Obrazy na stronie
PDF
ePub

(Col. 11, 8-23; m, 1-17). » Vos, charissimi, nolite de- A ficere benefacientes. Quod si aliquis fuerit qui non obedierit verbis apostolicis, hunc notate, et non commisceamini cum illo, ut confundatur. Et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem,

Deus autem pacis det vobis idipsum sapere in alterutrum et in omnes, et ipse sit semper vobiscum in omni loco. Amen, Data Kal. Martias, Volusiano et Rufino viris clarissimis consulibus.

DE PRIMITIVA ECCLESIA ET SYNODO NICÆNA.

B

C

Nemo, qui Scripturas divinas legit ignorat quod, in principio nascentis Ecclesiæ, discipulis in unum congregatis, cum multitudine credentium, in quibus erat cor unum et anima una, quique vendentes prædia et possessiones suas afferebant, et dividebatur singulis, prout cuique opus erat (Act. iv, 32 et seq.). Futuram namque Ecclesiam in gentibus apostoli prævidebant, maximeque quia Dominus illis prædixerat: Euntes in mundum universum, prædicantes evangelium (Marc. XVI, 15), vel quia expellendi erant a Judæa, noverant se in gentibus dispergendos, Ecclesiamque congregandam ex rudi populo. Idcirco prædia in Judæam minime sunt adepti, sed' pretia tantummodo ad fovendos egentes. At vero cum inter turbines et adversa mundi succresceret Ecclesia, eo usque pervenit ut non solum gentes, sed etiam Romani principes (qui pene totius orbis monarchiam tenebant) ad fidem Christi et baptismi sacramenta concurrerent. Et quibus vir religiosissimus, Constantinus primus, fidem veritatis patenter adeptus, licentiam dedit per universum orbem suo degentes imperio non solum fieri Christianos, sed etiam fabricandas ecclesias, et prædia tribuenda constituit. Denique idem præfatus princeps donaria iminensa, et fabricam templi primæ sedis beati principis apostolorum instituit, adeo ut sedem imperialem, quam Romani principes possederant, relinqueret, et beato Petro suisque præsulibus profuturam concederet. Idem vero præsidens in sancta synodo, quæ apud Nicænum congregata est, cum querelam quorumdam conspiceret coram se deferendam, ait : Vos a nemine dijudicari potestis, quia solius Dei judicio reservamini, dii etenim vocati estis. Idcirco, non potestis ab hominibus judicari. Ab illo etenim tem-D pore et deinceps, viri religiosissimi non solum possessiones et prædia quæ possederant, sed etiam semetipsos Domino consecrarunt, ædificantes basilicas in suis fundis, in honore sanctorum, martyrum, per civitates ac monasteria innumera, in quibus cœtus Domino servientium conveniret. Denique reges, et præsides ac magistratus non solum hanc licentiam tribuere, sed etiam ipsi propria largiti sunt per universa regna terrarum, unde alerentur egentes qui nihil in mundo possidebant ecclesiæque Dei fabricarentur atque restaurarentur, Deoque et Ecclesiæ ejus rite famulantibus servisque illius supplementa (ut absque necessitate essent) tribuerentur, ut, hæc accipientes, possent, secundum monita

[ocr errors]

Apostoli, «< orationes, postulationes, obsecrationes, gratiarum actiones facere pro omnibus, pro regibus, et qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam habeant. Et hoc bonum et acceptum esse coram Deo (I Tim. II, 1 et seq.). » Ideo magister gentium protestatur, cui «< sollicitudo omnium ecclesiarum incumbit (II Cor. 11, 28), quique « episcopos regere per Spiritum sanctum constituit Ecclesiam Dei (Act. xx, 26). » Quibus ait : « Pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte sed sponte secundum Deum, neque turpis lucri gratia sed voluntarie (I Petr. v, 2). » Cum enim dicat : << Nemo militans Deo implicat se negotiis sæcularibus (II Tim. 11,4).» Quæ enim sunt negotia sæcularia, sancti canones manifestant et inhibent perspicue, quod quidam qui in clero videntur electi propter lucra turpia conductores alienarum possessionum fiant, et sæcularia negotia sub cura sua accipiant, Domini quidem ministerium parvipendentes, sæcularium vero discurrentes domos, et propter avaritiam patrimoniorum, sollicitudinem sumentes, decrevit sancta synodus nullum deinceps clericum aut possessiones conducere, aut negotiis sæcularibus se miscere præter pupillorum et orphanorum, aut si forte episcopus civitatis, ecclesiasticarum rerum sollicitudinem habere præcipiat, ut liquido patet, quia alia sunt negotia sæcularia, alia ecclesiastica. Nonne Moyses in sæculo erat cum crebro « tabernaculum intraret et exiret, qui intus contemplatione raptus (Exod. xxxIII, 8), » foris infirmantium negotiis urgebatur, intus Dei arcana considerans, foris onera carnalium portabat? Cujus typum sacerdotes in Ecclesia agere debent, ut dum foras exeunt ad exsecranda negotia pro necessitatibus subditorum, intus ad se redeant per contemplationem mandatorum, sicut Paulus, << qui cœlestibus secretis inseritur (II Cor. x11, 4) » et tamen per condescensionis viscera carnalium cubile perscrutatur. Sic et Jacob ascendentes et descendentes angelos vidit (Gen. xxvIII, 12), quia videlicet rectores Ecclesia non solum Deo contemplando superna appetunt, sed deorsum quoque ad membra illius miserando descendunt. Et, dum sacerdotes horum facta imitantur et se custodiunt, et subditorum onera portant, et videntur tales esse, quales idem egregius prædicator dicit, ut « qui utuntur hoc mundo tanquam non utantur, et qui gaudent tanquam non gaudentes, et qui emunt tanquam non possidentes (I Cor. vu, 30), »

EDICTUM DOMINI CONSTANTINI IMPERATORIS.

In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis, Patris A virtutibus, et universis terræ materiis pio sapientiæ scilicet, et Filii, et Spiritus sancti, imperator Cæsar FLAVIUS CONSTANTINUS, in Christo Jesu, uno ex eadem Trinitate sancta, Salvatore, Domino Deo nostro fidelis, mansuetus, beneficus, Alemannicus, Gothicus, Sarmaticus, Germanicus, Britannicus, unicus, pius, felix, victor, ac triumphator, semper augustus, sanctissimo ac beatissimo Patri SILVESTRO, urbis Romæ episcopo et papæ, atque omnibus ejus successoribus, qui in sede beati Petri usque in finem sæculi sessuri sunt, pontificibus nec non et omnibus reverendissimis et Deo amabilibus catholicis episcopis eidem sacrosanctæ Rom. Ecclesiæ per hanc nostram imperialem constitutiohem subjectis in universo orbe terrarum, nunc et in posteris cunctis retro temporibus constitutis, gratia, pax, charitas, B gaudium, longanimitas, misericordia, a Deo Patre omnipotente et Jesu Christo Filio ejus, et Spiritu sancto cum omnibus vobis.

suæ nutu ad imaginem et similitudinem suam 57 primum de limo terræ fingens hominem hunc in paradiso posuit voluptatis. Quem antiquus serpens et hostis invidens diabolus per amarissimum ligni vetiti gustum, exsulem ab eisdem fecit gaudiis (Gen. 1, 11), eoque expulso non desinit sua venenosa, multis modis protelare jacula, ut a via veritatis humanum abstrahens genus, idolorum culturæ, videlicet creaturæ, et non Creatori deservire suadeat, quatenus per hos eos quos suis voluerit irretire insidiis, secum æterno efficiat concremandos supplicio. Sed Deus noster, misertus plasmatis sui, dirigens sanctos suos prophetas, per quos lumen futuræ vitæ, adventum videlicet Filii sui Domini Dei et salvatoris nostri Jesu Christi, annuntians misit eumdem unigenitum Filium suum et sapientiæ Verbum. Qui, descendens de cœlis propter nostram salutem, natus de Spiritu sancto ex Maria virgine, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. 1, 14), non amisit quod fuerat, sed cœpit esse quod non erat. Deum perfectum et hominem perfectum ut Deus, mirabilia perficiens, et ut homo humanas passiones sustinens, ita Verbum hominem et Verbum Deum, prædicante Patre nostro Silvestro summo pontifice, intelligimus, ut verum Deum, verum hominem fuisse nullo modo ambigamus. Electisque duodecim apostolis, miraculis coram eis et innumerabilis populi multitudine coruscavit. Confitemur eumdem Dominum Jesum Christum adimplesse leC gem et prophetas, passum, crucifixum secundum Scripturas, tertia die a mortuis resurrexisse, assumptum in cœlos, atque sedentem ad dexteram Patris. Inde venturum judicare vivos et mortuos, cujus imperii non erit finis. Hæc est enim fides nostra, catholica, orthodoxa, a beatissimo Patre nostro Silvestro summo pontifice nobis prolata.

