Obrazy na stronie
PDF
ePub

S. Bernardi

mens.

Quapropter ea stetit d. Bernardo mens, non satis, ut benigni simus, constare in antiqua traditione privilegium eiusmodi B. Virgini a Deo concessum fuisse. Singularem sanctae conceptionis, adeoque et immunitatis a quavis labe praerogativam uni Christo vindicat, quippe qui de Spiritu Sancto conceptus est. Ceteris vero Sanctis omnibus, ipsique Deiparae illud davidicum applicat, dictumque de ea quoque esse affirmat: In iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea. Quamvis ultro det nonnullos Sanctos,multo vero magis B. Virginem, ante ortum sanctitate fuisse exornatam (1), seu in ipso utero ab originali labe detersam. Quanquam nec desint auctores gravissimi qui censeant, claraevallensem abbatem non de passiva, sed de activa Virginis conceptione fuisse locutum; quod idoneo loco expendemus.

Hanc epistolam vere dixeris agitatae deinceps de immaculato Virginis Mariae Conceptu controversiae originem primam. Siquidem exinde coepere doctores in varias scindi sententias, dum alii eidem adstipulari epistolae, alii vero eam impugnare visi sunt (2). Huius pugnae diversis temporibus ac diversis in locis varius fuit exitus, prout ex insequentibus patefiet.

(1) Ibid. n. 6-7.

(2) Nonnulli eo progressi sunt, ut veluti commentitiam sive suppositam hanc s. Bernardi epistolam habuerint, quos inter recensentur Petrus Oieda in Inform.pro immacul. Concept.c.14, S.2 et3. atque Aegydius lusitanus De Concept.Verum candide fatetur Theophilus Raynaudus in Dipthycis Marianis tom. VII, opp. edit. Lugdun. p. 48, prae ceteris epistolam hanc uti genuinum s. Doctoris foetum esse agnoscendam, scribens: Nisi tamen

omnes d. Bernardi epistolas ei abiudicare placeat, hanc, quae omnium maxime Bernardum sapit,alteri tribuere tanquam germanum foetum plane prohibemur. Nonnulli insuper nescio quod excogitarunt visum, in quo quidam monachus cisterciensis visus sibi fuerit videre s. Bernardum iam mortuum, qui ob hanc epistolam macula notatum praeseferebat pectus. Quo non abripit hominum mentes disputationis aestus !

CAPUT II.

DE CONTROVERSIAE PROGRESSU POST S. BERNARDI
OBITUM USQUE AD IOANNEM SCOTUM

Vix post editam a s. Bernardo commemoratam epistolam auctor sermonis inscripti De Conceptione (1), eam impugnavit, atque praecipua fundamenta quibus permotus fuerat s. Doctor ad illam edendam, evertere connisus est, 'cum ipse adhuc in vivis ageret. Post eiusdem vero obitum recruduit contentio inter Nicolaum monachum s. Albani anglum, quondam s. claraevallensis abbatis discipulum ex Ordine cisterciensi, postea Ordinis s. Benedicti, atque Petrum Cellensem cisterciensis Ordinis abbatem, deinde episcopum carnotensem in Galliis. Etenim Nicolaus utpote anglus festum de immaculata Conceptione non ita pridem in regione sua institutum acriter propugnavit adversus s. Bernardi epistolam; Petrus vero Cellensis magistri sui honori consulens sese Nicolao opposuit, donec post diutinum certamen iunctis demum dexteris quoad immaculatam Virginis Conceptionem, eo deducta est controversia, ut in una festi celebratione versaretur, quam Petrus citra Ecclesiae romanae auctoritatem institui haud posse contendebat. His enim verbis scripsit ad Nicolaum: Virginem laudas, et ego laudo. Praedicas sanctam, et ego. Extollis super choros Angelorum, et ego. Dicis immunem ab omni peccato, et ego..... Versa et reversa in quolibet statu venerationis et glorificationis, tecum vado, tecum sentio. Si vero extra communis monetae formam vis fabricare aliam, quam non approbaverit Sedes Petri, cuius est approbare vel im

S. Bernardus impu

gnatur.

Nicolaus monachus S.

Albani.

Petrus Cellensis cisterciensis.

Controversia de festo.

(1) Ab aliis hic tractatus Richardo a s. Victore, ab aliis vero Petro Comestori tribuitur apud Th. Strozzi

Controversia della Concezione del-
la beata Vergine Maria, Par.I,lib.3,
c. 15. Palermo 1700.

Continuata controversia.

Non omnes

gnatores fue

runt adversarii immaculatae Conceptionis.

probare ordinem universalis Ecclesiae, pedem sisto et terminos constitutos non transgredior (1).

Haec eadem pugna per seculum XII solidum duravit, dum alii cum s. Bernardo festum in honorem B. Virginis sine labe conceptae improbarent, alii vero pro eiusdem institutione magnis animis feliciori successu instarent. Inter eos porro qui obsistebant, praecipue inclaruerunt Mauritius Soliac Petri Lombardi seu Magistri sententiarum in cathedra theologica successor, deinde vero episcopus et ipse parisiensis, qui festi huius celebrationem Lutetiae interdixit argumentis, ut verisimile est, s. Bernardi permotus (2); ac Photo abbas monasterii Ordinis Benedictinorum premiensis in Germania. Alii contra eidem favebant, ac longe latequé in Hispania, Flandria, aliisque regionibus eam instituerunt (3).

Hoc tamen inter utrosque intercedit discrimen, quod festi impu- qui propugnabant festi institutionem, ad unum omnes inniterentur privilegii huius veritati; qui vero festi institutioni adversabantur, non omnes privilegium a Virgine abiudicarent. Nam plures ex his sese opposuerunt vel quod nondum privilegii veritatem, silente praesertim apostolica Sede, satis ratam arbitrarentur; vel quod censerent de illa prima conceptione Virginis agi, quae ex maritali parentum congressu oriens non sine concupiscentia perficitur, et in qua aliquid originalis labis inesse autumarent (4).

(1) Petrus Cellensis epistolar. lib. 9, ep. 10 in Bibliotheca Max. Patrum. Lugduni 1677, tom. XXXIII, pag. 906, col. 1.

(2) Cf. Guillelm. Altissiodorens. Summae lib. 3, c. 3.

(3) Cf. Strozzi op. cit. lib. 3, c.16. (4) Nempe ratione poenalitatis, ut vocant: nec defuere Scholastici, quorum effata postea expendemus, qui visi sunt existimare concupiscentiam ipsam, qua generatio perficitur, esse peccatum, aliis plane repugnantibus.

Atque hinc multiplex causa intelligitur vel omissae vel interruptae per illam aetatem huius festi celebrationis, quamvis positive maculata non censeretur Virginis Conceptio. Alii enim arbitrabantur celebrari primam et inchoatam conceptionem 9 seu quam diximus activam,quae cum cultus capax non sit, ideo ab eo festo abhorrebant; alii autem quod autumarent ipsam concupiscentiam qua fit generatio esse malam, multo magis ab ea sollemnitate alieni erant. Contra

Exploratum tamen est festi obiectum illud momentum esse quo anima corpus informavit ad personam constituendam humanam, cum anima sola subiectum sit sive peccati sive sanctitatis. Quo priori sensu exponi solent textus illi, qui in Gratiani Decreto contrarii festo exhibentur, nec non Glossae iisdem adiectae (1). Cum autem non omnes Glossae ad eiusmodi intelligentiam trahi facile possint, ab insequentibus Decreti adnotatoribus sublatae seu expunctae sunt, aut etiam reiectae (2).

Res ita se habuit toto seculo XII, in quo luctatio perseveravit inter adversarios et fautores institutionis festi de immaculata Virginis Conceptione. Postea vero controversia agitari coepit inter Doctores seculi XIII et XIV circa

Festi obiectum.

Quaestio agitata de ipso immaculati Conceptus privilegio.

vero alii, qui negabant concupiscentiam esse peccatum,etiam in ipsa sententia quod prima et inchoata conceptio celebraretur,eam festi institutionem probabant ex pluribus capitibus, et ex eo praecipue, quod concepta esset Mater Dei. Haec omnia constant ex iis quae habet Caesarius ab Heisterbach monachus cisterciensis illius aetatis scriptor in Sermonibus festivitatum omnium B. M. V. in Biblioth. pp. Cruciferorum, Coloniae lib. D. n. 24, Serm. 1. Apud Strozzi op. cit. lib. 3, c. 17.

(1) Quinque capita in Decreto Gratiani recensentur adversus immaculatam Conceptionem; primum est in cap. Pronuntiandum, ac ita se habet: Pronuntiandum est laicis, ut sciant tempora feriandi per annum etc. In Decreto Dist. 3. de Consecrat. c. 1. In quod haec Glossa apposita habet: De festo Conceptionis nihil dicitur, quia celebrandum non est, sicut in multis regionibus fit, et maxime in Anglia, quia in peccatis concepta

fuit, sicut reliqui Sancti, excepta
unica persona Christi. Gloss. Hug.
Alterum est caput Firmissime Dist.
4. De Consecrat. c. 3, cum apposita
Glossa. Tertium est Per Baptismum
Quartum est Placuit; Quintum de-
nique est Quisquis, quae brevi-
tatis ergo solum indicavi. Cf. Stroz-
zi op. cit. lib. 3, c. 18. Notum enim
est Decretum Gratiani minime au-
thenticum esse, seu ex se auctorita-
tem non facere, neque unquam a ro-
manis Pontificibus fuisse probatum.

(2) In quinque editionibus Decreti
quae prodierunt Basileae, Lugduni
ac Lutetiae ab anno 1500 ad annum
1540, notae marginales adiectae sunt
ad illas Glossas corrigendas; sic in
parisiensi quae data est anno 1522
legitur: Virgo Maria fuit sine pec-
cato originali concepta, quidquid
dicat Glossa, et sentientes cum Glos-
sa sunt haeretici. Textus est in Ex-
travagante Sixti IV, quae incipit

GRAVE NIMIS.

mi impugnatores fuerint privilegii.

Quinam pri- immunitatem ipsam ab originali noxa, quam alii oppugnabant in B. Virgine, alii vero propugnabant. Ceteris porro omissis, inter oppugnatores praecipue recensentur Magister sententiarum (1), Alexander Halensis ac s. Thomas praesertim in Summa (2), ac ipse s. Bonaventura (3), quod utrum admitti debeat, deinceps expendemus. Inter propugnatores adnumerari solent Honorius augustodinensis (4), Guillelmus parvus (5), Richardus anglus (6), Innocentius IV (7), Carolus a Spiritu sancto, s. Petrus Paschasius aliique non pauci (8). Negari haud potest, aetate illa, ob auctoritatem praecipue s. Bernardi et Magistri sententiarum, praevaluisse inter Scholasticos sententiam B. Virgini eiusmodi privilegium negantem, ita ut illam adoptaverit suamque fecerit Schola sorbonica omnium celeberrima (9); donec in arenam descendit perinsignis Ioannes Duns Scotus, qui primum Oxonii, deinde vero Lutetiae strenue, ac feliciter adeo affirmantem propugnavit sententiam, ut ea exinde in scholis catholicis pedetentim invaluerit, ac festum immaculatae Conceptionis longe lateque in Ecclesia fuerit propagatum.

tores

Propugnaeiusdem privile

gii.

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »