Obrazy na stronie
PDF
ePub

QUOD OMNIS HOMO REFORMARI POSSIT, ET QUOD PRAE

DESTIATIO NON DETUR.

322. Sana ratio dictat, quod omnes praedestinati sint ad caelum, et nullus ad infernum; sunt enim omnes nati homines, et inde imago Dei in illis est. Imago Dei in illis est, quod possint intelligere verum, et quod possint facere bonum. Posse intelligere verum est ex Divina Sapientia, ac posse facere bonum est ex Divino Amore; illa potentia est imago Dei, quae manet apud hominem sanum, et non eradicatur. Inde est quod possit fieri homo civilis et moralis, et qui est civilis et moralis, is etiam potest fieri spiritualis, nam civile et morale est receptaculum spiritualis. Civilis homo dicitur, qui scit leges sui regni ubi est civis, et vivit secundum illas; et moralis homo dicitur, qui leges illas facit mores suos, et virtutes suas, et ex ratione illas vivit. [2.] Nunc dicam quomodo vita civilis et moralis est receptaculum vitae spiritualis: Vive illas leges non modo ut leges civiles et morales, sed etiam ut Leges Divinas, et eris homo spiritualis. Vix datur gens tam barbara, quae non per leges sancivit, quod non occidendum sit, non cum alterius uxore scortandum, non furandum, non false testandum, non violandum quod alterius est. Has leges civilis et moralis homo servat, ut sit vel ut appareat bonus civis; sed si illas leges non simul Divinas facit, est modo civilis et moralis homo naturalis; at si illas etiam Divinas facit, fit civilis et moralis homo spiritualis. Differentia est, quod hic non sit modo bonus civis regni terrestris, sed etiam bonus civis regni caelestis, ille autem bonus civis regni terrestris non autem regni caelestis. Bona, quae faciunt, distinguunt illos; bona quae civiles et morales naturales faciunt, non sunt bona in se, est enim homo et mundus in illis; bona quae civiles et morales spirituales faciunt, sunt bona in se, quia Dominus et caelum in illis est. [3.] Ex his constare potest, quod quisque homo, quia natus est ut fieri possit civilis et moralis naturalis, etiam natus sit ut fieri possit civilis et moralis spiritualis; est modo ut agnoscat Deum, et non faciat mala quia contra Deum sunt, sed faciat bona quia cum Deo sunt; per hoc venit spiritus in civilia et moralia

ejus, et vivunt; at absque eo non est aliquis spiritus in illis, et inde non vivunt. Quare naturalis homo, utcunque civiliter et moraliter agit, vocatur mortuus, at spiritualis homo vivus. [4.] Ex Divina Domini Providentia est, quod cuivis genti sit aliqua religio, et primarium omnis religionis est, agnoscere quod sit Deus, nam alioqui non vocatur religio; et omnis gens quae vivit suam religionem, hoc est, quae non facit malum quia est contra suum Deum, recipit aliquod spirituale in suo naturali. Quis, cum audit aliquem Gentilem dicentem, quod hoc et illud malum non velit facere, quia est contra suum Deum, non secum dicit, "Annon hic salvatur? Apparet sicut non possit aliter." Hoc dictat ei sana ratio. Et vicissim, quis, cum audit Christianum dicentem, "Hoc et illud malum nihili facio; quid hoc quod dicatur esse contra Deum?" non secum dicit, "Num hic salvatur? apparet sicut non possit." Hoc etiam sana ratio dictat. [5.] Si dicit, "Sum natus Christianus, sum baptizatus, novi Dominum, legi Verbum, obivi Sacramentum Cenae;" num haec sunt aliquid, cum homicidia aut vindictas quae illa spirat, adulteria, furta clandestina, falsa testimonia aut mendacia, et varias violentias, non facit peccata? Num talis cogitat de Deo, aut de aliqua vita aeterna? Num cogitat quod sint? Dictatne sana ratio, quod talis salvari non possit? Haec de Christiano dicta sunt; quia Gentilis plus quam Christianus ex religione in vita sua de Deo cogitat. Sed de his plura in sequentibus dicentur, in hoc ordine.

(i.) Quod finis creationis sit caelum ex humano genere.
(ii.) Quod inde ex Divina Providentia sit, quod unusquis-
que homo possit salvari, et quod salventur qui
Deum agnoscunt et bene vivunt.

(iii.) Quod ipse homo in culpa sit, si non salvatur.
(iv.) Quod sic omnes praedestinati sint ad caelum, et nullus
ad infernum.

323. (i.) Quod finis creationis sit caelum ex humano genere. Quod caelum non ex aliis consistat, quam qui nati sint homines, in opere De Caelo et Inferno, (Londini, an. 1758 edito,) et quoque supra, ostensum est; et quia caelum non ex aliis consistit, sequitur quod finis creationis sit caelum ex humano genere. Quod ille creationis finis fuerit, quidem supra n. 27 ad 45, demonstratum est;

sed idem adhuc manifestius videbitur ex his explicatis. (1.) Quod omnis homo creatus sit ut vivat in aeternum. (2.) Quod omnis homo creatus sit ut vivat in aeternum in statu beato. (3.) Quod sic omnis homo creatus sit ut in caelum veniat. (4.) Quod Divinus Amor non possit aliter quam id velle, et quod Divina Sapientia non possit aliter quam id providere.

324. Quoniam ex his quoque videri potest, quod Divina Providentia non sit alia praedestinatio quam ad caelum, et quod nec in aliam mutari possit, demonstrandum hic est, quod finis creationis sit caelum ex humano genere, in proposito ordine. Primum: Quod omnis homo creatus sit ut vivat in aeternum. In transactione De Divino Amore et Divina Sapientia, Parte Tertia et Quinta, ostensum est, quod apud hominem sint tres gradus vitae, qui vocantur naturalis, spiritualis, et caelestis, et quod hi gradus. actualiter apud unumquemvis sint; et quod apud bestias non sit nisi quam unus gradus vitae, qui est similis ultimo gradui apud hominem, qui vocatur naturalis. Ex quo sequitur, quod homo per elevationem vitae suae ad Dominum sit prae bestiis in illo statu, ut possit intelligere tale quod Divinae Sapientiae, ac velle tale quod Divini Amoris. est, ita Divinum recipere; et qui Divinum recipere potest, ita ut videat et percipiat illud in se, ille non potest aliter quam conjunctus Domino esse, et per conjunctionem illam vivere in aeternum. [2.] Quid Dominus cum omni creatione universi, nisi etiam creavisset imagines et similitudines Sui, quibus communicare possit suum Divinum? Alioqui quid foret aliud quam facere ut aliquid sit et non sit, seu ut aliquid existat et non existat, hoc non propter aliud, quam ut posset e longinquo contemplari meras vicissitudines, ac continuas variationes sicut super aliquo theatro? Quid Divinum in illis, nisi forent propter finem, ut inservirent subjectis quae Divinum recipirent propius, ac viderent et sentirent id? Et quia Divinum est inexhaustae gloriae, num id apud se solum retineret, et num hoc posset? Amor enim vult suum communicare alteri, immo dare ex suo quantum potest. Quid non Divinus Amor, qui est infinitus? Num dare potest et rursus auferre? Foretne hoc dare quod periturum est? quod intus in se non est aliquid, quia cum perit fit nihil, non est Est in illo. Sed

dat quod Est, seu quod non desinit esse, et hoc est aeternum. [3.] Ut omnis homo vivat in aeternum, aufertur id quod est mortale apud illum. Mortale ejus est materiale corpus, quod aufertur per ejus mortem. Sic nudatur immortale ejus, quod est mens ejus, et fit tunc spiritus in forma humana; mens ejus est ille spiritus. Quod mens hominis non mori possit, viderunt sophi seu sapientes antiqui; dixerunt enim, Quomodo potest animus seu mens mori, cum potest sapere? Interiorem eorum ideam de eo pauci hodie sciunt; sed fuit illa, quae in communem illorum perceptionem e caelo illapsa est, quod Deus sit ipsa Sapientia, cujus particeps est homo, et Deus immortalis seu aeternus est. [4.] Quoniam mihi datum est loqui cum angelis, etiam aliquid ab experientia dicam. Locutus sum cum illis qui ante multa saecula vixerunt, cum illis qui ante diluvium, et cum quibusdam post diluvium, cumque illis qui tempore Domini vixerunt, et cum uno ex Apostolis Ipsius, et cum pluribus qui in saeculis postea; et omnes illi visi sunt sicut homines in media aetate, et dixerunt quod nesciant quid mors, solum quod sit damnatio. Omnes etiam qui bene vixerunt, dum in caelum veniunt, in aetatem suam in mundo juvenilem veniunt, et illa manent in aeternum; etiam qui senes et decrepiti fuerunt in mundo; ac feminae, tametsi fuerunt vetulae et anus, in florem suae aetatis et pulchritudinis redeunt. [5.] Quod homo post mortem vivat in aeternum, patet ex Verbo, ubi vita in caelo vocatur "vita aeterna"