Ea quæ salvator et redemptor noster, Dominus noster Jesus Christus altissimi Patris Filius per suos sanctos apostolos Petrum et Paulum, interveniente Patre nostro Silvestro, summo pontifice et universali papa mirabiliter dignatus est operari, liquida narratione, per hujus nostræ imperialis institutionis paginam, ad cognitionem omnium populorum in universo orbe terrarum studuit propagare nostra mansuetissima serenitas. Primum quidem nostram fidem, quam a prælato beatissimo Patre et oratore nostro Silvestro universali pontifice docti sumus, intima cordis confessione ad instruendas omnium vestrum mentes proferentes, et ita demum Dei misericordiam super vos diffusam annuntiantes. Nosse enim vos volumus, sicut per anteriorem nostram sacram pragmaticam jussionem significavimus, nos a culturis idolorum, simulacris mutis et surdis manufactis, diabolicis compositionibus atque ab omnibus Satanæ pompis recessisse, et ad integram Christianorum fidem quæ est vera lux et vita perpetua pervenisse, credentes juxta id quod nos idem almificus, summus Pater et doctor noster Silvester instruxit pontifex, in Deum Patrem omnipotentem, factorem cœli et terræ, visibilium omnium et invisibilium. Et in Jesum Christum Filium ejus unigenitum Dominum nostrum, per quem creata sunt omnia. Et D tifex corde devoto adorare. Ipse enim Dominus no

in Spiritum sanctum Dominum, et vivificatorem universæ creaturæ, hos Patrem et Filium, et Spiritum sanctum confitemur, ita ut in Trinitate perfecta, et plenitudo sit divinitatis, et unitas potestatis, Pater Deus, Filius Deus, et Spiritus sanctus Deus, et tres unum sunt in Jesu Christo. Tres itaque formæ, sed una potestas. Nam sapiens retro semper Deus edidit ex se, per quod semper erant gignenda sæcula, Verbum. Et, quando eodem solo suæ sapientiæ Verbo 'universam ex nihilo formavit creaturam, cum eo erat cuncta suo arcano componens mysterio, igitur perfectis cœlorum

Exhortans idcirco omnem populum, et diversas gentium nationes hanc fidem tenere, colere et prædicare, et in sanctæ Trinitatis nomine aptissime gratiam consequi, et Dominum nostrum Jesum Christum salvatorem, qui cum Patre et Spiritu sancto per infinita sæcula vivit et regnat. Quem Silvester,. beatissimus Pater noster universalis, prædicat pon

ster misertus mihi peccatori, misit sanctos suos apostolos ad visitandum nos, et lumen sui splendoris infulsit nobis, et abstractum a tenebris ad veram lucem et agnitionem me venisse gratulamini. Nam, dum valida squaloris lepra totam mei corporis invasisset carnem, et multorum medicorum convenientium cura adhiberetur, nec ullius quidem cura promeruissemus salutem, ad hoc venerunt sacerdotes Capitolii dicentes, mihi debere fieri fontem in Capitolio et compleri hunc innocentium sanguine, et in eo calente loco me posse mundari. Et secundum eorum dicta, aggregatis plurimis innocentibus

infantibus, dum vellent sacrilegi paganorum sacerdotes eos mactari, et ex eorum sanguine fontem repleri, cernens serenitas nostra lacrymas matrum eorum, illico exhorrui facinus, miseratusque eas, proprios illis restitui præcepimus filios suos, datisque vehiculis et donis concessis gaudentes, ad propria relaxavimus.

