Obrazy na stronie
PDF
ePub

llic mecum genitrix, mecum germana residunt ▲ 740 Ecce sator proprio commendat semina ruri, Corpora. Nam patria impletur cuicumque vo

[luntas.

231 Ille meo proprium connectit sanguine cor

[pus,

Et matris, generisque mei sub nomine ha[betur.

735 Progreditur templo terrarum lumen Iesus, Et maris extrema, terræque resedit in ora, Innumeræque illuc plebis fluxere catervæ. Ille sed excelsam scandens, quæ proxima, [puppim,

Littora complenti depromit talia plebi :

LECTIONES

731. Ott., a sec. m,, resident: verum lex metri exigit residunt, a resido, residis. Virgilius, libr. vi, vers. 467 Congressi jungunt dextras, mediisque residunt-Edibus. Sic alii vulgo. in Reg. glossa, aut diversa lectio est mecum el germana, pro mecum ger

mana.

732. In Rom., ad marg., annotatur tamquam diversa scriptura propria, et cujuscumque pro patria, el cuicumque utrumque ineptum. Sententia clara est apud Matth. xu, 50: Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in cœ.is est, ipse meus frater et soror, et mater est.

735. Schoentgenius volebat Egreditur tecto, quia Mattheus ait: In illo die exiens Jesus de domo, sedebat secus mare. Multi codices mss. versionis Italicæ omittunt de domo. Nihilominus probabilis est conjectura Schæitgenii, nisi dicamus, Juvencum verba illa de domo exposuisse de domo Dei, seu templo. 756. Torn, residit: melius resedit.

737. Rom., cinxere pro fluxere: fortasse, illum plebis cinxere.

738. Reg., Rom., scandens in proxima puppim. O11., Hadam., Poelm., in textu, scandens, quæ proscandens xima, puppim. Ald., Poelmann., pro d. s., celeri pede puppim.

739. Torn., mendose, complectit pro complenti. 740. Oit., propria, alij, proprio. Scriptura propria confirmatur ex Luce vII, 5: Exiit qui seminat, seminare semen suum. Accedit versio Itala in ms. S. Germani 1, apud Sabatierum: Ecce exit qui seminat, seminare semen suum. et in ms. Cantabr. Exivit seminator seminare semen suum, et in Græcis exemplaribus: Ἐξῆλθεν ὁ σπείρων τοῦ σπεῖραι τὸν σπόρου autou: et auctor operis imperfecti in Matth. hom. 25: Exivit seminator seminare semen suum. Lectio communior est proprio, quæ etiam comprobatur ex vers. 798, 816., et Ambrosio in Psalm. XXXVI: Ecce exiit qui seminat, seminare agrum suum.

Illa cadunt diversa solo, sortemque locorum Pro virtute ferunt. Nam sicubi trita viarum 232 Sub pedibus solido densetur limite tellus, Aeriis avibus nuda dant semina prædam. 745 Ast ubi pertenui velantur pulvere saxa, Farra quidem viridem depromunt germinis [ortum ;

Sed quia nulla subest siccis subtantia glebis, Inserto arescunt radicum fila calore. Cunctaque mox apicum labuntur acumina letho, 750 Seminibusque aliis contingunt aspera rura: Sentibus hic, spinisque feris velocius exit

VARIANTES.

B

C

741. Diversa melius, quam divisa in nonnullis apud Reuschium: illa enim semina non quidem in D se, sed pro varia sorte, seu conditione soli diversa

erant, seu diverso modo proveniebant. In Bas., sole error est pro solo. Hadam., Poelm., in textu, Fabr., sortesque. Mss. et pleræque editiones, sortemque.

742. Daventr., Westh., in textu, Ald., etenim si ubi trita. Reg., Ott., nam sic ubi trita. Rom., Westhem., ad marg., et multi alii editi, nam sicubi trita. Rom., minus bene, serunt pro ferunt.

743. Codex Un., non incongrue, solito pro solido.

744. Hladam., Poelm., dant vilem semina. Ott., a sec. m., avibus nudam dant semina; Ald., avibus dant nudam semina. Reg., avibus dant nuda semina, male; nec melius Rom., avibus dant nudaque semina. Reuschius cum Aldo facit, et hunc verborum et sententi ordinem collocat: Sicubi tellus densetur sub pedibus solito, vel solido limite, trita viarum dant, exponunt semina, prædam avibus. Vix dubito quin legendum sit avibus dant nudam semina, aut avibus nudam dant semina aut potius avibus nuda dant semina, scilicet a in nuda productio ratione cœsuræ, quod frequens est christianis poetis. Sententia liquet ex Matth. xin, 4 seq: Ei dum seminat, quædam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres cœli et comederunt ea. Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam, etc. Semina ergo quæ ceciderunt secus viam, nuda erant, quia terra non erant cooperta, cum eo loco neque aratro subacta fuerit terra: adeoque facile volucres cœl ea comederunt. Hanc interpretationem confirmat versus sequens, Ast ubi pertenui velantur pulvere saxa: camdemque eodem vocabulo Prudentus expressit vers. 1031, libr. 11, contra Simm. Et ne jacta viœ spargantur in aggere grana: Hæc avibus quia nuda patent, passimque vorantur.

746. Conjiciat aliquis viridis depromunt ger

minis.

747. Reg., subest duris substantia: editi, subest siccis substantia. Rom., subest succi substantia: quæ lectio si vera non est, certe acumine non caret. 750. Melius Seminibus aliis.

NOTÆ.

[blocks in formation]

mite viarum. Densetur hoc loco est a denso, densus. Dicitur etiam denseo, denses.

747. Substantia hic accipitur pro succo, in quo aristæ vita consistit. Confer vers. 631 I. 1.

748. Filum de re quapiam subtili et filo simili dicitur. Ovidius, l. 1 Fast. vers. 342: Nec fuerant rubri cognita fila croci. Martialis, libr. x1, epigr. 53: Porris fila resecta suis. Columella, libr. x, vers. 375: Asparagi corruda simillima filo.

749. Labuntur letho, moriuntur: metaphora nota de herbis, quæ arescunt. Apicum acumina, acumina aristarum. Intelliguntur aristæ ipsæ, culmis.

[ocr errors]

233 Roboris augmentum, frugemque interne- A
[cat angens.

Uberibus vero quæ dantur semina glebis,
Illa ferunt pulchram segetem, cui læta frequen-
[tat

755 Incrementa sui centeno copia fœtu.
Audiat hæc, aures mentis qui gestat apertas.
Talia discipuli mirantes dicta, requirunt,
Implicitis populo cur clauderet omnia verbis,
Ille sed, admota credentum plebe, profatur :
760 Vobis, qui firmo robustam pectore mentem

234 Ad capienda Dei penetralia constabili
[stis,
Concessum est adytis penitus consistere regni.

Illis pro merito clauduntur lumina mentis. Si quis habet dignus, capiet potiora redundans. 765 Qui vero expertes cœlestis muneris errant, Amittent etiam,proprium quodcumque retentant, Idcirco obscuris cooperta ambagibus, illum Præstringit populum sermonis gratia nostri, Ut dictum Isaia merita de plebe recurrat. 770 En populi mentes velantur ad omnia crassis 235 Objicibus, sensu ne tangant munera vitæ. Auribus assistunt clausis, oculisque gravatis, Ne conversa bono sanetur noxia plebes.

Quam vestræ nunc sunt aures, oculique beati ! 775 Nam multi veteres justi, sanctique prophetæ, Quæ vobis clarent, orarunt cernere dona.

LECTIONES VARIANTES.

752. Bas., augens: quod emendandum est per

angens.