(Ut Matth. xix. 29; xxv. 46; Marc. x. 17 ; Luc. x. 25; xviii. 30; Joh. iii 15, 16, 36; v. 24, 25, 39; vi. 27, 40, 68; xii. 50):

tum etiam simpliciter "vita"

(Matth. xviii. 8, 9; Joh. v. 40; xx. 31).

Dominus etiam dixit ad discipulos,

"Quia Ego vivo, etiam vos vivetis" (Joh. xiv. 19):

et de resurrectione, quod

Deus sit "Deus viventium, et non Deus mortuorum;" tum Quod non mori amplius possint (Luc. xx. 36, 38).

[6.] Secundum: Quod omnis homo creatus sit ut vivat in aeternum in statu beato, est consequens; nam qui vult ut homo vivat in aeternum, vult etiam ut vivat in statu beato. Quid vita aeterna absque illo? Omnis amor vult alterius

bonum, amor parentum vult bonum liberorum; amor sponsi et mariti vult bonum sponsae et uxoris; et amor amicitiae vult bonum amicorum. Quid non Divinus Amor? Et bonum quid aliud est quam jucundum? et Divinum Bonum quid aliud quam beatum aeternum? Omne bonum ex jucundo seu beato sui dicitur bonum: bonum quidem vocatur id quod datur et possidetur; sed nisi etiam sit jucundum, est bonum sterile, quod in se non est bonum. Ex his patet, quod vita aeterna etiam sit beatum aeternum. Hic status hominis est finis creationis; at quod solum illi qui in caelum veniunt in illo statu sint, non est Dominus in culpa, sed est homo; quod homo sit in culpa, videbitur in sequentibus. [7.] Tertium: Quod sic omnis homo creatus sit, ut in caelum veniat. Hoc finis creationis est: sed quod non omnes veniant in caelum, est quia imbuunt jucunda inferni op-. posita beato caeli; et qui non in beato caeli sunt, non possunt intrare caelum, non enim sustinent illud. Nemini, qui in mundum spiritualem venit, negatur ascendere in caelum; sed qui in jucundo inferni est, dum illuc venit, palpitat corde, laborat respiratione, vita incipit perire, angitur, cruciatur, et se volvit sicut serpens admotus igni; hoc sic, quia oppositum agit in oppositum. [8.] Sed usque quia homines nati sunt, et per id in facultate cogitandi et volendi, et inde in facultate loquendi et agendi sunt, non possunt mori: at quia non cum aliis possunt vivere quam cum illis qui in simili jucundo vitae sunt, ad illos remittuntur; consequenter qui in jucundis mali sunt, ad suos; et qui in jucundis boni sunt ad suos. Immo datur cuivis in jucundo sui mali esse, modo non infestet illos qui in jucundo boni sunt; sed quia malum non potest aliter quam infestare bonum, inest enim malo odium contra bonum, quare ne damnum inferant, removentur, et in sua loca in inferno dejiciuntur, ubi jucundum illorum vertitur in injucundum. [9]. Sed hoc non tollit, quin homo ex creatione sit et inde nascatur talis, ut in caelum possit venire; in caelum enim venit omnis qui infans moritur, educatur ac instruitur ibi, sicut homo in mundo, ac per affectionem boni et veri imbuitur sapientia, et fit angelus. Similiter potuisset homo, qui educatur et instruitur in mundo; nam simile inest illi quod infanti. De infantibus in mundo spirituali videatur in opere De Caelo et Inferno

« PoprzedniaDalej »