Obrazy na stronie
PDF
ePub

Sublata disceptatio.

Gregor. XVI indulsit episcop. petenlibus addita

mentumi in liturgia.

Promovet

cultum in Galliis.

tientium eius (B. Virginis) animam in primo instanti creatio nis atque infusionis in corpus fuisse speciali Dei gratia et privilegio intuitu meritorum Iesu Christi (1); eoque titulo eandem effert, quod iam fere omnes catholici eam amplectantur; crebro demum commemorat immaculatam Conceptionem Dei Genitricis, severioresque interminatur poenas iis omnibus qui quavis ratione aut viva voce, aut scriptis, quae iure ipso prohibita decernuntur, adversus piam de immaculato Virginis Conceptu sententiam insurgerent et obloquerentur. Exinde disceptatio atque oppugnatio quaelibet mysterii penitus cessavit quoad hoc, plenamque et tranquillam in Ecclesia catholica universa possessionem doctrina de immaculata Conceptione adepta est. Nec quisquam vere catholicorum vel hiscere deinceps est ausus, si irreligiosos nonnullos scriptores neotericos excipias, inter quos principem sibi locum vindicat Launoius (2) atque extremis hisce fere annis Georgius Hermesius (3).

Interim Gregorius XVI eiusdem piae sententiae promotorem eximium se praebuit, dum decreto sacrae Rituum Congregationis episcopis omnibus petentibus concessit, ut in festo Conceptionis adiiceretur Missae praefationi: Et te in Conceptione immaculata (4); nec non ut in litaniis lauretanis ad cetera Virginis encomia accedere et illa salutatio posset: Regina sine labe originali concepta; quod reipsa Romae fit, sicuti iamdiu ab universo Ordine scraphico fieri consueverat. Cumque in Galliis festum Conceptionis ex praecepti obligatione non celebretur, plurimorum episcoporum illius regni precibus idem summus Pontifex annuit, ut dominica secunda Adventus singulis annis Missa de Conceptione una cum adiecta voce immaculata in praefatione cani aut legi

(1) Ibid. §. 1.

(2) In Tractatu quem inscripsit: Praescriptiones de Conceptu beatae Mariae Virginis.Opp.edit.Colon.Allobrog.1751,tom. I, p. 1, pag. 9 seqq. De hoc auctore eiusque opere fusius suo loco agemus.

(3) Cf. Si lubet nostrum « Sunto analitico della Dissertazione polemica di S. E. R. il sig. card. Lambruschini sull'immacolato Concepimento di Maria. Annali delle Scienze religiose vol.XVI,fasc.48 Rom. 1845. (4) Cf. Append.

posset; concessa praeterea indulgentia plenaria fidelibus omnibus rite comparatis, qui ad ecclesiam festi celebrandi causa se conferrent (1).

Demum haud exiguae laetitiae praestitit argumentum libellus supplex quem anno 1843 die 10 decembris nomine totius venerabilis Praedicatorum Ordinis magister generalis sanctissimo Pontifici obtulit: Ut de apostolica benignitate concedere universo suo Ordini Praedicatorum dignaretur indultum, deinceps, iuxta proprium ritum, festum Conceptionis Deiparae celebrandi cum octava solemni, prout celebrantur festa Annunciationis, Assumptionis ac sanctissimi Rosarii beatae ·Mariae Virginis, necnon ut praefationi Missae Conceptionis beatae Mariae Virginis adderetur verbum immaculata, uti ex apostolica concessione fieri assolet penes Ordines sancti Francisci.

[ocr errors]

Quibus precibus a Sanctitate Sua peramanter exceptis, de speciali gratia benigne annuit iuxta petita (2).

Atque hic fuit exitus quem hactenus habuit controversia isthaec, quae a tenuibus exorta principiis, longa saeculorum serie post tot contentiones et disceptationes ita progressa est, ut pia sententia magis ac magis in annos invaluerit, donec sola in catholica Ecclesia sit dominata, atque universali unoque pene consensu excepta fuerit ac propugnata.