A

Eadem igitur transacta die, per nocturna nobis facta silentia, dum somni tempus advenisset, adsunt apostoli sanctus Petrus et Paulus, dicentes mihi : « Quoniam flagitiis posuisti terminum, et effusionem sanguinis innocentis horruisti, missi sumus a Christo Domino Deo nostro dare tibi sanitatis recuperandæ consilium. Audi ergo monita nostra, et fac quodcunque indicamus tibi. Silvester, episcopus hujus civitatis, ad montem Soractæ persecutiones tuas B fugiens, in cavernis petrarum cum suis clericis latebram fovet, hunc ad te cum adduxeris, ipse tibi piscinam pietatis ostendet, in qua dum te tertio merserit, omnis te valetudo ista deseret lepræ. Quod dum factum fuerit, hanc vicissitudinem tuo salvatori compensa, ut omnes jussu tuo per totum orbem restaurentur ecclesiæ. Te autem ipsum in hac parte purifica, ut relicta omni superstitione idolorum, Deum vivum et verum, qui solus est et verus, adores et excolas, ut ad voluntatem attingas. » Exsurgeus igitur a somno, protinus juxta id quod a sanetis apostolis admonitus sum, peregi, advocatoque eodem præcipuo et magnifico Patre et illuminatore nostro Silvestro, universali papa, omnia a sanctis apostolis mihi præcepta dixi verba. Percontati sumus ab eo qui isti dii essent Petrus et Paulus. Ille vero non eos deos vere dici, sed apostolos salvatoris nostri Domini Dei Jesu Christi respondit. Et rursum interrogare cœpimus eumdem beatissimum papam, utrum istorum apostolorum imagines expressas haberet, ut ex pictura disceremus hos esse quos revelatio docuerat. Tunc idem venerabilis Pater imagines eorumdem apostolorum per diaconum suum exhiberi præcepit, quas dum aspicerem et eorum, quos in somno videram figuratos in ipsis imaginibus cognovissem vultus, ingenti clamore coram omnibus satrapis meis confessus sum eos esse quos in somno videram.

C

[ocr errors]

Ad hæc beatissimus idem Silvester Pater noster, D urbis Romæ episcopus indixit nobis pœnitentiæ tempus intra palatium nostrum Lateranense, in uno cilicio, ut omnia quæ a nobis impie peracta atque injuste disposita fuerant, vigiliis, jejuniis atque lacrymis et orationibus apud Dominum nostrum Jesum Christum salvatorem impetramus. Deinde per manus impositionem clericorum usque ad ipsum præsulem veni, ibique renuntians Satana, pompis et operibus ejus, vel universis idolis manufactis, credere me in Deum Patrem omnipotentem, factorem cœli et terræ, visibilium et invisibilium, et in Jesum Christum Filium ejus unicum Dominum nostrum, qui natus est de Spiritu sancto ex Maria virgine, spontanea voluntate coram omni populo professus sum.

Benedictoque fonte, illic me trina mersione unda salutis purificavit. Positoque me in foutis gremio manum de cœlo me contingentem propriis oculis vidi. De qua mundus exsurgens ab omni me lepræ squalore mundatum agnoscite, levatoque me de venerabili fonte indutus vestibus candidis septiformis gratiæ sancti Spiritus consignationem adhibuit beati chrismatis unctione, et vexillum sanctæ crucis in mea fronte linivit dicens: Signat te Deus sigillo fidei suæ: In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, in consignatione fidei. Cunctusque clerus respondit, Amen. Et adjecit præsul: Pax tibi. Prima itaque die post perceptum sacri baptismatis mysterium et post curationem corporis mei a lepræ squalore agnovi non esse alium Deum nisi Patrem et Filium et Spiritum sanctum, quem beatus Silvester papa prædicat, trinitatem in unitate, unitatem in trinitate. Nam omnes dii gentium quos usque hactenus colui, dæmonia, opera hominum manufacta comprobantur. Etenim quantam potestatem idem Salvator noster suo apostolo beato Petro contulerit in cœlo ac terra lucidissime nobis idem venerabilis Pater edixit, dum fidelem eum in sua interrogatione inveniens ait : «< Tu es Petrus et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam et portæ inferi non prævalebunt adversus eam (Matth. XVI, 18).» Advertite potentes et aure cordis intendite, quid bonus Magister et Dominus suo discipulo adjunxit, inquiens: « Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in cœlis (Ibid. 19). » Mirum est hoc valde et gloriosum in terra ligare et solvere, et in cœlo ligatum et solutum esse. Et, dum hæc prædicante beato Silvestro agnoscerem et beneficiis ipsius beati Petri integerrime sanitati me comperi restitutum,utile judicavimus una cum omnibus nostris satrapis et universo senatu, optimatibus meis, etiam et cuncto populo Romano gloriæ imperii subjacenti, ut sicut in terris vicarius Filii Dei esse videtur constitutus, etiam et pontifices, qui ipsius principis apostolorum ge runt vices principatus, potestatem amplius quam terrenam, imperialis nostræ serenitatis mansuetudo habere videtur concessam a nobis nostroque imperio obtineant, eligentes nobis ipsum principem apostolorum vel ejus vicarios firmos apud Deum esse patronos, et sicut nostra est terrena imperialis potentia, ejus sacrosanctam Romanam ecclesiam decrevimus veneranter honorare et amplius quam nostrum imperium et terrenum thronum sedem sacratissimam beati Petri gloriose exaltari, tribuentes ei potestatem et gloriæ dignitatem atque vigorem et honorificentiam imperialem, atque decernentes sancimus, ut principatum teneat tam super quatuor præcipuas sedes Antiochenam, Alexandrinam, Constantinopolitanam, et Hierosolymitanam, quamque etiam super omnes in universo orbe terrarum Dei Ecclesias. Et pontifex, qui pro tempore ipsius sacrosanctæ Romanæ Ecclesiæ exstiterit, celsior et princeps cunctis sacerdotibus totius mundi exsistat, et ejus judicio quæque ad cultum Dei, vel fidei Christiano

rum stabilitatem procurandam fuerint disponantur, A phrygium, necnon et superhumerale, videlicet lorum

justum qnippe est ut ibi lex sancta caput teneat principatus, ubi sanctarum legum institutor Salvator noster beatum Petrum apostolatus obtinere præcepit cathedram, ubi, et crucis patibulum sustinens, beatæ mortis sumpsit poculum, suique Magistri et Domini imitator apparuit. Et ibi gentes pro Christi nominis confessione colla flectant ubi corum doctor, beatus Puulus apostolus pro Christo extenso collo martyrio coronatus est, illic usque in finem quærant doctorem ubi sanctum doctoris quiescit corpus, et ibi proni ac humiliati cœlestis regis Dei salvatoris nostri Jesu Christi famulentur officio, ubi superbi terreni regis serviebant imperio. Interea nosse volumus omnem populum universarum gentium ac nationum, per totum orbem terrarum construxisse nos, intra palatium nostrum Lateranense eidem saivatori nostro Domino Jesu Christo ecclesiam a fundamentis cum baptisterio, et duodecim nos scialis de ejus fundamentis, secundum numerum duodecim apostolorum, cophinos terræ onustatos propriis asportasse humeris, quam sacrosanctam Ecclesiam caput et verticem omnium Ecclesiarum universo orbe terrarum dici, coli, venerari ac prædicari sancimus, sicut per alia nostra imperialia decreta constituimus. Construximus itaque ecclesias beatorum Petri et Pauli, primorum apostolorum, quas auro et argento locupletavimus, ubi et sacratissima corum corpora cum magno honore recondentes, thecas ipsorum ex electro cui nulla fortitudo prævalet elementorum construximus, et crucem ex auro purissimo, et gemmis pretiosissimis per singulas eorum thecas posuimus, et clavis aureis confiximus. Quibus pro concinnatione luminariorum, possessionum prædia. contulimus, et rebus diversis eas ditavimus, et per nostram imperialem jussionem sacram, tam in oriente. quam in occidente vel etiam septentrionali et meridiana plaga, videlicet in Judæa, Græcia, Asia, Thracia, Africa et Italia, vel diversis insulis nostra largitate eis concessimus, ea prorsus ratione ut per manus beatissimi Patris nostri Silvestri pontificis successorumque omnia disponantur. Gaudeat enim una nobiscum omnis populus et gentium nationes universo orbe terrarum exhortantes omnes ut Deo nostro et salvatori Jesu Christo immensas una nobiscum referatis gratias, quam ipse Deus in cœlis desuper et in terra deorsum, qui nos, per suos sanctos apostolos visitans, sanctum baptismatis sacramentum percipere, et corporis sanitate dignos effecit, pro quo concedimus ipsis sanctis apostolis, dominis meis beatissimis Petro et Paulo, et per eos etiam beato Silvestro Patri nostro summo pontifici et universalis urbis Romæ papæ, et omnibus ejus successoribus pontificibus, qui usque in finem mundi in sede beati Petri erunt sessuri, atque de præsenti concedimus palatium imperii nostri Lateranense quod omnibus in toto orbe terrarum præfertur atque præcellit palatiis, deinde diadema, videlicet coronam capitis nostri simulque pallium, vel mitram,

quod imperiale circumdare assolet collum, verum etiam et chlamydem purpuream atque tunicam coccineam, et omnia imperialia indumenta, seu et dignitatem imperialium præsidentium equitum, conferentes etiam et imperialia sceptra, simulque et cuncta signa atque banna etiam et diversa ornamenta imperialia, et omnem processionem imperialis culminis et gloriam potestatis nostræ.

