etc. Qui Mariam sororem Lazari a peccatrice distinctam volunt, asserunt, Joannem ante Lazari resurrectionem mentionem unctionis pedum Jesu fecisse per anticipationem, neque de alia unctione loqui, nisi de illa, quam cap. xn post Lazari resurrectionem commemorat. Juvencus contra, et, ut mihi videtur, recte sentit, unctionem quam Joannes cap. XI recenset, ante Lazari resurrectionem vere accidisse. In Evangeliario Tridentino ita clare id explicatur, ut in dubium revocari non debeat: Hæc autem erat Maria, quæ unxerat Dominum unguento, et exterserat capillis suis pedes ejus: cujus frater Lazarus infirmabatur. Mihi vero satis est mentem Juvenci aperire. De questione ipsa multi agunt. Tres feminas distinctas, nempe mulierem peccatricem, Mariam Magdalenam, et Mariam sororem Lazari, agnoscunt Faber Stapulensis, Jodocus Clichtoveus, Lonnet, Casaubonus, Estius, Launoyus, Bulengerus, Turrianus, Zegerus, Salmeron, MauconD.duit, Anquetin, Tillemont, Baillet, Calmetus. Unicam Mariam Magdalenam peccatricem sororem Lazari tuentur Joannes Fischerus episcopus Roffensis, Balthazar Sorius, Laurentius Surius, Jacobus, episcopus Viennensis, Marcus Grandivallus, Baronius, Jansenius Gandavensis, Maldonatus, Natalis Alexander, Lamyus, Mauduit, Pezron, Trevet, Sollerius. Confer Biblioth.select. Zachariæ in Supplement. ad Natalem Alexandrum.

315. Extremum vitæ periculum egregie explicatur. Confine, substantive. Val. Flaccus, libr. vi, vers. 374: Inde Lycen ferit ad confine papillæ. Apud Juvencum potius est a confinium, confinii: quod magis in usu est. Quintilianus Declam. 8, cap. 19: Animam in confinio mortis, ac vitæ librato dolore suspenderet. Ammianus, 1. 17: Inter vitæ mortisque confinia.

318. Vulgata, Infirmitas hæc, non est ad mortem; Evangeliarium Tridentinum, Hæc infirmitas non est usque ad mortem.

« PoprzedniaDalej »