Obrazy na stronie
PDF
ePub

B

litudinem. » Sancti Gregorii episcopi Nazianzeni in homilia de Epiphania inter cætera : Cum ergo processisset ex Virgine Deus in ea quam assumpserat, humana natura, unum e duobus sibi invicem contrariis existens carne et spiritu, aliud in Deum assumitur, aliud deitatis gratiam præstat. Item infra: Missus est quidem sed ut homo, duplex enim erat in eo natura. Inde denique et laboravit ex itinere, idem et esuriit, et sitivit, et contristatus est, et flevit humani corporis lege. Sancti Basilii episcopi Cappadocis: Cum ergo quædam in Christo ita videmus humana, ut nihil a communi mortalium fragilitate distare videantur, quædam ita divina quæ nulli alii nisi illi ineffabili naturæ conveniant deitatis, hæret humani intellectus angustia, et tantæ admirationis stupore perculsa quo declinet, quid teneat, quo se vertat, ignorat. Si hominem putet, devicto mortis regno cum spoliis redeuntem a mortuis cernit. Propter quod cum omni metu et reverentia contemplandum est, ut in uno eodemque ita utriusque naturæ veritas demonstretur, ut neque aliquid indignum et indecens de divina illa et ineffabili substantia sentiatur, neque rursum quæ gesta sunt falsis illusa imaginibus æstimentur. Sancti Cyrilli episcopi Alexandrini: Homo nominatus est cum sit natura Deus Dei Patris Verbum, quoniam similiter 211 ut nos sanguini communicavit et carui : si enim in terris apparuit non amittens id quod erat, sed assumens humanitatis naturam in sua ratione perfectam. Item ejusdem in libro qui dicitur Colia: Unus igitur est et ante incarnationem Deus verus, et qui in divinitate mansit in qua erat, est, et erit. Non discernendum igitur unum Dominum Jesum Christum in hominem seorsum, et seorsum in Deum, sed unum eumdemque Jesum Christum esse dicimus: non ignorantes differentias naturarum, sed eas inconfusas inter se servantes. Item cujus supra: Diciturque nam tanquam aliud in alio habitare, id est, divina natura in humanitate non perpessa commistione ut esset quod non erat. Quidquid enim in alio habitare dicitur non ipsum sit tale quale est id in quo habitat, sed aliud in alio magis intelligitur. At vero in Verbi persona, et humanitatis nobis solam differentiam designat diversitas naturarum. Unus enim ex utroque intelligitur Christus. Ergo in confusione, ut ante dixi, servata inhabitasse ait Verbum in nobis. Scit enim unum esse filium unigenitum carnem factum et hominem. Item cujus supra ad Nestorium.