58 Viris enim reverendissimis, clericis diversis ordinibus, eidem sacrosanctæ Rom. Ecclesiæ servientibus illud culmen singularitatem, potentiam et præcellentiam habere sancimus, cujus amplissimus noster senatus videtur gloria adornari, id est patricios atque consules effici, necnon et cæteris dignitatibus B imperialibus eos promulgantibus decorari. Et sicut imperialibus militia, ita et clerum sanctæ Romanæ Ecclesiæ ornari decernimus Et quemadmodum imperialis potentia officiis diversis cubiculariorum, nempe hostiarorum, atque omnium excubiarum ornatu, ita et sanctam Romanam Ecclesiam decorari volumus, et ut amplissime pontificale decus præfulgeat, decernimus et hoc ut clerici ejusdem sanctæ Romanæ Ecclesiæ manipulis et linteaminibus, id est candidissimo colore decorari equos et ita equitari. Et sicut noster senatus calceamentis utitur cum udonibus, id est candido linteamine illustrati, ut sicut cœlestia, ita et terrena ad laudem Dei decorentur. Præ omnibus autem licentiam tribuentes ipsi sanctissimo Patri nostro Silvestro, urbis Romæ episcoC po, et papæ et omnibus, qui post eum in successum et perpetuis temporibus advenerint beatissimis pontificibus pro honore et gloria Christi Dei nostri, in eadem Dei magna catholica et apostolica Ecclesia, ex nostro judicio quem placatus proprio consilio clericare voluerit, et in numero religiosorum clericorum connumerare nullum ex omnibus præsumentem superbe agere. [Decrevimus itaque et hoc, ut idem venerabilis Pater noster Silvester, summus pontifex, vel omnes ejus successores pontifices diadema, videlicet coronam quam ex capite nostro illi concessimus, ex auro purissimo et gemmis pretiosis uti debeant, et eorum capite ad laudem Dei pro honore beati Patri D gestare, ipse vero beatissimus papa super coronam clericatus quam gerit ad gloriam beati Petri omnino ipsa ex auro non est passus uti corona, phrygium quoque candido nitore splendidum resurrectionem Dominicam designans, ejus sacratissimo vertici manibus nostris imposuimus, et tenentes frenum equi illius, pro reverentia beati Petri stratoris officium illi exhibuimus, statuentes eodem phrygio omnes ejus successores singulariter uti in processionibus ad imitationem imperii nostri. Unde ut pontificalis apex non vilescat, sed magis amplius quam terreni imperii dignitatis et gloriæ potentia decoretur, ecce tam palatium nostrum, ut prædictum est, quamque Romanæ vobis, et omnes Italiæ seu occidentalium regionum, provincias, loca et civitates præfato beatissimą

Romanæ Ecclesiæ vel ejus omnibus pontificibus concessa sunt, refragari aut confringere vel in quoquam convellere. Si quis autem (quod non credimus) in hoc temerator aut contemptor exstiterit, æternis condemnationibus subjaceat innodatus, et sanctos Dei principes apostolorum Petrum et Paulum, sibi in præsenti et futura vita sentiat contrarios, atque in inferno inferiori concrematus cum diabolo et omnibus deficiat impiis. Hujus vero imperialis decreti nostri paginam propriis manibus roborantes, super venerandum corpus beati Petri principis apostolorum posuimus, ibique eidem cum apostolo spondentes nos cuncta inviolabiliter conservare, et nostris successoribus imperatoribus conservanda in mandatis relinqui,Patri nostro Silvestro summo pontifici et universali papæ, ejusque cunctis successoribus pontificibus Domino Deo et salvatore nostro Jesu Christo annuente tradimus perenniter atque feliciter possidenda. Et subscriptio imperialis, divinitas vos conservet per multos annos, sanctissimi ac beatissimi Patres. Datum Romæ, sub tertio die Kalen. Aprilium, domino nostro Flavio Constantino Augusto quarto et Gallicano IV, viris clarissimis consulibus.