73. Rom., Ald., Bas., Fabr., dantur quæ : alii, quæ dantur.

754. In Reg. et Ott. videtur, a pr. m., fuisse frequentant. At sensus postulat frequentat. In Rom. satis clare est frequentant,cum hac tamen distinctione cui læta frequentant-Incrementa sui, centeno copia fœtu.

755. Torn., centena : lege centeno, ut metro sensuique consulas.

759. Rom., ammota credentum plebe profatus. Suspicari aliquis possit, an legere oporteat amota. Postea quidem inter discipulos et plebem in fine parabola hæc fit distinctio vers. 796: Hæc tum discipulis plebique hæc insuper addit; et clarius libr. II, vers. 74 seqq. Ille ubi credentum turbas in valle remola Convenisse videt.... Discipuli Christo suadent dimittere turbas. Revera Reuschius legit amota, idque ex mente poetæ rectius esse judicat. Non iamen ausim mutare admota in amota, præsertim quia ea, quæ in Evangelio et Juvenco sequuntur, non apte cadunt in plebem credentum, nisi credentes dicantur ii qui, vers. 772, Auribus assistunt clausis, oculisque gravatis. Juvencus plebem et populum de di scipulis sæpe dicit. Confer l. 11, vers. 564; 1. III, vers. 494; 1. iv, vers. 52.

763. Reg., Rom., Poelm., pro d. s., lumina mentis. Ottob., limina mentis. Ald. cum plerisque editis, limina vitæ. Magis ex Evangelii sententia est lumina mentis. Matth. x, 11: Vobis datum est nosse mysteria regni cælorum : illis autem non est datum. In aliis versionibus veteribus, Scire arcana Dei, scire myste

[ocr errors]
[ocr errors]

B

C

rium regni cœlorum. Tertullianus, libr. de Præscript., cap. 22: Illis datum est cognoscere arcana, quæ populo intelligere non liceret. Koenigius praefert limina vitæ, quia præcessit consistere adytis, et l. iv, vers. 443, Juvencus ait: Si numquam terris tetigisset limina vitæ.

76. Mss. Reg, Rom., Out. cum Ald., Daventr. Si quis habet dignus. Hadam., aliique editi, Si quid habet dignus. Prafero Si quis, ex loc. cit. Matth. XII: Qui enim habet, dabitur ei. In Reg. sic legitur hic versus: Si quis habet dignus meritis, potiora capesset: correctum videtur mentis pro meri is.

768. Editi omnes, Promitur in populum. Mss. nostri Reg., Ott., Præstringit populum; Rom., Perstringit populum. De diversa hac scribendi ratione præstringo, et prestringo, dixi ad Prudentium vers. 607 Psychom. Hoc loco præstringit est leviter tangit, veluti iranseundo attingit, in transcursu radit, quia gratia sermonis non plene cum populo communicabatur. Hanc significationem librarii ignorantes, e suo ingenio exscripserunt Promitur in populum. Schoettgenius, et Reuschins edunt Perstringit, aut Præstringit, sed exsponunt hebetat, obtundit, excæcat.

769. Out., recurrant : quod solum posset sustineri, si legeretur dicta pro dictum.

770. Ald., populi mentis: rectius populi mentes. 771. In mss. nostris et Ald. scribitur Obicibus, non Objicibus.

775. Ald., Torn., Bas., veterum: alii, veteres. Rom., veteres sancti, justique prophetæ.

776. Omeisio non displicet optarunt cernere, uti est in Had.

NOTÆ.

752. In Reg., glosa, angens · suffocans. Scilicet augmentum spinarum angens seu suffocans, internecat frugem. Idem accusativus frugem regitur a verbo internecat, et a participio angens: quod sæpe D in Juvenco observatur. Barthius, libr. xxxv Advers. cap. 19, col. 1621, advertit, in hoc Juvenci versu internecare esse necare, aut enecare. Eodem verbo usus est Prudentius, Apoth. præfat. 2, vers 49: Ne forte culmum fibra inanis spiceum Simul revulsa internecet. De verho angens pro suffocans disserit idem Barthius, I. xxiv, cap. 19, col. 1272 seq. Columella, 1. x, herbam angentem nominat. Proprie angere est strangulare, suffocare, sed translate sumitur pro contristari, vexare. Simile quid accidit in suggillo, quod est strangulo, suffoco, et translate molestia afficio, constringo. Ex quo intelligitur, quod ait Lucas, xvIII, 5: Tamen quia molesta est mihi hæc vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens suggillet me : Confer, si placet, Ducangium, verbo suggillo, et not. ad l, m, vers. 448.

