Obrazy na stronie
PDF
ePub

CURSUS COMPLETUS

SEU BIBLIOTHECA UNIVERSALIS, INTEGRA, UNIFORMIS, COMMODA, ECONOMICA,

OMNIUM SS.PATRUM, DOCTORUM SCRIPTORUMQUE ECCLESIASTICORUM,

SIVE LATINORUM, SIVE GRÆCORUM, QUI AB ÆVO APOSTOLICO AD TEMPORA INNOCENTII III (ANNO 1246) PRO LATINIS ET CONCILII FLORENTINI (ANN. 1439) PRO GRÆCIS FLORUERUNT :

RECUSIO CHRONOLOGICA OMNIUM QUÆ EXSTITERE MONUMENTORUM CATHOLICÆ TRADITIONIS PER QUINDECIM PRIMA

ECCLESIÆ SÆCULA,

JUXTA EDITIONES ACCURATISSIMAS INTER SE CUMQUE NONNULLIS CODICIBUS MANUSCRIPTIS COLLATAS, PERQ UMA
DILIGENTER CASTIGATA; DISSERTATIONIBUS, COMMENTARIIS, VARIISQUE LECTIONIBUS CONTINENTER ILLUSTRATA;
OMNIBUS OPERIBUS POST AMPLISSIMAS EDITIONES QUÆ TRIBUS NOVISSIMIS SÆCULIS DEBENTUR ABSOLUTAS
DETECTIS, AUCTA; INDICIBUS PARTICULARIBUS ANALYTICIS, SINGULOS SIVE TOMOS SIVE AUCTORES ALICUJUS
MOMENTI SUBSEQUENTIBUS, DONATA ; CAPITULIS INTRA IPSUM TEXTUM RITE LISPOSITIS, NECNON ET
TITULIS SINGULARUX PAGINARUM MARGINEM SUPERIOREM DISTINGUENTIBUS SUBJECTAMQUE MATE-
RIAM SIGNIFICANTIBUS, ADORNATA; OPERIBUS CUM DUBIIS, TUM APOCRYPHIS, ALIQUA VERO

AUCTORITATE IN ORDINE AD TRADITIONEM ECCLESIASTICAM POLLENTIBUS, AMPLIFICATA;
DUCENTIS ET AMPLIUS LOCUPLETATA INDICIBUS AUCTORUM SICUT ET OPERUM, ALPHABETICIS, CHRONOLOGICUS,
STATISTICIS, SYNTHETICIS, ANALYTICIS, ANALOGICIS, IN QUODQUE RELIGIONIS PUNCTUM, DOGMATICUM, MORALE,
LITURGICUM, CANONICUM, DISCIPLINARE, HISTORICUM, ET CUNCTA ALIA SINE ULLA EXCEPTIONE ; SED PRR-
SERTIM DUOBUS INDICIBUS IMMENSIS ET GENERALIBUS, ALTERO SCILICET RERUM, QUO CONSULTO,
QUIQUID NON SOLUM TALIS TALISVE PATER, VERUM ETIAM UNUSQUISQUE PATRUM, NE UNO QUIDEN
OMISSO, IN QUODLIBET THEMA SCRIPSERIT, UNO INTUITU CONSPICIATUR; ALTERO SCRIPTURÆ
SACRÆ, EX QUO LECTORI COMPERIRE SIT OBVIUM QUINAM PATRES ET IN QUIBUS OPERUM
SUORUM LOCIS SINGULOS SINGULORUM LIBRORUM S. SCRIPTURÆ VERSUS, A PRIMO

GENESEOS USQUE AD NOVISSIMUM APOCALYPSIS, COMMENTATI SINT. IEDTIO ACCURATISSIMA, CÆTERISQUE OMNIBUS FACILE ANTEPONENDA, SI PERPENDANTUR CHARACTERUM NITIDITAS CHARTE QUALITAS, INTEGRITAS TEXTUS, PERFECTIO CORRECTIONIS, OPERUM RECUSORUM TUM VARIETAS, TUM NUMERUS, FORMA VOLUMINUM PERQUAM COMMODA SIBIQUE IN TOTO PATROLOGIÆ DECURSU CONSTANTER SIMILIS, PRETII EXIGUITAS, PRÆSERTIMQUE ISTA COLLECTIO, UNA, METHODICA ET CHRONOLOGICA, SEXCENTORUM FRAGMENTORUM OPUSCULORUMQUE HACTENUS HIC ILLIC SPARSORUM, PRIMUM AUTEM IN NOSTRA BIBLIOTHECA, EX OPERIBUS ET MSS. AD OMNES ÆTATES, LOCOS, LINGUAS FORMASQUE

PERTINENTIBUS COADUNATORUM,

SERIES LATINA PRIOR,
IN QUA PRODEUNT PATRES, DOCTORES SCRIPTORESQUE ECCLESIÆ LATINÆ

A TERTULLIANO AD INNOCENTIUM III.
ACCURANTE J.-P. MIGNE,

Bibliotheese Cleri universe,
SIVE CURSUUM COMPLETORUM IN SINGOLOS SCIENTIÆ ECCLESIASTICÆ RAMOS EDITORE.

PATROLOGIÆ TOMUS CXXX.

APPENDIX AD SÆCULUM IX. - ISIDORUS MERCATOR, MARCUS VALERIUS PROBUS.

, TOMUS UNICUS.