et quod offerebatur nulla macula fœdebatur. Nam A ram, nec divinitas in nostræ naturæ versa est simiet suis manibus suscepit oblatum, et suæ sedis fecit esse participem, et, quod plus est, ad Patrem suæ dexteræ collocavit. Cognoscamus quis ille est qui audivit : Sede ad dexteram meam; quæ natura est, cui dixit: Esto meæ particeps sedis; illa natura quæ audivit: terra es et in terram ibis. Item ejusdem in eadem homelia inter cætera : Quo sermone utar; quo verbo dicam reperire non possum. Natura fragilis, natura contempta, et omnibus monstrata deterior omnia vicit, omnia superavit, omnibus hodierna die meruit excelsior reperiri. Hodie angeli diu vota desiderata ceperunt, hodie archangeli, quod multo tempore cupiebant, inspicere valuerunt, naturam nostram in sede Dominica immortali fulgentem gloria præviderunt. Sancti Theophili episcopi Alexandrini de epistola paschali, quam per Ægyptum destinavit: Cujus rei testis est ille qui loquitur. « Omnes declinavere, simul inutiles facti sunt (Psal. x11, 3). » Et prophetæ Christi auxilium deprecantes: « Domine, inclina cœlos tuos et descende (Psal. xvII, 10). » Non ut mutaret loca in quo omnia sunt, sed ut propter salutem nostram carnem humanæ fragilitatis assumeret. Paulo apostolo eadem concinente : << Cum esset dives, pro nobis pauper factus est (II Cor. vIII, 9), » ut nos illius paupertate ditaremur, venitque in terras, et de virginali utero, quem sanctificavit, egressus homo, interpretationem nominis sui Emmanuel, id est, nobiscum Deus, dispensatione confirmans, mirum in modum cœpit esse quod nos sumus, et non desiit esse quod erat. Sic assumens naturam nostram, ut quod erat ipse non perderet. Quamquam enim Joannes scribat, Verbum caro factum est, id est aliis verbis Deus homo factus est, Verbum tamen non est versum in carnem, quia nunquam Deus esse cessavit. Ad quem et Spiritus sanctus loquitur: « Tu autem idem ipse es (Hebr. 1, 12): » Et Pater de cœlo contestatur, et dicit, « Tu es Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Matth. III, 17). » Ut et homo factus nostra confessione permanere dicat, quod fuit priusquam homo fieret, Paulo nobiscum eadem prædicante: « Jesus Christus heri et hodie idem ipse et in æternum (Hebr. xiii, 8). » In eo enim quod ait ipse, ostendit eum pristinam non mutasse naturam, nec divinitatis suæ imminuisse divitias, quia propter nos pauper effectus plenam similitudinem nostræ conditionis assumpserat. Item ejusdem in alia epistola paschali contra Origenem inter cætera : « Unus Filius Patris nostri mediator, nec qualitatem ejus amisit, nec a nostro consortio separatus est. Invisibilis Deus et visibilis homo, forma servi absconditus et Dominus gloriæ confessione credentium comprobatus. Neque enim privavit eum Pater naturæ suæ nomine postquam pro nobis homo et pauper effectus est,nec in Jordane fluvio baptizatum altero appellavit vocabulo, sed Filium unigenitum : « Tu es Filius meus dilectus in quo mihi bene complacui (Matth. 3, 17). Nec similitudo nostra in divinitatis est mutata natu

[ocr errors]

C

D

Ait igitur sancta et magna synodus ipsum qui est ex Deo Patre natus naturaliter Filium unigenitum Deum verum de Deo vero, lumen de lumine. Per quem et cum quo omnia fecerit Pater hunc descendisse, incarnatum esse, et hominem factum, passum esse, resurrexisse tertia die, et ascendisse rursus ad cœlos. Hæc nos sequi verba debemus, his nos convenit obtemperare dogmatibus, considerantes quid sit incarnatum esse et hominem factum Dei Verbum.

camus. Necesse est enim discernere et dicere hoininem separatim fuisse sola Filii persona honoratum, et rursum Verbum quod est ex Deo et nomine et veritate Filium Dei, sed discernere in duos filios non debemus unum Dominum Jesum Christum. Neque enim id adjuvat rectam fidei rationem, licet nonnulli nescio quam perhibeant divisionem personarum. Non dixit enim Scriptura Verbum Dei personam hominis sibi assumpsisse, sed carnem factum esse. Id autem est ostendere Dei Verbum similiter ad nos participationem habuisse carnis et sanguinis, et corpus nostrum proprie suum fecisse, et hominem ex muliere processisse, non abjecta nec deposita deitate aut generatione illa quam habebat ex Patre, sed mansisse etiam in assumptione carnis Dominum quod erat. Hoc ubique rectæ fidei ratio protestatur, in tali sensu sanctos Patres fuisse comperimus. Ideo illi non dubitavere sanctam Virginem dicere theotocon, non quod Verbi natura deitasque in sancta Virgine sumpsit exordium, sed quod ex ea natum sit sacrum illud corpos animatum, anima rationali, cui substantialiter adunatum Dei Verbum carnaliter natum esse dicitur.