754. Pulchram segetem: dictum de eo epitheto ad vers. 150.

756. Gestat, ejusdem fere significationis ac gerit.

761. Dei penetralia: Matthæus: mysterium regni cœlorum. In nonnullis mss. antiquæ Italicæ versionis, arcana Dei, aut arcana regni cœlorum.

766. Retentant, frequentativum a retineo, ejusdemque significationis. Sumitur etiam pro retracto, re

sumo.

769. Recurrat, verum esse ostendatur. Vide vers. 215, l. 1,

770. Crassis objicibus, ex Matthæi textu: Incrassalum est enim cor populi, etc. Apuleius, init. I. 1 Metam. Tu vero crassis auribus et obstinato corde respuis, quæ forsitan vere perhibeantur.

771. Glossa Reg., Objicibus — obstaculis dubietatis. Matthæus: Ne quando videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos. Hinc munera vitæ, vitam.

776. Clarent, manifesta sunt. Lib. iv, vers. 148: clarebunt. Nescio cur antiquum verbum vocet Kœnigius. Lucretius, 1. vi, vers. 937: Quod in primo quoque carmine claret. Claudianus, de IV consulat. Honorii 191 Ventura potestas Claruit Ascanio. Alio sensu clarere est lucere, alio illustrem, celebrem, seu clarum esse.

Accipite ergo animis, qui sit de semine sensus. A 790 Semina sic nostri sermonis pressa gravantur, Quisque meum verbum summas dimittit in aures, Nee sensus recipit stabili præcepta vigore, 780 Eripit illius totum de pectore dæmon.

236 Hic agro est similis, duro qui germina

[calle

Exponit rapidis avibus sine froge rapinam. Sunt alii, læto qui pectore nostra recéptant, Sed brevis est illis perceptæ gratia frugis. 785 Nam si dura premat mentem strictura coercens Continuo trepidi produnt sibi credita letho. His saxosus ager simili levitate virescit. At spinosus ager curarum mole gravatis Respondet, pressant quos pondera divitiarum.

Nee fructus sequitur spinarum horrore necatus. Pinguia sic itidem paribus stant viribus arva. illis, qui clare capiunt præcepta salutis, Quæ penetrant animum sensu tractata tenaci, 795 237 Centuplicemque ferunt virtutis robore [frugem.

Hæc tunc discipulis, plebique hæc insuper addit. Agricolæ simile est regnum sublime Tonantis. Hle jacit proprio mandans bona semina ruri : Sed post subrepens hominum insidiando sopori 800 Trux inimicus adit, loliumque inspergit amarum. Ecce sed ad fructum culmis cum spiceus horror Processit, lolio messis maculata redundat.

LECTIONES VARIANTES.

777. Reusch., Ald., quis sit : alii, qui sit. Litteram B s in fine, et initio vocum concurrentem exscriptores interdum non duplicabant : quæ tamen merito duplicanda, ut it Reusebius.