PARISIIS APUD GARNIER FRATRES, EDITORES ET J.-P. MIGNE SUCCESSORES,

IN VIA DICTA: AVENUE DU MAINE, 189, OLIM CHAUSSÉE DU MAINE, 127.

1880

CLICHY.

EX TYPIS PAULI DUPONT, 12, VIA DICTA BAC-D'ASNIERES. (1341. 12. 79.)

APPENDIX AD SECULUM IX

ISIDORI MERCATORIS

DECRETALIUM COLLECTIO

POST EDITIONEM, PRINCIPEM, JACOBO MERLINO PROCURANTE, DATAM, AD PRELUM
NUNC PRIMUM REVOCATA, INNUMERIS QUIBUS SCATEBAT MENDIS REPUR-
GATA ET INDICE FIDELISSIMO LOCUPLETATA; ADDITIS ETIAM
IN TEXTU, QUÆ DEERANT, SCRIPTURÆ SACRÆ

LOCORUM NOTATIONIBUS

ACCEDUNT

PROLEGOMENA AMPLISSIMA

CURA ET STUDIO

HENRICI DENZINGER

In Universitate Herbipolensi theologiæ nunc professoris.

TOMUM CLAUDUNT

MARCI VALERII PROBI OPUSCULUM DE NOTIS ANTIQUIS

ET

ÆVI CAROLINI CARMINA

ACCURANTE J.-P. MIGNE,

Bibliothecæ Cleri universse,

SIVE

CURSUUM COMPLETORUM IN SINGULOS SCIENTIÆ ECCLESIASTICÆ RAMOS EDITORE

TOMUS UNICUS

PARISIIS
APUD GARNIER FRATRES, EDITORES ET J.-P. MIGNE SUCCESSORES,

IN VIA DICTA : AVENUE DU MAINE, 189, OLIM CHAUSSEE DU MAINE, 127.

1880

[blocks in formation]
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Eorum quæ a recentioribus criticis de Pseudoisidorianis Decretalibus statula sunt.

1. Mira sorte nostris hisce temporibus actum est, ut ii ipsi qui quondam, ut Romanæ sedis prærogativas impeterent, merces Pseudoisidorianas pontificum fraudi tribuebant, modo præ omnibus felicius atque subtilius genuinum ejusmodi decretalium ortum indigitarent. Verumtamen, ut plurimum eo non sunt progressi, ut Romanos pontifices fraudi jam a multis receptæ non favisse, et Romanæ sedis privilegia exinde plus æquo non profecisse fateantur. Quinimo res satis implexa nequidem catholicis omnibus ita eliquata est, ut aliquam saltem disciplinæ ecclesiasticæ mutationem hisce decretalibus inductam fuisse, non admittant. Hinc nos, ut inveteratis istiusmodi præjudiciis pro posse finem imponamus, edendis Decretalibus præludere statuimus, ea quæ a recentioribus criticis præclare acta sunt, colligentes, ea quæ minus nobis probantur, novo examini subjicientes. Tria igitur erunt de quibus nobis inquirendum erit breviter : 1° Ubi, quando et quo potissimum fine confectæ fuerint Decretales Pseudoisidorianæ ; 29 Utrum fraudi jam actæ Romani illius temporis pontifices faverint ; 3. Utrum, si nullatenus in partem fraudis venerint pontifices, saltem eædem ipsæ Decretales iis quæ de

pontificis auctoritate docent novi quidpiam induxerint.

[ocr errors]

2. Multiplices recentiorum de Pseudoisidorianæ collectionis ortu opiniones in tres potissimum classes dividere lubet.

Prima sit eorum, qui pauciores numero et quasi ab omnibus derelicti, Decretales Romæ augendæ pontificiæ potestati confectas autumant. His annumerandus est infausti nominis catholicus Antonius Theiner (1) et H. E. Eichhorn (2). Qui tamen addunt, Decretales Romæ sæculo vili ortas et a Franco quodam clerico sæculo ix mediante, auctas fuisse.

Alii vix non innocuum omnino Pseudoisidorum illum statuunt, inter quos nominandi sunt A. Walter (3) et Rosshirt (4), ille Bonnæ, Heidelbergæ hic professor. Censet Walter auctorem nostrum, quem Benedictum Levitam collectorem Pseudocapitularium fuisse suspicatur, nonnisi collectionem canonum integram Ecclesiæ disciplinam complectentem intendisse et in ea maxime institisse, quæ tunc temporis magis negligebantur. Idem fere Rosshirt, qui ex codice Bambergensi a se detecto se eruisse putat, Mercatorem nostrum prius confecta ut plurimum apocrypha adhibuisse quæ Græcæ potissimum originis fuisse censet,

(1) Antonii Theiner, quem a fratre Augustino (3) Walter, Kirchenrecht, 10. Aufl. § 79. distinguas velim, de Pseudoisidoriana canonum 4) C. T. Rosshirt; Von den falschen Decretalen, collectione. Vratislaviæ, 1827.

Voranzeige Heidelberg 1847. et : Zu den Kirchen(2) Abhandlungen der Berliner Academie. Jahrg. rechtlichen Quellen des ersten Fahrtausends n. Zu 1834 et in Saviguy's Zeitschrift fürge, schichsliche den Pseudoisidorischen Decretalen, Heidelberg, Rechtswissenschafs, Bd. IX Heft I, p. 119 et 1849. seqq. PATROL. CXXX.

a 123379

« PoprzedniaDalej »