Non enim dicimus quod Dei natura conversa vel A mus accipere, in id incidimus ut duos filios esse diimmutata facta sit caro, nec quod in totum hominem qui est ex anima et corpore transformata sit, sed illud magis quod carnem animatam anima rationali sibi copulaverit Verbum, et substantialiter, ineffabiliter et irreprehensibiliter factus sit homo, et nuncupatus sit etiam filius hominis, non nuda tantummodo voluntate, sed nec assumptione sola personæ, sed quod diversæ quidem naturæ, in unum convenerint, unus tamen ex ambabus Christus et filius, non evacuata aut sublata diversitate naturarum per conjunctionem, sed quia simul in nobis effecerunt unum Dominum et Christum et filium, id est divinitas et humanitas per arcanam illam ineffabilemque copulationis adunationem. Itaque is qui ante sæcula om- B nia est natus ex Patre, etiam ex muliere carnaliter dicitur procreatus. Non quia divina ipsius natura de sacra Virgine sumpsit exordium, nec quod propter seipsam opus habuit secundo nasci post illam nativitatem quam habebat ex Patre. Est enim ineptum et stultum hoc dicere, quod is qui ante omnia sæcula est consempiternus Patri secundæ generationis eguerit ut esse inciperet. Sed quia propter nos et nostram salutem naturam Filii copulavit humanam et processit ex muliere, idcirco dicitur natus esse carnaliter. Neque enim prius natus est homo communis de sancta Virgine, et tunc demum habitavit in eo Verbum, sed in ipsa vulva uteroque virginali secum carnem conjunxit et sustinuit cognationem carnalem, carnis suæ nativitatem suam faciens. Sic

C

LIV.

Epistola decretalis Leonis papæ ad Anastasium episcopum Thessalonicensem. Quanta fraternitati tuæ a beatissimo patre apostolo sint commissa, et qualia etiam nostro tibi favore sint credita, si vera ratione perspiceres, et justo examine ponderares, multum possemus de injuncta tibi sollicitudinis dovotione gaudere. Quoniam sicut præcessores mei præcessoribus tuis, ita etiam ego dilectioni tuæ priorum secutus exemplum, vices mei moderaminis delegavi, ut curam quam universis ecclesiis principaliter ex divina institutione debemus, imitator nostræ mansuetudinis, adjuvares, et longinquis ab apostolica sede provinciis præsentiam quodammodo nostræ visitationis impenderes; quia de continenti oportunoque profectu, promptum tibi esset agnoscere quid vel in quibus rebus vel studio componeres vel nostro judicio reservares. Nam cum majora negotia et difficiliores causarum exitus liberum tibi esset sub nostræ sententiæ exspectatione suspendere, nec ratio nec necessi

illum dicimus et passum esse et resurrexisse, non quia Deus Verbum in sua natura passus sit, aut clavorum transfixiones, aut alia vulnera; Deus namque incorporalis extra passionem est, sed quia corpus illud quod ipsius proprium factum est, passum est, ideo hæc omnia pro nobis ipse dicitur passus. Inerat enim in eo corpore quod patiebatur Deus qui pati non poterat. Simili modo et mortem ipsius intelligimus. Immortale enim et incorruptibile est naturaliter et vita et vivificans Dei Verbum. Sed quia corpus ipsius proprium gratia Dei juxta Pauli vocem << pro omnibus mortem gustavit (Hebr. 11, 9), » idcirco ipse dicitur mortem passus esse pro nobis, non quod in se mortem esset expertus quantum ad ipsius D tas fuit in id quod mensuram tuam excederet de

naturam pertinet. Insania est enim hoc vel sentire vel dicere. Sed quod (ut supra diximus) caro ipsius mortem gustavit. Ita et resurgente carnis ipsius rursus resurrectionem diximus, non quia in corr ptionem ceciderit quod absit, sed quia ejus su exit corpus. Ita Christum et Dominum unum confite nur, non tanquam hominem cum Verbo coadorante, ne divisionis quamdam species inducatur, sed uni jam et eumdem adorantes, quia non est aliem a Verbo corpus suum, cum quo ipsi etiam idet Patri. Nec hoc ita dicimus quasi duobus filii assidentibus, sed uno cum carne pro unitatem. ui si talem copulationem factam per substantian aut quasi passibilem, aut quasi parum decoram noueri