778. Mss. mostri, dimittit : editi partim, dimittit, partim demit it. Hadam., Fabr., Poelm., in textu, in auras. Mss. nostri cum Aldo, in aures. Have est genuina scriptura. Math. xi, 19 : Omnis, qui audit verbum regni, et non intelligit, venit mains, etc. floc est verbum Domini summas dimittere in uures. Nam, ut sermo bene intelligatur, debet intimas aures penetrare, et non in externa parte residere. Hoe sensu Seneca, libr. I de Ira cap. ult: Non ex alto venire nequitiam, sed summo, quod aiunt, animo inhærere, videlicet non penetrare. Virgilius, br. xii, vers. 434: Summaque per galeam delibans oscula, fatur. Hine proverbium Sammis tabris aliquid degustare. In eadem parabola explicanda Prudentins, J. ut contra Symm. vers. 1055 : Jus cœlèste Patris non summa intelligit aure, Sed simul et cordis segetem disponit, el agri, Ne minus interno niteant præcordia cultu. A disis comment. ad hunc locum.

779. Reg., Nec velox recipit; et glossa, desiderio fervens. Ea tem lectio exstat in Rom. Edití cum Out : Nec sensus recipit : intelligo stabili vigore sensus, sive interni auditus, aut etiam mentis, et intelligentiæ. Matthæos : Omnis, qui audit verbum Dei, et non intelligit.

780. Reg. Illius èripiet totum : Matthæus in prasenti rapit.

781. Mss. cum pluribus editis, Hic agro est similis, duro qui germina calle : quæ lectio proba est ; innuitur enim semen, quod secus viam accidit. Ald., Talis agro est similis duro, qui germina farris. Aldo concínit Basileensis editio, sed in hac desideratur qui.

C

785. Reg, mentem tribulatio cordis, quod ab aliquo fortasse factum, qui nescierit quid sit strictura coercens, vel glossam in textum invexerit. Favet tamen huic scripturæ evangelicus textus Matthæ : Facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, con- D tinuo scandalizarur. Strictura proprie est massa ferri radis, quæ malleo stringitur: hinc ponitur a Přu·

dentiò, 1. n contra Symni. vers. 286, pro ipsa tunsione massa candentis, et metaphorice ab aliis pro quavis constrictione, seu compressione, ut a Cœlio Aureliano, 1. 1 Acutor., et alibi. Verum in Juvenco restituendum puto tritura ex textu græco Miļes, tribulatio, tritura.

786. Reg., Ottob., Rom., Poelm., pro d. s., credita letho: senium, et mors herbis passim tribuitur. Alii cum Aldo et Daventr., credita farra.

792. In Reg. nunc quidem est stant viribus árva : sed aliud apparet abrasum.

793. Ou. clare, pro d. s., ctara, hy Rom. et Ald. etiam scriptum est clare, non claræ, nt in plerisque editis invenitur : et melius certe est clare, vel clara.

794. Rom., animam: slií, animum. Reg., Rom, tractata: ita etiam fuit in Ott., sed hic factum cum editis est tractante.

195. Rom., Centiplicemque : ita etiam scribitur pro Centuplicem. Vide comment. ad Prudentium hymn. 7 Cathem. vers. uit. Ditatque fructus fœnerantem centaplex, ubi pariter nonnulli scribunt centiplex.

798. Poeln., meniose, jucet pro jaen.

799. Rom., Quod post alit, Sed post. Ald., et plerique editi, subripiens (homini insidiando) saporem. Poelm., pro d. s., Torn., hominum insidiando sapori. Ott., Rom., hominum insidiando soperi : quo respicit Reg., hominum insidiare sopori. Sabatierius edidit homini insidiando soporem ; sed fortasse voluit edere saporem. Genuina lectio est hominum insidiando sopori, ex Matth. x111, 25: Cum autem dormirent ho mines, venit inimicus ejus, etc. Verum pro subripiens malo subrepens, ex conjectura. Renschius, in lectione vulgata surripiens intelligit bona semina, quod ex Evangelio non constat, aut in lectione alia surripiens saporem, hoc est, sensum et intelligentiam.

809. Hadam., Fabr., Poelm., scribunt inspargit : miss. et alii editi, inspergit.

[blocks in formation]

NOTÆ.

