Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]

sinuare, quatenus, Deo juvante, quæcunque ad emendationem novæ plebis esse possunt, tibi absque tarditate respondere maturemus. Cognoscat enim, frater charissime, tua sancta fraternitas ita dilectionem tuam nos habere in nostris præcordiis, ut te præsentialiter quotidie videre desideremus, et ita te in nostro consortio habeamus, ut certe ministrum Dei et dispensatorem Ecclesiarum Christi. De cætero namque confortare in Domino, frater charissime, et esto robustus (Deut. xxx1, 7), et elabora in opus ad quod te divina voluit evocare clementia. Magna enim te spes remunerationis exspectat, quam promisit

[blocks in formation]

A Deus diligentibus se (Jac. n, 5). Et nos licet peccatores existamus, tamen Dei nostri non cessamus absque intermissione immensam exorare clementiam, ut qui cœpit in vobis perficiat opus bonum usque adhuc (Philip. 1, 6). Et beatus apostolorum princeps Petrus cooperetur tibi in omnibus bonis quæ ei parare desideras. Deus te incolumem custodiat, reverendissime et sanctissime frater. Data Kal. Aprilis, imperante domino piissimo Augusto Constantino, a Deo coronato magno imperatore, anno 24, imperii ejus anno 2, indictione 11.

Habe gratiam studiosis, Lector studiose, quod nunc ad manum habeas, tam conciliorum acta quam pontificum, quæ ex Græcorum et Latinorum promptuariis in unum recollegit volumen Isidorus Hispalensis, adjunctis sanctionibus pontificum summorum, Gregorii secundi, Vitaliani, Martini, Gregorii tertii, atque Zachariæ. Quibus finem imposuit solers chalcographus et honestus civis Coloniensis Petrus Quentellus, anno Domini MDXXX, 1 Kal. Aprilis.

MARCUS VALERIUS PROBUS.

NOTITIA HISTORICA.

De Marco Valerio Probo hæc leguntur in editione opusculi De notis antiquis Parisiis data anno 1510, procurante Godefredo Torin : « Marcus Valerius Probus, Berrytius, diu centuriatum petiit donec tædio ad studia «se contulit. Legerat in Provincia quosdam veteres libellos apud grammatistam, durante adhuc ibi anti« quorum memoria, necdum omnino abolita sicut Roma. Hos cum diligentius repetere atque alios deinceps « cognoscere cuperet, quamvis se contemni magisque opprobrio legentibus quam gloriæ et fructui esse ani<«<madverteret, nihilominus in proposito mansit, multaque exemplaria contracta emendare ac distinguere et << adnotare curavit : soli huic nec ulli præterea grammatices parti deditus. Hic non tam discipulos quam << sectatores aliquot habuit, nunquam ita docuit ut magistri personam sustineret. Unum vel alterum << vel cum plurimos tres aut quatuor pomeridianis horis admittere solebat, cubansque, inter longos ac vul«gares sermones, legere quædam, idque perraro, nimis pauca et exigua de quibusdam minutis quæstiuncu«lis edidit. Reliquit autem non mediocrem silvam observationum sermonis antiqui. »

GODOFREDUS TORINUS BITURICUS, LECTORI SALUTEM.

E quo tempore Probum Valerium imprimere bonis, ut reor, avibus incœpi, ne liber unius aut duorum « codicum enchiridio minus aptus exiret, pluscula scitu non indigna comprimere venit in mentem. Tractatum de ponderibus et mensuris ex Prisciano; quemadmodum datæ formæ agrorum metiri debeant ex Columella... Da, precor, bone lector, operam ne tibi, quod etiam ænigmatice Plautus in Milite ait : Glaucoma ob oculos objecerim. Vale.

EJUSDEM EPISTOLA DEDICATORIA.

Godofredus TORINUS Bituricus, ornatissimos Philibertum BABOUM et Joannem ALEMANUM juniorem, cives Bituricos, pari inter se amicitia conjunctissimos, salutat.

Debetur vobis, viri singulari virtute plenissimi, omnes quos et noctu et interdiu assumere possum (etiam de industria) labores. Ecce, quia moribus antiquis, id est, honestis et vere bonis, haud mediocriter utimini et gaudetis, Probum Valerium scripturarum antiquarum et abbreviationum, quæ in numismatis, sepulcris et tabellis antiquitus perbelle consignabantur, diligentissimum coacervatorem, certissimumque explanatorem sub vestro mihi semper amando nomine, lubens, ut vel tantilium reipublicæ valeam prodesse, characteribus et impressionibus cum nostra, utinam tam felici quam diligenti, recognitiuncula trado. Sinite, quæso, auctorem, perquam singularem primum in vestras, omnem ad virtutem aptissimas, deinde studiosorum omnium aliorum manus commode jam et festiviter exire. Valete.