CAPUT V.

TESTIMONIA BIBLICA QUAE PIAE SENTENTIAE

DE IMMACULATA B. VIRGINIS CONCEPTIONE

ADVERSARI VIDENTUR

Cum propositum mihi sit in huiusce historica lucubrationis parte ea sincero animo in medium afferre, quae aut faventia aut adversantia piae de immaculato Virginis Conceptu sententiae, alia ab aliis contrarii placiti patronis

[blocks in formation]

Duplex biblic. testim.

classis contra Virginis privilegium.

produci consuevere, a biblicis testimoniis initium faciendum duco.

Porro quae ab oppugnatoribus piae sententiae e Scripturis documenta afferri solent, bifariam distinguuntur, tum scilicet in ea, quibus peccati originalis propagatio adfirmatur in omnes prorsus Adae posteros, tum in ea, queis redemptionis necessitas quoad omnes pariter et singulos per Christi merita asseritur.

Iam vero notissima sunt omniumque ore trita utriusque classis divina eloquia. Ac primo quidem originalis noxae in omnes prorsus Adae filios propagationem evincunt verba Iob 14, 4. Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? Nonne tu qui solus es? Seu iuxta alexandrinam versionem: Nemo mundus a sorde, nec infans, cuius est unius diei vita super terram. Quae cum de utraque conceptione sive inchoata sive perfecta intelligi possint, patet neminem penitus a macula originaria excludi, prout et de se David fatetur Ps. 50, 7. Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea. Profecto Apostolus tum positive tum negative omnes in ea conditione comprehendit Adae posteros, sive cum Rom. 3, 23 scribit: Omnes peccaverunt, et egent gloria Dei; et clarius adhuc ibid. 5, 12. Sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Generatim vero pronunciat Ephes. 2, 3. Eramus natura filii irae, sicut et ceteri.

Utrumque autem idem Apostolus complectitur, videlicet peccati contagium necessitatemque redemptionis cum Rom. 5, 18 scribit: Sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae: sicut enim per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi; ita et per unius obeditionem, iusti constituentur multi. Item I, Cor. 15, 22. Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur; ac demum II Cor. 5, 14, 15. Quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt; et pro omnibus mortuus est Christus.

Cum igitur haec testimonia universalia sint, neque ullam admittant exceptionem, iure meritoque infertur, his beatam quoque Virginem involvi; secus enim nutare videretur utrumque dogma, tum de universali originalis culpae in omnes propagatione, tum de universali omnium et singulorum redemptione. Ab his vero catholica fides abhorret. Nulla autem ratio apparet, quare B. Virgo eximi a labis primigeniae contagione possit, quin tamen excipi eadem ratione queant alii Christi progenitores, ut ratiocinabatur s. Bernardus in epistola sua ad canonicos lugdunenses; adeoque aditu semel alicui exceptioni patefacto, iam plures ac plures ab illa contrahenda sordis peccati lege immunes haberi possent. Ut legitima de B. Virgine exemptio constitueretur, necesse omnino foret aliquem biblicum textum certum minimeque dubium, in quo haec exprimeretur, proferre. Atqui hic quidem non suppetit. Sequitur proinde communi generalique lege Deiparam comprehendi.

CAPUT VI.

SANCTORUM PATRUM ATQUE SCRIPTORUM ECCLESIASTICORUM
TESTIMONIA QUAE VIDENTUR IMMACULATAE
VIRGINIS CONCEPTIONI ADVERSARI

Innumera prope Sanctorum veterum, scriptorumque ecclesiasticorum testimonia, cum quaestio maxime ferveret, prolata in medium sunt, quae piae sententiae adversari omnino viderentur. In hisce colligendis Bandellus enituit (1),

(1) Bandellus a Castronovo Ord. Praedic. Magister generalis XXXVII ann 1470, in tract. De singulari puritate et praerogativa Conceptionis Christi aliisque opusculis, acerbissime invectus est in immaculati Conceptus sententiam ut absurdam, impiam, haereticam, diabolicam, utpote sacris litteris, Conciliis, Patribus, Scholasticis, rationi tandem prorsus

adversam. Haec opera mature impu-
gnata ac refutata sunt a Roberto Ga-
guino Trinitarii Ord. Ministro gene-
rali, qui floruit an.1480; a Carolo Fer-
nando monacho benedictino an.1490;
a Nic. l'Herminier parisiensi theologo,
aliisque non paucis.Deinde a Sixto IV
indirecte saltem improbata, quatenus
opera adserentia haereticam esse opi-
nionem de immaculata Virginis Con-

B.Virgo excipi nequit.