781. Callis, ex Serviò ad iv n. vers. 403 : ést semita tenuior, callo pecorum prædurata. Sumitur pro quavis via.

782. Sine fruge, quià antequam semen in frugem evadat, volucres illud comedunt.

786. Profunt letho, perdunt, quia a doctrina suscep'a recedunt.

789. Pressant, premunt. Gaudet hujusmodi frequentativis Juvencus, ut receptant, retentant.

791. Paulo post, vers. 001: Culmis cum spiceus

horror. Horror est asperitas.

-

797. CAPUT XXIX. Parabola de tritico et zizania. Maith. xIII, 14 seq.; Marc. Iv, 26. Christianis poetis Tonans est Deus. Confer not. ad Dracont. 1. 1, vers. 1.

800. Lolium amarum est. Zizania, ait Cornelius a Lapide, ad cap. xш Maith., sua amaritie et malignitate terram, et consequenter triticum ex ea germinans, inficiunt, corrumpunt, strangulant,

Tum Domino famuli, mirantes talia, fantur: Nonne bonum terræ semen per terga dedisti? 805 Unde igitur lolio turpi tua rura gravantur?

Sed jam, si jubeas, messem purgabimus omnem,
Triticeusque nitor, selecta sorde, resistet.
238 Tum Dominus miti contra sermone pro-
[fatur:

llic dolus est, inimice, tuus, sed farra sinamus 810 Crescere cum lolio: pleno nam tempore messis Secretum lolium connexo fasce jubebo Ignibus exuri at nostro de semine messor Horrea nostra dehinc purgata fruge replebit. Haud aliter simile est, cordis si panditis aures, 815 Præparvi grano regnum cœleste sinapis,

Quod proprio insinuans disponit cultor agello.
Seminibusque illud minus omnibus esse virentum

[blocks in formation]

LECTIONES VARIANTES.

804. Planius essel bonum semen terræ per terga. 807. Reg., nitor, electa sorde, nitebit; et glossa, seorsum lecta. Ott., nitor, selecta sorde, resistet. Rom., nitor, selecta sorde, nitebit. Sic editi, nisi quod Hadam., Poelm., pro nitebit præferunt nitescet. Pro selecta, vel electa, bene etiam esset secreta sorde, ut vers. 811 Secretum lolium, vel collecta, ex Matth. XIII, 28: Vis, imus, et colligimus ea ? nempe zizania. Non autem probo nitor nitebit, aut nitor nitescel. Obscurum est triticeus nitor resistet: sed id magis placet, ac fortasse ideo ab ignaris exscriptoribus mulatum est, quia ab eis non intelligebatur. Resisto significat manere, permanere. Cicero, 1. v Tuscul. c. 28: Vita beata . . . . virtutibus omnibus sine ullo animi terrore ad cruciatum profectis, resistet extra fores, ut ante dixi, limenque carce is. Plautus, Trin. iv, 4 Hic meo hero amicus solus firmus restitit, neque demutarit animum de firma fide.

810. Poelm., in textu messis, pro d. s., messor, minus bene.

812, Ald., Bas., messis: alii, messor. 817. Fortasse, Seminibus illud.

818. Rom., Reg., Out., at justi mox incrementa viroris in Reg. videtur fuisse ac, et in Ott. scribitur ad pro at. Editi omnes, at justi mox ut crementa viroris quam scripturam Barthins approbat libr. iv, cap. 24, col. 205, similibus exemplis Aratoris et Strabonis, Fuldensis poeta. Utitur etiam vocabulo crementum Dracontius, Satisfact. vers. 237. Confer. notam ad eum locum. Sed cum miss. nobis exhibeant incrementa, id retinere præstat. Rom., pro viroris, ad marg., habet nitoris. Opportunius certe esset vi

B goris. Sed viror verbum est bene Latinum, quod ostendi in not. ad Dracontium, Satisfact. vers. 231: Numquid mox natas segetes viror armat aristis? Koœnigius auctoritate Palladii, 1. m, tit. 24, et Apuleii, in Floridis, rejicit Burerum, qui nimis liberaliter asseruerat, nullum exemplum hujus vocabuli reperiri.

821. Reg., Conludat; et glossa, ibi habitans. Cohæret Rom., in quo scribitur Colludat, Alii, Considat.

822. Rom., ad marg., par erit.

823. Poelm., in textu, Hadam., Quod condit magna mulier. Mss. et editi magno numero, Quod magna condit mulier.

824. Reg., colore; recenti manu, calore.

826. Ald., Bas., Poelm., pro d. s., dum; reliqui,

lum.

827. Reg., Out., possint: Rom, cum editis, possent. In Reg., veteres error est pro veteris: nam glossa, in propheta-David psalmographi aperte postulat Cveteris. Mendum etiam est in Had., quo poscent.

830. Ou., Convolvit, ex quo videtur factum Cum volvet. In Rom., vani sermonis, corrige per varii sermonis.

851. Ald., Torn,, Bas., sero: elegantius alii, serus, nam poetæ adjectiva interdum loco adverbiorum usurpant. Lucanus, Horatius, serus pro sero. Rom., reliquit Reg., Oit., utramque lectionem repræsentant, relinquit et reliquit editiones variant. Sententia eadem est. Reg., O., Explicit liber secundus. Incipit liber tertius.

NOTE.

804. Terræ per terga : recole not. ad vers. 671, 1. 1.

811. Secretum, separatum a tritico.

814. CAPUT XXX. Parabola de grano sinapis. Matth. xi, 31 seqq.; Marc. v. 31; Luc. am, 19. 815. Præparvi non liquet, alium ante Juvencum hoc vocabulo usum. Alii dicunt perparvus: sed Juvencus alio modo solet hæc nomina formare, ut præsolidus, etc.

816. Insinuans, inserens, injiciens, ac velut in sinum terræ condens. Eleganter ita posi hoc verbum, ait Koenigius.

817. Virentum, substantivi more. Confer not. ad 1. 1, vers. 682.

820. Dracontius, l. и, vers. 240 : Exilit inde volans

gens plumea læta per auras.

:

822. CAPUT XXXI. Parabola de fermento. Matth. XII, 35 seq.; Lucæ xm, 20.

825. Glossa Reg., Conducto-mixto simul. Reuschii nota hæc est: Ex quantitate farina discreta fit panis quantitas continuata,

828. Supra, vers. 346, concurrere tempus.

830. Ructans, ex sacro codice: Aperiam in parabolis os meum: eructabo abscondita a constitutione mundi. Hanc metaphoram e sacris litteris petitam indecoram non esse in Latino idiomate, probavi contra Cellarium in comment. ad Prudent. vers. 95, Apoth.: Protulit imperium patrio ructata profundo. Eadem est ratio de phrasi evomere verba, quam inter hebraismos nonnulli recensent,

[blocks in formation]

Versu 1. Ott., Rom., in terris: Reg. cum editis,

in terras.

2. Ott., velit, factum, ut videtur ex vellet. Lex carminis poscit vellet.

3. Reg., Et segetis, Christus quibus: cæteri, clarus, pro Christus.

10. Mss. Reg., Ott., Rom. cum Torn., Poelmann., pro d. s., et Gallandio, patrii. Ald., Daventi., Hadam., patris. Pro venient Ald., Bas., veniunt. Retineo venient.

12. Ott., Corrigere: in Reg. fortasse etiam fuit Corrigere, nunc est Colligere, quod verbum ex re ipsa et ex sententia Evangelii unice verum esse ostenditur.

14. Rom., Reg., Ald., Poelm., pro d, s., fletusque perennis. Alii cum Ott., luctusque perennis. Tum in Vulgata, tum in versionibus antiquis hoc loco vocabulum fletus adhibetur. Putabam Dentibus hic.

17. Reg., Rom., Servator: alii cum Ott. Salvator. In Rom., primamque mendum videtur pro patriam

que.

20. Rom., primas : lege patrias.

24. Ott., Rom., sese musitanti voce volutant. Reg., sese mussanti voce susurrant. Ald., Hadam., Poeln., in

B textu, Reusch., Torn., sese summissa voce volutant. Fabric., Poelmannus, pro d. s., Gallandius sese mussanti voce volutant. Placet præ cæteris scriptura Reg., sese mussanti voce susurrant. Mussare est clam murmurare, apud Virgilium et alios. Inde fit frequentativum mussito, quod in Ott. et Rom. male exa primitur per musitanti: neque metrum patitur, ut dicatur mussitanti. Susurrare simili modo est occulte sermones serere. Ovidius, Heroid. epist. ultim. vers. 233 Is quoque, nescio quam, nunc ut vaga fama susurrat,-Neglectam queritur testis habere fidem. Hinc susurrones ab scriptoribus christianis dicti, qui occulte maledicunt, et dissensiones susurris inter alios moliuntur.

[blocks in formation]

NOTÆ.

Vers. 1. CAPUT I. Interpretatur discipulis 'parabolam de zizania. Matthæi xin, 36 seqq. Primum hunc versum Juvencus de suo addidit. Matthæus solum ait: Tunc dimissis turbis, venit in domum; et accesserunt ad eum discipuli ejus dicentes: Edissere nobis parabolam zizaniorum agri. Lib. iv, vers. 151, stellæ dicuntur ignicoma. Voce ignicomus Ausonius et Nemesianus usi sunt, Avienus etiam ignicomans dixit. Comas soli, stellis, immo et igni passim tribuunt poeta. Hinc etiam sol auricomus.

7. Virgilius, eclog. 5, vers. 37: Infelix lolium, et steriles dominantur avena. Isidorus, libr. xvi. Orig. cap. 9, num. 132: Zizania, quod poetæ semper infelix lolium dicunt, quod sit inutile, et infœcundum. Syntaxis est: Homines cooperti arte dæmonis sunt lolium infelix, inutile. Cooperti dæmonis arte ab Evangelista dicuntur filii nequam.

8. Sensus est: Inimicus erit dæmon, vis horrida. Vis horrida casus appositus. Libr. 1, vers. 420, dæmon dicitur vis livida.

12. Hoc 1. vers. 38: Erroris labem, et vers. 402, Erroris laqueos; et l. iv, vers. 732, rursus Erroris laqueos. Sic exponit vocem scandala, ut 1. 1, vers. 859: Si te forte oculi dextri laqueaverit error; et 1. IV,

D

vers. 98: Credulitas laqueis errantum præcipitetur.

15. Secretis, segregatis. Mox. vers. 96: Secretusque dehinc Genitoris numen adorat. Virgilius, I. vII, vers. 670: Secretosque pios, his dantem jura Catonem.

16. Sacer codex: Tunc justi fulgebunt, sicut sol in regno Patris eorum. Pro fulgent ponitur vibrantur, pro quo alii dicunt vibrant, ubi intelligitur accusativus flammas, aut aliquid simile. Vibrare proprie est projicere, concutere. Virgilius, vii Æn. vers. 524 : Vibratus ab æthere fulgor.

17. CAPUT II. Prophetam in patria sua sine honore esse. Matth. xш, 53 seq.; Marc. vi, 1; Luc. Iv, 16; Joann. vi, 42.

18. Expediens, explicans, exponens. Elegantia

nota.

20. Insinuare se est aditum sibi facere ad causam. Interdum usurpatur insinuare neutrorum more sine accusativo, qui facile subauditur. Hoc loco potest idem accusativus virtutes deservire pro insinuando, et docebat, ut sæpe evenit apud Juvencum. Insinuatio rhetorica quid sit, docet Cicero, l. 1 de Invent. cap. 15.

21. Suorum, civium scilicet. De simili loquendi ratione consule not. ad Dracont. I. m, vers. 255.

« PoprzedniaDalej »