Obrazy na stronie
PDF
ePub

SAPIENTIA ANGELICA DE DIVINA

PROVIDENTIA.

QUOD DIVINA PROVIDENTIA sit Regimen DIVINI AMORIS ET DIVINAE SAPIENTIAE DOMINI.

I.

U

'T intelligatur quid Divina Providentia, et quod sit regimen Divini Amoris et Divinae Sapientiae Domini, interest ut sciantur quae de Divino Amore et de Divina Sapientia in transactione de illis prius dicta et ostensa sunt, quae sunt sequentia:Quod in Domino Divinus Amor sit Divinae Sapientiae, ac Divina Sapientia Divini Amoris (n. 34-39). Quod Divinus Amor et Divina Sapientia non possint aliter quam esse et existere in aliis a se creatis (n. 47-51). Quod omnia universi a Divino Amore et Divina Sapientia creata sint (n. 52, 53, 151-156). Quod omnia universi sint Divini Amoris et Divinae Sapientiae recipientia (n. 55-60). Quod Dominus coram angelis appareat ut Sol, et quod calor inde procedens sit amor, et lux inde procedens sit sapientia (n. 83-88, 89-92, 93-98, 296-301). Quod Divinus Amor et Divina Sapientia, quae procedunt a Domino, unum faciant (n. 99-102). Quod Dominus ab aeterno, qui est Jehovah, creaverit universum et omnia ejus a Se Ipso, et non a nihilo (n. 282-284, 290-295). Haec in transactione, quae vocatur Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia.

2. Ex his collatis cum illis quae de Creatione in transactione illa descripta sunt, constare quidem potest, quod regimen Divini Amoris et Divinae Sapientiae Domini sit quod vocatur Divina Providentia; sed quia ibi de creatione actum est, et non de conservatione status rerum post creationem, et haec est regimen Domini, ideo hic nunc de eo agendum est: sed in hoc articulo de conserva

tione unionis Divini Amoris et Divinae Sapientiae, seu Divini Boni et Divini Veri, in illis quae creata sunt; de quibus in hoc ordine dicendum est:

(i.) Quod universum cum omnibus et singulis ejus creatum
sit ex Divino Amore per Divinam Sapientiam.
(ii.) Quod Divinus Amor et Divina Sapientia ut unum
procedant a Domino.

(iii.) Quod hoc unum sit in quadam imagine in omni creato.
(iv.) Quod Divinae Providentiae sit, ut omne creatum in
communi et in parte sit tale unum; et si non est,
ut fiat.

(v.) Quod bonum amoris non sit bonum plus quam quantum
est unitum vero sapientiae; et quod verum sapien-
tiae non sit verum plus quam quantum est unitum
bono amoris.

(vi.) Quod bonum amoris non unitum vero sapientiae non
sit bonum in se, sed quod sit apparens bonum, et
quod verum sapientia non unitum bono amoris non
sit verum in se, sed quod sit apparens verum.
(vii.) Quod Dominus non patiatur ut aliquid divisum sit;
quare vel erit in bono et simul vero, vel erit in
malo et simul falso.

(viii.) Quod id quod est in bono et simul vero, sit aliquid; et
quod id quod est in malo et simul falso non sit
aliquid.

(ix.) Quod Divina Providentia Domini faciat, ut malum et simul falsum inserviat pro aequilibrio, pro relatione, et pro purificatione, et sic pro conjunctione boni et veri apud alios.

3. (i.) Quod universum cum omnibus et singulis ejus creatum sit ex Divino Amore per Divinam Sapientiam.— Quod Dominus ab aeterno, qui est Jehovah, sit quoad essentiam Divinus Amor et Divina Sapientia: et quod Ipse ex Se creaverit universum et omnia ejus, in transactione De Divino Amore et Divina Sapientia, demonstratum est. Exinde sequitur hoc, quod universum cum omnibus et singulis ejus creatum sit ex Divino Amore per Divinam Sapientiam. In praedicta transactione etiam demonstratum est, quod amor absque sapientia non possit aliquid facere, nec sapientia aliquid absque amore: non enim potest amor absque sapientia, seu voluntas absque intellectu, aliquid cogitare, immo non potest aliquid videre et sentire, nec aliquid loqui; quare nec amor absque sapientia, seu voluntas absque intellectu potest aliquid facere; pariter Sapientia absque amore seu intellectus absque voluntate, non potest aliquid cogitare, nec potest aliquid

videre et sentire, immo nec aliquid loqui; quare sapientia absque amore, seu intellectus absque voluntate non potest aliquid facere; si enim illis aufertur amor, non est amplius aliquod velle, ita non est aliquod agere. Cum tale apud hominem, dum facit aliquid, existit, eo magis apud Deum, qui est ipse Amor et ipsa Sapientia, dum universum et omnia ejus creavit et fecit, exstitit. [2.] Quod universum cum omnibus et singulis ejus creatum sit ex Divino Amore per Divinam Sapientiam, confirmari potest ex omnibus visui subjectis in mundo. Sume modo aliquod objectum in specie, et id ex aliqua sapientia lustra, et confirmaberis. Sume arborem, aut ejus semen, aut ejus fructum, aut ejus florem, aut ejus folium, et collige sapientiam apud te, et specta id microscopio acuto, et videbis mirabilia; ac interiora, quae non vides, mirabiliora adhuc sunt. Specta ordinem in sua successione, quomodo arbor a semine crescit usque ad novum semen; et exspende numne in omni successione sit continuus nisus propagandi se ulterius; ultimum enim quo tendit, est semen, in quo prolificum ejus e novo est. Si tunc etiam spiritualiter vis cogitare, hoc potes si vis, annon in illo sapientiam visurus es? Et adhuc, si vis eousque spiritualiter cogitare, quod hoc non sit a semine, nec a sole mundi, qui est purus ignis, sed quod sit in semine a Deo Creatore, cui infinita sapientia; et quod non solum tunc quando creatum est, sed etiam quod continue postea; sustentatio enim est perpetua creatio, sicut subsistentia est perpetua existentia. Hoc simile est, sicut si aufers voluntatem ab actu, cessat opus; aut a loquela aufers cogitationem, cessat loquela; aut si a motu aufers conatum, cessat motus; verbo si ab effectu aufers causam, perit effectus; et sic porro. [3.] Omni quidem tali creato indita est vis, sed vis non aliquid a se agit, sed ex illo qui vim indiderat. Specta etiam aliud quoddam super tellure subjećtum; sicut bombycem, apem, aut aliud animalculum, et lustra id primum naturaliter, ac postea rationaliter, et demum spiritualiter, et tunc si potes alte cogitare, stupebis ad omnia; et si admittis sapientiam in te loqui, in stupore dices, "Quis non videt in his Divinum? sunt omnia Divinae Sapientiae." Adhuc magis, si spectas usus omnium quae creata sunt, quomodo in suo ordine succedunt usque ad hominem, et ab hominę

ad Creatorem a quo; et quod a conjunctione Creatoris cum homine nexus omnium pendeat; et si vis agnoscere, quod conservatio omnium. Quod Divinus Amor omnia creaverit, sed nihil absque Divina Sapientia, videbitur in sequentibus.

4. (ii.) Quod Divinus Amor et Divina Sapientia ut unum procedant a Domino; hoc patet quoque ex illis, quae in transactione De Divino Amore et Divina Sapientia, demonstrata sunt, imprimis ex his ibi: quod Esse et Existere in Domino distincte unum sint (n. 14-17). Quod in Domino infinita distincte unum sint (n. 17-22). Quod Divinus Amor sit Divinae Sapientiae, et Divina Sapientia Divini Amoris (n. 34-39). Quod amor absque conjugio cum sapientia non possit aliquid facere (n. 401-403). Quod amor nihil agat nisi in conjunctione cum sapientia (n. 409, 410). Quod spiritualis calor et spiritualis lux in procedendo a Domino ut Sole unum faciant, sicut Divinus Amor et Divina Sapientia in Domino unum sunt (n. 99-102). Ex illis quae in istis locis demonstrata sunt, patet veritas hujus rei. Sed quia nescitur, quomodo duo inter se distincta possunt unum agere, velim hic ostendere, quod unum absque forma non detur, sed quod ipsa forma faciat unum; dein, quod forma eo perfectius unum faciat, quo illa quae ingrediuntur formam, distincte alia sunt, et tamen unita. [2. [Quod unum absque forma non detur, sed quod ipsa forma faciat unum :-Omnis qui in intensione mentis cogitat, potest clare videre, quod unum absque forma non detur, et si datur quod sit forma; quicquid enim existit, ex forma trahit id quod vocatur quale, et quoque id quod vocatur praedicatum, tum id quod vocatur status mutatio, ut et id quod vocatur relativum, et similia alia. Quare id quod non in forma est, non est alicujus affectionis, et quod non est alicujus affectionis, est etiam nullius rei; ipsa forma dat omnia illa: et quia omnia quae in forma sunt, si forma perfecta est, spectant se mutuo, sicut uncus uncum in catena, ideo sequitur quod ipsa forma faciat unum, et sic subjectum, de quo praedicari potest qualitas, status, affectio, ita aliquid, secundum formae perfectionem. [3.] Tale unum est omne quod spectatur oculis in mundo, ac tale unum est quoque omne quod non oculis spectatur, sive in interiore natura

« PoprzedniaDalej »