Auctores,

qui Patrum testimonia collegerunt

deinde vero cardinalis de Turrecremata (1) necnon cardinalis Caietanus (2) et Melchior Canus (3). Verum, hisce critica lance sedulo expensis, compertum est plura ab horum censu

ceptione damnavit.Tandem novo Iulii II diplomate in hispanis dioecesibus toletana, carthaginensi et conchensi proscripta fuere,ac flammis tradita,ut refert Christoph. Vega in Theol.Mariana tom. I, palaestra 3, certamine 9, num. 342. Cf. Gener op. et loc. cit. Porro in tractatu De puritate recensuit Bandellus 216 Patrum et Doctorum testimonia contra immaculatam Virginis Conceptionem; eadem fere excripsit p. Petrus a Vicentia, cui opposuit p. Petrus Possini librum, cui titulus Vicentia victus: pleraque testimonia sine critica prorsus collecta sunt.

(1) Card. de Turrecremata in op. cit. De veritate Concept.; de quo opere eiusque editione haec scribit Ambrosius Catharinus in op. cit. Disputatio pro veritate immaculatae Conceptionis. Romae 1551 in epist. nuncupatoria ad card. Marcellum Cervinum postea rom. Pontificem sub nomine Marcelli II,et ad sanctam Synodum tridentinam: «Haec igitur (de immacul. Concept.) in Synodo cum tractarentur, ecce novus liber, imo vetus a situ et carie iam semiesus e\ripitur, qui non multo post typis excusus in lucem prodiit. Libri eius argumentum erat contra immaculatam B. Virginis Conceptionem, cuius auctor inscribitur cardinalis de Turrecremata, cum nondum tamen esset cardinalis, sed adhuc frater sub Ordine Praedicatorum constitutus. Editionis autem eius libri promotor frater Bartholomaeus Spina eiusdem Ordinis, et sacri palatii Magister, et ne

scio quis eius discipulus. Ille enim Spina eodem discipulo teste, qui epistolam praefatoriam ad eum librum adscripsit, zelo fidei totus incensus magno labore librum ab erroribus expurgari et publicari curavit : quem extrema aegritudine praeventus vix perficere valuit, quia totus liber ille ita vitio scriptoris erat corruptus, ut alicubi minus intelligibilis videretur. Horum igitur, hoc est, Spinae et discipuli summa diligentia, et solerti opera tandem est candori pristino restitutus:quin etiam tot insuper (eodem discipulo teste) adiecta et mutata, ut iam queat homo vel mediocri prudentia praeditus olfacere eum librum non tam esse Turrecrematae, quam Spinae. Licet enim vir ille doctus et pius et de christiana republica optime meritus sibi eo tempore licitum esse putaverit ut talia scriberet, quando nondum in perspicuo positus erat Ecclesiae sensus; nemini tamen dubium esse debet, quin si praesenti nostra aetate viveret, et videret cui parti in Ecclesia faveat spiritus veritatis, id iam minime auderet. Nec ea in publicum venire pateretur, quae ipse re minus trita anteriore tempore elucubrasset.» Hactenus Catharinus. Quod quidem opus confundi nequit cum altero eiusdem tituli vulgato ab eodem Catharino Senis an. 1532 in 8 in tres libros digesto, ac religiosis Ordinis sui inscripto.

(2) Opusc. II, cit. De Conceptione B. Virginis.

(3) De Locis lib. VII, c. 1, concl. 4.

« PoprzedniaDalej »