viandi. Abundant enim apud te monimentorum scripta nostrorum, quibus te de omnium actionum temperantia frequenter instruximus, ut commendatas tibi ecclesias per exhortationem charitatis ad salubritatem obedientia provocares. Quia etsi plerumque existunt inter negligentes vel desides fratres, quæ oporteat majore austeritate curari, sic tamen est adhibenda correctio, ut semper sit salva dilectio. Unde et beatus apostolus Paulus ad ecclesiasticum regimen Timotheum imbuens dicit : « Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem, juvenes ut fratres, anus ut matres, juvenculas ut sorores in omni castitate (I Tim. v, 1, 2). » Quæ moderatio si quibuscunque inferioribus membris ex

B

apostolica institutione debetur, quanto magis fra- A consulta rescriberet. Sed, ut video, bene de moribus tribus et coepiscopis sine offensione reddenda est? meis æstimasti, et quam civilia pro conservanda saUt licet nonnunquam accidant, quæ in sacerdotali- cerdotali concordia responsurus essem, verissime bus sint reprehendenda personis, plus tamen erga prævidisti, et ideo motus tuos exsequi sine dilatione corrigenda se agat benevolentia quam severitas, pro rasti, ne cum moderationis nostræ aliud dispoplus cohortatio quam commotio, plus charitas quam nentis scripta sumpsisses, faciendi id quod factum est potestas. Sed hi, qui quæ sua sunt quærunt, non licentiam non haberes. An forte aliquod tibi faciquæ Jesu Christi, facile ab hac lege discernuntur; mus fratris innotuerat, et metropolitanum episcoet dum donari magis quam consulere subditis quæ- pum novi apud te criminis pondus urgebat? Quod runt, placet honor, inflat superbia, et, quod provisum quidem alienum ab illo etiam tu nihil ei objiciendo est ad concordiam tendit ad noxam. Quod ut necesse confirmas. Sed etiamsi quid intolerandum gessisset, habeamus ita dicere non de parvo animi dolore pro- nostra erat exspectanda censura, ut nihil prius ipse cedit. Meipsum enim quodammodo in culpa sentio, decerneres quam quid nobis placeret agnosceres./ cum te a traditis tibi regulis in modico deviasse Vices enim nostras ita tuæ credidimus charitati ut in cognosco. Qui si tuæ æstimationis parum diligens partem sis vocatus sollicitudinis, non plenitudinem eras, meæ saltem famæ parcere debuisti: ne quæ tuo potestatis. Unde sicut multum nos ea quæ a te pie tantum facta sunt animo nostro viderentur gesta judi- sunt curata lætificat, ita nimium ea quæ perperam cio. Relegat fraternitas tua paginas nostras, omnia- sunt gesta contristant. Et necesse est post multaque ad tuos missa majores apostolicæ Sedis præsules rum experimenta causarum sollicitius prospici et discripta decurrat, et vel a me vel a præcessoribus ligentius præcaveri, quatenus per spiritum charitatis meis inveniat ordinatum quod a te cognovi esse et pacis omnis materia scandalorum de ecclesiis Dopræsumptum. Venit namque ad nos cum episcopis mini (quas tibi commendavimus) auferatur, præemiprovinciæ suæ frater noster Atticus veteris Ephiri nente quidem in illis provinciis episcopatus tui fasmetropolitanus antistes, et de indignissima astri- tigio, sed amputato totius usurpationis excessu, ctione quam pertulit lacrymabili actione conquestus tur secundum sanctorum Patrum canones spiritum est coram astantibus diaconibus tuis, qui querelis Dei conditos et totius mundi reverentia consecratos, flebilibus nihil contra referendo ea quæ nobis inge- metropolitanos singularum provinciarum episcopos, rebantur fide non carere monstrabant. Legebatur quibus ex delegatione 212 nostra fraternitatis cura quoque in litteris tuis, quas idem diaconi detulere, prætenditur, jus traditæ sibi antiquitus dignitatis quod frater Atticus Thessalonicam venisset, quodque intemeratum habere decernimus, ita ut a regulis consensum suum etiam scripturæ professione signas-præstitutis nulla aut negligentia, aut præsnmptione

C

set, ut de illo non aliud a nobis intelligi posset quam
proprii arbitrii et spontaneæ devotionis fuissse quod
venerat, quoque chartulam de obedientiæ sponsione
conscripserat. In cujus tamen chartula mentione
signum prodebatur injuriæ. Non enim necessarium
fuerat ut obligaretur scripto, qui obedientiam suam
ipso jam voluntarii adventus probabat officio. Unde
deplorationibus supradictis, hæc verba epistolæ tuæ
testimonium prætulere. Et per hoc quod non est
tacitum nudatum est illud quod silentio fuerat ado-
pertum, adhibitam scilicet Illyrici præfecturam
sublimissimam inter mundanos apices potestan-
tem in exhibitionem insontis antistitis incitatam,
ut missa exsecutione terribili quæ omnia sibi officia D
publica ad effectum præceptionis adjungeret, a sa-
cris ecclesiæ additis nullo vel falso insimulatus cri-
mine extraheretur sacerdos, cui non ob molestiam
ægritudinis obstantis hiemis darentur induciæ, sed
iter aspidum et periculis plenum per invias cau-
tes agere cogeret. Quid tanti laboris tantique di-
scriminis fuit, ut ex his qui episcopum comitati
sunt quidam defecisse dicantur. Multum stupeo,
frater charissime, sed et plurimum doleo, quod in
eum de quo nihil amplius indicaveras quam quod
evocatus adesse differret, et excusationem infirmita-
tis ostenderet, tam atrociter et tam vehementer po-
tueris commoveri, præsertim cum etsi tale aliquid
mereretur, exspectandum tibi fuerat quid ad tua

discedant.

uДgi

In civitatibus, quarum rectores obierint, de substituendis episcopis hæc forma servetur, ut qui ordinandus est, etiam si bonæ vitæ habeat testimonium, non laicus, non neophytus, nec secundæ conjugis maritus, aut qui unam quidem habeat, vel habuerit, sed quam sibi viduam copularit. Sacerdotum enim tam excellens est electio ut hæc quæ in aliis Ecclesiæ membris non vocantur in culpam, in illis tamen habeantur illicita Nam cum extra clericorum ordinem constitutis nuptiarum societati et procreationi liberorum studere sit liberum, ad exhibendam tamen perfectæ continentiæ puritatem, nec subdiaconibus carnale connubium conceditur, ut qui habent sint tanquam non habentes, et qui non habent, permaneant singulares. Quod si in hoc ordine, qui quartus a capite est, dignum est custodiri, quanto magis in primo, aut secundo, vel tertio servandum est, ne aut Levitico ministerio, aut presbyterali honore, aut episcopali excellentia quisquam idoneus æstimetur, qui se a voluptate uxoria necdum frenasse detegitur.

Cuu ergo de summi sacerdotis electione tractabitur, ille omnibus præponatur, quem cleris plebisque consensus concorditer postulaverit. Ita ut si in aliam forte personam partium se vota diviserint, metropolitani judicio, is alteri præferatur, qui majoribus et studiis juvatur, et meritis. Tantum ut nullus invitis et non petentibus ordinetur, ne civitas

episcopum non optatum, aut contemnat, aut oderit, A quindecim dies qui convenerint, retardentur. Si

ut fiat minus religiosa quam convenit, cui non licue

rit habere quem voluit. De persona autem consecrandi episcopi, et de cleri plebisque consensu metropolitanus episcopus ad fraternitatem tuam referat, quidque in provincia bene placuit, scire te faciat, ut ordinationem rite celebrandam tua quoque firmet auctoritas. Quæ rectis dispositionibus nihil moræ, aut difficultatis debet afferre, ne gregibus Domini diu desit cura pastorum.