pontifici nostro Silvestro universali papæ concedi- A hæc quæ a nobis imperiali sanctione sacrosanctæ mus atque relinquimus, et successorum ipsius pontificum potestati et ditione firma imperiali censura per hanc divalem nostram sacram potestatem et pragmaticum constitutum decernimus disponendum, atque juri sanctæ Romanæ Ecclesiæ concedimus permansurum. Unde congruum prospeximus nostrum imperium, et regni potestatem orientalibus transferri et transmutari regionibus, et in Bizantiæ provinciæ, in optimo loco, nomini nostro civitatem ædificari, et nostrum illic constitui imperium, quoniam ubi principatus sacerdotum et Christianæ religionis caput, ab imperatore cœlesti constitutum est, justum non est ut illic imperator terrenus habeat potestatem; hæc vero omnia quæ per hanc nostram imperialem sacram, et per alia divalia decreta statuimus atque confirmavimus, usque in finem mundi illibata et inconcussa permanenda decernimus. Unde coram Deo vivo, qui nos regnare præcepit, et coram terribili ejus judicio obtestamur, per hoc nostrum imperiale constitutum,omnes nostros successores, imperatores, vel cunctos optimates, satrapas etiam amplissimum senatum et universum populum in toto orbe terrarum, nunc, et in posterum cunctis temporibus, imperio nostro subjacentem, nulli eorum quoquomodo licere

B

QUO TEMPORE ACTUM SIT NICÆNUM CONCILIUM.

Canones generalium conciliorum a temporibus Constantini cœperunt. In præcedentibus namque annis persecutione fervente, docendarum plebium, nisi quæ a Romana processerunt sede, minime dabatur facultas. Inde Christianitas in diversas hæreses scissa est, quia non erat licentia episcopis inlos symbolum tradiderunt.

unum convenire nisi tempore supradicti imperatoris, ipse enim dedit facultatem Christianis libere congregari. Sub hoc etiam sancti Patres, in concilio Nicæno de omni orbe terrarum convenientes juxta fidem evangelicam et apostolicam, secundum post aposto

C

PRÆFATIO NICENI CONCILII.

Beatissimo Silvano in urbe Roma apostolicæ sedis antistite, Constantino Augusto et Licinio Cæsare, consulatu Paulini et Juliani virorum clarissimorum, ab Alexandro trecentesimo tricesimo sexto anno, mense Julio, XIII Kalen. Julii, propter insurgentes hæreses fides catholica exposita est apud Nicæam Bythiniæ, quam sanctam et reverendissima Romana complectitur et veneratur Ecclesia, quippe quam trecenti decem et octo Patres mediantibus Victore atque Vincentio religiosissimis Romanæ sedis presbyteris, inspirante Deo, ad obstruenda Arii venena protulerunt. Nam et nonnullæ regulæ subnexæ sunt, quas memorata suspiciens confirmavit Ecclesia. Sciendum est sane ab omnibus catholicis, quoniam sancta Ecclesia Romana nullis synodicis decretis prælata est, sed evangelica voce Domini, et Salvatoris nostri primatum obtinuit, ubi dixit beato Petro apostolo: << Tu es Petrus et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam. Et tibi dabo claves regni cœloruin, et quæcunque ligaveris super terram erunt ligata et in

cœlo, et quæcunque solveris super terram erunt soluta et in cœlo (Matth. xvi, 18, 19). » Adhibita est etiam societas in eadem Romana urbe beatissimi apostoli Pauli, vasis electionis, qui uno die, unoque tempore gloriosa morte cum Petro, sub principe Nerone, agonizans coronatus est, et ambo pariter Ecclesiam sanctam Romanam Christo Domino consecraverunt, aliisque urbibus omnibus in universo mundo sua potentia, atque venerando triumpho prætulerunt. Et licet pro omnibus assidua apud DomiD num omnium sanctorum fundatur oratio, his tamen verbis Paulus beatissimus apostolus Romanis proprio chirographo pollicetur, dicens: « Testis enim. mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in Evangelio Filii ejus quod sine intermissione memoriam vestri facio in orationibus meis (Rom. 1, 9, 10). » Prima ergo sedes cœlesti beneficio Romanæ Ecclesiæ, quam beatissimi Petrus atque Paulus suo martyrio dedicarunt. Secunda autem sedes apud Alexandriam beati Petri nomine a Marco ejus discipulo atque evangelista consecrata est, quia et ipse in Ægypto

« PoprzedniaDalej »