Parrhisiis apud collegium Plesseiacum, vi Idus.

Maias 1510.

CIVIS

M. VALERII PROBI

GRAMMATICI

OPUSCULUM DE NOTIS ANTIQUIS.

Valerii probi grammatici de interpretandis Romano-A AAAFF. ære argento, auro flato, ferundo vel flavo rum notis antiquis seu litteris opusculum feliciter incipit.

Est etiam circa perscribendas vel paucioribus litteris notandas voces studium necessarium, quod partim pro voluntate, cujusque fit, partim pro usu publico et observatione communi. Apud veteres namque, cum usus notarum nullus esset, propter scribendi facultatem, maxime in senatu qui aderant, in scribendo ut celeriter comprehenderent, quædam verba atque nomina ex communi sensu primis litteris notabant, et singulæ litteræ quid significarent in promptu erat; quod in nominibus, legibus publicis pontificumque monumentis et in juris civilis studio et nunc manet. Ad quas notationes publicas accedit etiam et studiorum voluntas ut unusquisque fami- B liares sibi notis pro voluntate signaret: quas comprehendere infinitum est. Publicæ sane tenendæ sunt, quæ in monumentis plurimis et historiarum libris sacrisque publicis reperiuntur, ut sunt ista.

[blocks in formation]

ferundo vel fecundo.

ALE. arbitrium litis æstimandæ.
ADP. ante diem pridie.

A.A.L.M. apud agrum locum monumenti.
A.P.R.C. anno post Romam conditam.
AGR. agrum vel Agrippa.
AEDIL. CVR. ædilis curulis.
AED.PL. ædilis plebis.

A.P.Q. Auli Publi Quinti.

A.A. apud agrum.

APP. Appius.

ANN. vel AN. annis vel annos.

ANT. ante vel antea.

A.N. ante noctem.

A.X. annis decem.

ANT.T.C. ante terminum constitutum.
AAA.FF. auri argenti, æris flator fabricæ.
QV.TI. Quirinalis Tiberi.

ADP. vel ADOP. adoptivus.

ACVB. AVGG. a cubiculo Augustorum.

ADIAB. adiabenicus.

A.B. alia bona.

A.B.V. a bono viro.

AB.S. absolutus.

Additio.

AER. COL. ære collato.

A.L. alia lex.

AER. ærarius.

AM.P. amabilis persona vel amicus principis.
A.O. alii omnes.

AP.IVD. apud judicem.

AEQ.P. æqualis vel equestris præses.

A.TER. a tergo.

A. F. Auli filius.

AVGG. duo vel plures Augusti.

AV. Aucus.

AVREL. Aurelius.

AVR. aurum vel Aurelius.

AVG. LIBER. Augusti libertas vel libertus.
A.A.V. ambo alterve.

A.F.P.R. aptum vel actum fide Publii Rutilii.

B

B. Bonus, vel Brutus, vel Balbius, vel Balbus.
B.R. bonorum.

B.F. bona fide vel fortuna, vel bona filia.

BF. beneficium, vel bonum factum, vel benefecit.
B.F.C. bona fide contractum.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

F.C. fidei commissum, vel fiduciæ causa, vel fraude A

creditoris.

[blocks in formation]

H.H. homo honestus.

H.P. hic posuit vel hi possunt.

H.S. hoc sic.

H.I. hæreditario jure.

H.F. hic fundat vel fundavit.

H.M. H.S. hoc monumentum hæredes sequitur.
H.DD. hic dedicavit.

H.S.V.F.M. hoc sibi vivens fieri mandavit.

H.L.H.N.S.I. hic locus hæres non sequitur.

[blocks in formation]

F.H. filius hæres.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

F.F.E. fiat fides ejus.

F.I. fieri jussit.

H.VI. hora sexta vel horis sex.

HS. Sextertium.

F.N. fides nostra.

F.R.S. forum Sempronianum.

FOR. RED. fortunæ reduci.

FEBR. FEB. Februarius.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

G.R. genus regium vel rerum.

GL. gloria.

[blocks in formation]

I. inter, in, Julius, justus.

ID. interdum.

[blocks in formation]

pedes totidem.

I.E. judex esto.

1.LP. in loco publico.

I.S. judicium solvi vel in sena.

I.S.C. in senatus consulto.

I.P. justus possessor.

I.F. in foro.

I.F.C. in foro Cæsaris.

I.FO.P. in foro Pacis vel Palladis.

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »