Obrazy na stronie
PDF
ePub

formam? immo quis alius potest unire unum ejus? Unum enim ejus non potest uniri nisi ex idea universali omnium, et universale omnium nisi ex idea singulari cujusvis. Sunt myriades myriadum qui componunt illam formam, et sunt myriades qui intrant illam quotannis, et qui intrabunt in aeternum. Omnes infantes intrant, ac tot adulti quot sunt affectiones amoris boni. Ex his iterum videri potest imago Infiniti ac Aeterni in caelo angelico.

64. (v.) Quod spectare Infinitum et Aeternum in formando caelum angelicum, ut sit coram Domino ut unus Homo, qui Imago Ipsius, sit intimum Divinae Providentiae. Quod universum caelum sit sicut unus Homo coram Domino, et quod omnis societas caeli similiter, et quod inde sit quod unusquisque angelus sit in perfecta forma homo, et quod hoc sit quia Deus Creator, qui est Dominus ab aeterno, est Homo, videatur in opere De Caelo et Inferno (n. 59-86). Tum quod inde sit correspondentia omnium caeli cum omnibus hominis (n. 87-102). Quod universum caelum sit sicut unus Homo, non mihi visum est, quia universum caelum non potest videri ab ullo, sed a solo Domino; at quod integra societas caeli, major et minor, apparuerit sicut unus homo, id aliquoties visum est; et tunc dictum, quod societas maxima, quae est caelum in toto complexu, similiter appareat, sed coram Domino; et quod hoc sit causa quod unusquisque angelus sit in omni forma homo.

65. Quoniam universum caelum in conspectu Domini est sicut unus Homo, ideo caelum in tot societates communes distinctum est, quot sunt organa, viscera et membra apud hominem: et unaquaevis societas communis in tot societates minus communes seu particulares, quot sunt partes majores cujusvis visceris et organi: ex quo patet quale caelum est. Nunc quia Dominus est Ipse Homo, et Caelum est imago Ipsius, ideo in caelo esse, dicitur in Domino esse; quod Dominus sit Ipse Homo, videatur in transactione De Divino Amore et Divina Sapientia (n. 11-13, n. 285-289).

66. Ex his hoc arcanum, quod vocari potest angelicum, aliquatenus videri potest quod unaquaevis affectio boni et simul veri sit in sua forma homo; nam quicquid procedit a Domino, trahit ex Divino Amore Ipsius quod

sit affectio boni, et ex Divina Sapientia Ipsius quod sit affectio veri. Affectio veri, quae procedit a Domino, apparet ut perceptio et inde cogitatio veri in angelo et in homine, ex causa quia ad perceptionem et cogitationem attenditur, et parum ad affectionem ex qua, quae tamen cum affectione veri ut unum a Domino procedunt.

67. Nunc quia homo a creatione est in minima forma caelum, et inde imago Domini, et quia caelum ex tot affectionibus quot sunt angeli consistit, et unaquaevis affectio in sua forma est homo, sequitur quod continuum Divinae Providentiae sit, ut homo fiat caelum in forma, et inde imago Domini; et quia hoc fit per affectionem boni et veri, ut fiat affectio illa: hoc itaque est continuum Divinae Providentiae. Intimum autem ejus est, ut sit hic aut ibi in caelo, seu hic aut ibi in Divino caelesti Homine, sic enim in Domino est. Sed hoc fit cum illis, quos Dominus ad caelum ducere potest. Et quia Dominus id praevidet, etiam continue providet ut talis fiat; sic enim omnis, qui ad caelum se duci patitur, ad suum locum in caelo praeparatur.

68. Est caelum, ut supra dictum est, in societates distinctum, quot sunt organa, viscera, et membra in homine; et in his non potest una pars in alio loco esse quam in suo. Cum itaque angeli sunt tales partes in Divino caelesti Homine, et non alii fiunt angeli quam qui fuerunt homines in mundo, sequitur quod homo, qui se duci patitur ad caelum, a Domino continue praeparetur ad suum locum, quod fit per talem aflectionem boni et veri quae correspondet. In hunc locum etiam quisque homo angelus post excessum e mundo inscribitur. Hoc est intimum Divinae Providentiae de caelo.

69. Homo autem qui se ad caelum non duci et inscribi patitur, praeparatur ad locum suum in inferno. Homo enim a se continue tendit ad infimum inferni, sed a Domino continue abducitur: et qui non abduci potest, praeparatur ad quendam locum ibi, cui etiam inscribitur statim post excessum suum e mundo; et hic locus ibi est oppositus cuidam loco in caelo, nam infernum in opposito est contra caelum. Quare sicut homo angelus secundum affectionem boni et veri suum sortitur locum in caelo, ita homo diabolus secundum affectionem mali et falsi suum

sortitur locum in inferno: duo enim opposita ordinata in simili situ contra invicem continentur in nexu. Hoc est intimum Divinae Providentiae de inferno.

QUOD LEGES DIVINAE PROVIDENTIAE SINT, QUAE IG

NOTAE HOMINIBUS SUNT.

70. Quod Divina Providentia sit, notum est; sed qualis illa est, non notum est. Quod non notum sit qualis Divina Providentia est, est quia leges sunt arcanae, huc usque reconditae in sapientia apud angelos, at nunc revelandae, ut addicatur Domino quod Ipsius est, et non alicui homini quod illius non est: plerique enim in mundo attribuunt sibi suaeque prudentiae omnia, et quae attribuere non possunt, illa vocant fortuita et contingentia, non scientes quod prudentia humana nihil sit, et quod fortuita et contingentia sint vanae voces. [2.] Dicitur quod leges Divinae Providentiae arcanae sint, huc usque reconditae in sapientia apud angelos: causa est, quia in Christiano orbe ex religione occlusus est intellectus in Divinis, et inde ille in his tam obtusus et renitens factus est, ut homo non potuerit quia non voluit, aut non voluerit quia non potuit, intelligere aliud de Divina Providentia quam solum quod sit; et ratiocinari num sit vel non sit, ut et num solum sit universalis, vel etiam paricularis: intellectus ex religione occlusus in Divinis non ultra potuit progredi. [3.] Sed quia agnitum est in ecclesia, quod homo non possit a se facere bonum quod in se bonum est, neque a se cogitare verum quod in se verum est, et haec unum sunt cum Divina Providentia, quare fides unius pendet a fide alterius, ne itaque affirmetur unum et negetur alterum, et sic utrumque cadat, omnino revelandum est, quid Divina Providentia est. At hoc non revelari potest, nisi detegantur leges, per quas Dominus providet et regit voluntaria et intellectualia hominis; leges enim dant scire quale ejus, et qui scit quale, ille et non alius potest agnoscere illam, videt enim tunc illam. Haec causa est, quod Leges Di

vinae Providentiae huc usque in sapientia apud angelos reconditae nunc revelentur.

QUOD LEX DIVINAE PROVIDENTIAE SIT, UT HOMO EX

LIBERO SECUNDUM RATIONEM AGAT.

71. Quod homini sit liberum cogitandi et volendi sicut lubet, sed non liberum loquendi quicquid cogitat, nec liberum faciendi quicquid vult, notum est: quare liberum, quod hic intelligitur, est liberum spirituale, et non naturale, nisi quando unum faciunt; cogitare enim et velle est spirituale, at loqui et facere est naturale. Distinguuntur etiam manifeste apud hominem; nam homo cogitare potest quod non eloquitur, et velle quod non facit; ex quo patet, quod spitituale et naturale apud hominem discriminata sint; quare non potest homo ab uno in alterum transire, nisi quam per determinationem; quae determinatio comparari potest januae, quae prius recludenda et aperienda est. Sed haec janua stat sicut aperta apud illos qui ex ratione secundum leges civiles regni et morales societatis cogitant el volunt; hi enim loquuntur quae cogitant, et faciunt sicut volunt: at janua illa stat sicut occlusa apud illos, qui contra illas leges cogitant et volunt. Qui attendit ad suas voluntates et inde facta, animadvertet quod talis determinatio intercedat, et quandoque pluries in una sermocinatione, et in una actione. Haec praemissa sunt, ut sciatur quod per agere ex libero secundum rationem, intelligatur libere cogitare et velle, et inde libere loqui et facere quod secundum rationem est.

72. Sed quia pauci sciunt, quod haec lex possit esse lex Divinae Providentiae, ex eo imprimis, quia sic etiam liberum est homini cogitare malum et falsum, et tamen Divina Providentia continue ducit hominem ad cogitandum et volendum bonum et verum, ideo ut hoc percipiatur, distincte progrediendum est; quod erit in hoc ordine: (i.) Quod homini Ratio et Liberum sit, seu Rationalitas et Libertas; et quod binae illae facultates sint a Domino apud hominem.

(ii.) Quod quicquid homo ex Libero facit, sive sit rationis vel non rationis, modo sit secundum ejus rationem, appareat illi ut ejus.

(iii.) Quod quicquid homo ex Libero secundum suam cogitationem facit, approprietur ei sicut ejus, et re

maneat.

(iv.) Quod homo per binas illas facultates a Domino reformetur et regeneretur; et quod absque illis non possit reformari et regenerari.

(v.) Quod homo mediis illis binis facultatibus tantum reformari et regenerari possit, quantum potest per illas adduci ad agnoscendum, quod omne bonum et verum quod cogitat et facit, sit a Domino, et non

a semet.

(vi.) Quod conjunctio Domini cum homine, et reciproca hominis cum Domino, per binas illas facultates fiat.

(vii.) Quod Dominus binas illas facultates apud hominem illibatas ac ut sanctas in omni Divinae suae Providentiae progressione custodiat.

(viii.) Quod ideo Divinae Providentiae sit, ut homo ex libero secundum rationem agat.

73. (i.) Quod homini Ratio et Liberum sit, seu Rationalitas et Libertas; et quoa binae illae facultates sint a Domino apud hominem.-Quod homini sit facultas intelligendi, quae est rationalitas, ac facultas cogitandi, volendi, loquendi et faciendi id quod intelligit, quae est libertas; et quod binae illae facultates sint a Domino apud hominem, in transactione De Divino Amore et Divina Sapientia (n. 264-270, 425; et quoque supra, n. 43, 44), actum est. Sed quia plura dubia de utraque illa facultate incidere possunt, cum de illis cogitatur, volo in hoc limine solum aliquid de libero agendi secundum rationem apud hominem tradere. [2.] Sed primum sciendum est, quod omne liberum sit amoris, adeo ut amor et liberum unum sint; et quia amor est vita hominis, est quoque liberum vitae ejus; omne enim jucundum, quod est homini, est ex amore ejus, non aliunde datur aliquod jucundum, et ex jucundo amoris agere est ex libero; nam jucundum ducit hominem sicut flumen id quod fertur ex se secundum venam ejus. Nunc quia amores sunt plures, quidam concordantes, et quidam discordantes, sequitur quod libera similiter plura sint: sed in genere dantur tria libera; naturale, rationale, et spirituale. [3.] Liberum naturale est cuivis homini ex hereditate; ex hoc homo non amat aliud quam se et mundum; ejus prima vita non aliua est. Et quia omnia mala ex binis illis amo

« PoprzedniaDalej »