Metropolitano vero defuncto, cum in loco ejus alius fuerit subrogandus, provinciales episcopi ad civitatem metropolitanam convenire debebunt, ut omnium clericorum atque omnium civium voluntate discussa, et presbyteris ejusdem ecclesiæ, vel ex diaconibus optimus eligatur, de cujus nomine ad tuam notitiam provinciales referant sacerdotes, impleturi vota poscentium, si quod ipsis placuit, tibi quoque placuisse cognoverint. Sicut enim justas electiones. nullis dilationibus volumus fatigari, ita nihil permittimus te ignorante præsumi.

B

autem in eo quod cum fratribus tractandum definiendumque credideris diversa eorum fuerit a tua voluntate sententia, ad nos omnia sub gestorum testificatione referantur, ut, remotis ambiguitatibus, quod Deo placeat decernatur. Ad hunc enim finem, omnem effectum nostrum curamque dirigimus, ut quod ad unitatem concordiæ, et quod ad custodiam pertinet disciplinæ, nulla dissensione violetur, nulla desidia negligatur. Et te igitur, frater charissime, et eos fratres nostros qui de tuis offenduntur excessibus, cum tamen non similis sit omnium materia querelarum, hortor et moneo, ut quæ pie sunt ordinata, salubriterque disposita, nulla concertatione turbentur. Nemo quod suum esse quærat, sed quod alterius, sicut Apostolus ait : « Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bono ad ædificationem (Rom. v, 2). » Nec enim poterit veritatis nostræ firma esse compago, nisi nos ad inseparabilem soliditatem vinculum charitatis astrinxerit; quia sicut in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent, ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. Hæc connexio totius quidem corporis unanimitatem requirit, sed præcipue exigit concordiam sacerdotum. Quibus cum dignitas sit communis, non est tamen ordo generalis; quoniam et inter beatissimos apostolos in similitudine honoris fuit quædam discretio potestatis; et cum omnium par esset electio, uni tamen datum est, ut cæteris præ

/ De conciliis autem episcopalibus non aliud judicamus quam sancti Patres salubriter ordinarunt, ut scilicet bini conventus per annos singulos habeantur, in quibus de omnibus querelis quæ inter diversos Ecclesiæ ordines nasci assolent, judicetur. Et si forte inter ipsos qui præsunt de majoribus (quod absit) peccatis causa nascatur, quæ provinciali nequeat examine diffiniri, fraternitatem tuam de totius negotii qualitate metropolitanus curabit instruere, et si coram positis partibus, nec tuo fuerit res sopi-emineret, de qua forma episcoporum quoque est ta judicio, ad nostram cognitionem quidquid illud est, transferatur.

/Si episcopus, mediocritate civitatis suæ despecta, administrationem loci celebrioris ambierit, et ad majorem se plebem quacunque occasione transtulerit, a cathedra quidem pellatur aliena, sed carebit et propria, ut nec illis præsideat quos per avaritiam concupivit, nec illis quos per superbiam sprevit; suis igitur terminis contentus sit quisque nec supra mensusuram juris sui affectet augeri.

/Alienum clericum invito episcopo ipsius nemo suspiciat, et nemo sollicitet, nisi forte ex placito charitatis id inter dantem accipientemque convenerit. Nam gravis injuriæ reus est qui de fratris ecclesia id quod est utilius aut pretiosius audet vel allicere, vel tenere. Itaque si intra provinciam res agatur, transfugam clericum ad suam ecclesiam metropolitanus redire compellat. Si autem longius processit, tui præcepti auctoritate revocabitur, ut nec cupiditati nec ambitioni occasio relinquatur.

