Obrazy na stronie
PDF

D E

MACULATO B. V. MARIAE CONCEPTU

A N

DOGMATICO DECRETO

DEFINIRI POSSIT

DISQUISITIO THEOLOGICA

IOANNIS PERRONE

E SOCIETATE IESU

IX COLL. ROM. THEOL. PROV.

[graphic][ocr errors]

PIO IX

PONTIFIGI OPTIMO MAXIMO

IOANNES PERRON&

i -

Cum tanta fuerit, Beatissime Pater, benignitas animi tui, atque humanitas, ut hoc, quale tandem cumque sit, opusculum excipere non sis dedignatus, ac benevole passus fueris, ut illud Nomini tuo Augusto inscriptum vulgaretur, mecum ipse sedulo reputabam, qua excusatione utcrer, ut me apud lectores purgarem, qui libellum et mole exiguum et pretio parvum tantae Maiestati offerre ausus fuerim. At quam neque in me, neque in meo opusculo deprehendere excusationis rationem potui, eam in Te, Beatissime Pater, tuaque benignitate comperire mihi datum est cumulatissimam. Ecquis enim ignorat quanta clementia, quantaque humanitate polleas, qua non modo quaeque licet minima non despicis, sed benevolo potius favore complecteris, eorumque auctores ad maiora usque capessenda hortaris, excitas, exstimulas? Sed,ut verum fatear, non tam studium, quo bonis hominum coeptis faves, ad id me impulit, quam ille, quo ardentissimo semper amore in Angelorum Reginam flagrasti. Probe enim norunt omnes, quanta diligentia ct industria et studio iam inde a iuvcnilibus annis non solum per Te Ipse Deiparam et sanctissime observaveris et ferventissime di

« PoprzedniaDalej »