In evocandis autem ad te episcopis, moderatissimum te esse volumus, ne per majoris diligentiæ speciem, fraternis videaris gloriari injuriis. Unde si causa aliqua major exstiterit, ob quam necessarium sit fraternum advocare conventum, binos de singulis provinciis episcopos, quos metropolitani crediderint esse mittendos ad fraternitatem tuam venire sufficiat. Ita ut in præstituto tempore non ultra

C

D

orta distinctio, et magua dispositione provisum est, ne omnes sibi omnia vindicarent, sed essent in sin

gulis provinciis singuli, quorum inter fratres haberetur prima sententia; et rursus quidam in majoribus urbibus constituti, sollicitudinem susciperent ampliorem, per quos ad unam Petri sedem universalis ecclesiæ cura conflueret, et nihil unquam a suo capite dissideret. Qui ergo quibusdam scit se esse præpositum, non moleste ferat aliquem sibi esse prælatum, sed obedientiam quam exigit, etiam ipse dependat, et sicut non vult gravis oneris sarcinam ferre, ita non audeat alii importabile pondus imponere. Discipuli enim sumus humilis et mitis magistri dicentis : « Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris, jugum enim meum suave est, et onus meum leve est (Matth. x1, 29, 30). » Quod quomodo experiemur, nisi et illud in observantiam veniat, quod idem Dominus ait : « Qui major est vestrum, erit minister vester (Matth. xxIII, 11), » « qui autem se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XIV, 11). »

[blocks in formation]

Pelagianorum Coelestianorumque consortio in communionem catholicam ea imprudentia sunt præcepti ut non prius ad dannationem coarctarentur erroris, nunc saltem po eaquam hypocrisis eorum ex quadam parte detegitur, ad veram correctionem, quæ et ipsis prodesse et nullis possit nocere, cogantur; damnent apertis professionibus sui superbi erroris auctores, et quidquid in doctrina eorum universalis Ecclesia exhorruit, detestentur, omniaque decreta synodalia quæ ad excisionem hæreseos apostolica ( Sedis confirmavit auctoritas amplecti se, et in omnibus approbare plenis et apertis ac propria manu subscriptis protestationibus eloquantur. Nihil in verbis eorum obscurum, nihil inveniatur ambiguum.

ovium subintrant, bestiarum sævitia simplices quos- A sive diaconi, sive cujusque ordinis clerici, qui de que dilacerent, non solum ipsi nulla correctione proficiant, sed etiam ea quæ sunt sana corrumpant. Quod ne viperea possit obtinere fallacia, ad metropolitanum episcopum provinciæ Venetia scripta direximus quibus ad status sui periculum cognosceret pertinere, si quisquam de Pelagianorum et Cœlestianorum consortio veniens in communione catholica sine professione legitimæ satisfactionis habeatur. Saluberrimum enim est, et spiritualis medicinæ utilitate plenissimum, ut sive presbyteri, sive diaconi, sive alii cujuslibet ordinis clerici qui se correctos videri volunt, errorem suum et ipsos erroris auctores damnari a se sine ambiguitate fateantur, ut sensibus pravis et dudum peremptis nulla sperandi supersit occasio, ne ullum membrum B Quoniam novimus hanc istorum esse versutiam, ut Ecclesiæ talium possit societate violari, cum per omnia illis professio propria cœperit obviare. Circa quos etiam illam canonum constitutionem præcipimus custodiri, ne ab his ecclesiis ad quas proprie pertinent sinantur abscedere, et pro suo arbitrio ad loca sibi non deputata transire. Quod cum recte non permittitur inculpatis, multo minus debet licere suspectis. Proinde dilectio tua, cujus devotione gaudemus, jungat curam suam dispositionibus nostris, et cum supradicto metropolitano det operam ut circumspecte velociter impleantur ea quæ ad totius Ecclesiæ incolumitatem et laudabiliter sunt gesta et salubriter ordinata.

LVI. Item ejusdem ad eumdem.

Relatione fratris et coepiscopi nostri Septimi, quæ in subditis habetur, agnovimus quosdam presbyteros, diacones, ac diversi ordinis clericos, quos Pelagiana, vel Coelestiana hæresis habuerit implicatos, ita in vestram provinciam ad communionem catholicam pervenisse, ut nulla ab eis damnatio proprii exigeretur erroris, ut pastoralibus excubiis, nimium dormitantibus, lupus ovium pellibus tectus in ovile Dominicum, non depositis bestialibus animis, introiret. Et per auctoritatem canonum decretorumque nostrorum, ne insontibus quidem conceditur, usurparet, ut relictis ecclesiis in quibus clericatum aut acceperant, aut receperant, instabilitate sua per diversa circumferantur, amantes semper errare, et nunquam in fundamento apostolico permanere. Quoniam quod nullo discussi examine, nullo sunt præjudicio suæ professionis obstricti, hunc maxime fructum expetunt, ut sub velamento communionis plures domos adeant, et per falsi nominis scientiam, multorum corda corrumpant. Quodque utique efficere non possent, si ecclesiarum præsules necessariam diligentiam in talium receptione servarent, nec cuiquam eorum evagari licuisset. Ne ergo ulterius audeatur, neve per quorumdam negligentiam introducta pernicies ad eversionem multarum tendat animarum, hac nostri auctoritate præcepti industriæ tuæ fraternitatis indicimus, ut congregata apud vos synodo provincialium sacerdotum, omnes sive presbyteri,

in quacunque particula dogmatis exsecrandi, qua se a damnatorum societate discreverint, nihil sibi sensuum suorum æstiment esse non salvum. Cumque omnes diffinitiones suas ad tantam facilitatem improbare se simulent, atque deponere, hoc sibi tota arte fallendi, nisi intelligatur, excipiunt, ut gratia Dei secundum merita dari accipientium sentiatur. / Quæ nisi gratis datur, non est gratia, sed merces retributioque meritorum, dicente beato Apostolo: «Gratia salvi facti estis per fidem, hoc non ex vobis, sed Dei donum est. Non ex operibus ne forte quis extollatur, ipsius enim sumus figmentum creati in Christo Jesu in operibus quæ præparavit Deus, ut in illo ambulemus (Ephes. 11, 8-10). » Omnis itaC que bonorum operum devotio divina præparatio est, nec propria quisquam justificatur virtute, quoniam gratia unicuique principium justitiæ et bonorum fons atque origo meritorum est. Sed ab istis ideo per naturalem industriam dicitur præveniri, ut quæ ante gratiam proprio clara sit studio, nullo videatur peccati originalis vulnere sauciata. Ideo etiam parvulos dicunt, si sine baptismo hinc de sæculo 213 exierint, non posse damnari, neque reos in peccato Adæ teneri, sed ad regnum Dei vel ad vitam æternam sine ulla cunctatione venire, cum Apostolus dicat « Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit (Rom. v, 12); » propter quod et / ipsi parvuli baptizantur. Quamvis in illo uno possint intelligi plura peccata, si unum ipsum in sua quasi membra singula dividatur.

D

Nam et superbia est illic, quia in sua homo potius esse quam in Dei potestate dilexit; et sacrilegium, quia Deo non credidit ; et homicidium, quia se præcipitavit in mortem; et fornicatio spiritualis, quia integritas mentis humanæ serpentina suasione corrupta est; et furtum, quia prohibitus usurpatus est cibus; et avaritia, quia plus quam sufficere illi debuit appetivit, et si quod aliud in hoc uno admisso diligenti consideratione poterit inveniri. Parentum quoque peccatis parvulos obligari non solum primorum hominum, sed etiam suorum de quibus ipsi nati sunt, non improbabiliter dicitur. Illa quippe sententia

« PoprzedniaDalej »