Obrazy na stronie
PDF
ePub

est spatium; formata enim est ex talibus quae in mundo sunt, in quorum omnibus et singulis, quae spectantur oculis, est spatium; omne magnum et parvum ibi est spatii; omne longum, latum et altum ibi est spatii; verbo omnis mensura, figura et forma ibi est spatii; quare dictum est, quod non possit idea mere naturali comprehendi, quod Divinum non sit in spatio, cum dicitur quod sit ubivis. Sed usque potest homo comprehendere id cogitatione naturali, modo in illam admittat aliquid lucis spiritualis; quare primum aliquid dicetur de idea et inde cogitatione spirituali. Idea spiritualis non trahit aliquid ex spatio, sed omne suum trahit ex statu. Status dicitur de amore, de vita, de sapientia, de affectionibus, de gaudiis inde; in genere de bono et de vero. Idea vere spiritualis de illis non commune habet cum spatio; est superior, et spectat ideas spatii sub se sicut caelum spectat terram. At quia angeli et spiritus aeque vident oculis ut homines in mundo, et objecta non videri possunt nisi in spatio, ideo in mundo spirituali, ubi spiritus et angeli sunt, apparent spatia similia spatiis in terris, at usque non sunt spatia, sed apparentiae; non enim sunt fixa et stata sicut in terris; possunt enim elongari et contrahi, possunt mutari et variari; et quia sic non possunt mensura determinari, non possunt ibi aliqua idea naturali, sed solum idea spirituali comprehendi; quae non alia est de distantiis spatii, quam sicut de distantiis boni aut de distantiis veri, quae sunt affinitates et similitudines secundum status eorum.

8. Ex his constare potest, quod homo ex idea mere naturali non comprehendere possit quod Divinum sit ubivis et tamen non in spatio, et quod angeli et spiritus id clare comprehendant; consequenter quod etiam homo possit, modo in cogitationem suam admittat aliquid lucis spiritualis. Causa quod homo possit comprehendere, est quia non corpus ejus cogitat, sed spiritus ejus; ita non naturale ejus, sed spirituale ejus.

9. Quod autem plures id non comprehendant, est quia amant naturale, et ideo non volunt cogitationes intellectus sui supra illud elevare in lucem spiritualem; et qui non volunt, illi non possunt nisi ex spatio cogitare, etiam de Deo; et cogitare de Deo ex spatio, est de extenso naturae. Hoc praemittendum est, quia absque scientia et aliqua

perceptione quod Divinum non sit in spatio, non aliquid intelligi potest de Divina Vita, quae est Amor et Sapientia, de quibus hic agitur; et inde parum si quicquam de Divina Providentia, Omnipraesentia, Omniscientia, Omnipotentia, Infinitate et Aeternitate, de quibus in serie agendum

est.

10. Dictum est, quod in mundo spirituali aeque appareant spatia ut in mundo naturali, consequenter etiam distantiae; sed quod sint apparentiae secundum affinitates spirituales quae sunt amoris et sapientiae, seu boni et veri. Inde est, quod Dominus, tametsi est in caelis apud angelos ubique, usque appareat alte supra illos ut Sol: et quia receptio amoris et sapientiae facit affinitatem cum Ipso, ideo propiores Ipsi apparent caeli ubi angeli in [propiore affinitate ex receptione sunt, quam qui in remotiore ex eo etiam est, quod caeli, qui tres sunt, inter se distincti • sint, similiter societates cujusvis caeli; tum quod inferni sub illis sint remoti secundum rejectionem amoris et sapientiae. Simile est cum hominibus, in quibus et apud quos Dominus praesens est in universo terrarum orbe; et hoc unice ex causa, quia Dominus non est in spatio.

QUOD DEUS SIT IPSE HOMO.

II. In omnibus caelis non alia idea Dei est quam idea Hominis. Causa est, quia caelum in toto et in parte est in forma sicut Homo, ac Divinum, quod est apud angelos, facit caelum; et cogitatio vadit secundum formam caeli; quare aliter cogitare de Deo angelis impossibile est. Inde est, quod omnes illi in mundo, qui conjuncti sunt caelo, similiter de Deo, cum interius in se seu in suo spiritu, cogitent. Ex eo quod Deus sit Homo, omnes angeli et omnes spiritus, in perfecta forma homines sunt; forma caeli hoc facit, quae in maximis et in minimis est sibi similis. (Quod caelum in toto et in parte sit in forma ut Homo, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 59-87: et quod cogitationes vadant secundum formam caeli, n. 203, 204.) Quod homines ad imaginem et ad similitudinem Dei creati sint, notum est, ex Genesi (i. 26, 27); tum quod Deus visus sit ut Homo Abrahamo, et aliis. Anti

[ocr errors]

qui, a sapientibus usque ad simplices, non aliter de Deo quam ut de Homine, cogitaverunt; et tandem cum plures deos coeperunt colere, ut Athenis et Romae, coluerunt omnes ut homines. Haec illustrari possunt per haec sequentia, de quibus in quodam opusculo prius:

Gentes, imprimis Africani, qui unum Deum Creatorem universi agnoscunt et colunt, ideam Hominis de Deo habent; dicunt quod nemo aliam de Deo possit habere. Cum audiunt quod plures de Deo foveant ideam sicut nubeculae in medio, quaerunt ubinam illi sunt; et cum dicitur quod sint inter Christianos, negant quod dabile sit. Sed respondetur, quod sit illis talis idea ex eo, quod Deus in Verbo dicatur "Spiritus," et de spiritu non aliter cogitant, quam sicut de particula nubis; non scientes quod omnis spiritus et omnis angelus sit homo. At usque exploratum est, num spiritualis illorum idea sit similis ideae illorum naturali, et compertum est quod non similis sit apud illos qui Dominum pro Deo caeli et terrae interius agnoscunt. Audivi quendam presbyterum ex Christianis dicentem, quod nemo possit habere ideam Divini Humani; et vidi illum translatum ad varias Gentes, successive ad interiores et interiores, et ab illis ad caelos earum, et tandem ad caelum Christianum; et ubivis data est communicatio perceptionis interioris eorum de Deo, et animadvertit quod non alia illis idea Dei esset quam idea Hominis, quae eadem est cum idea Divini Humani. [(Vid. Con. de Ult. Judicio, n. 74.)]

12. Plebeia idea in Christianismo de Deo est ut de Homine, quia Deus vocatur Persona in Doctrina Trinitatis Athanasiana: at qui supra plebem sapiunt, illi Deum invisibilem pronuntiant; quod fit quia non comprehendere possunt, quomodo Deus ut Homo creare potuisset caelum et terram, tum implere universum praesentia sua, et plura, quae non cadere possunt in intellectum, quamdiu ignoratur quod Divinum non sit in spatio. Illi autem qui solum Dominum adeunt, Divinum Humanum cogitant, ita Deum ut Hominem.

13. Quanti interest justam ideam Dei habere, constare potest ex eo, quod idea Dei faciat intimum cogitationis apud omnes quibus est religio, omnia enim religionis et omnia cultus spectant Deum : et quia Deus universaliter et singulariter est in omnibus religionis et cultus, ideo nisi justa idea Dei sit, non potest communicatio dari cum caelis. Inde est, quod unaquaevis gens in mundo spirituali sortiatur locum secundum ideam Dei ut Hominis; in hoc enim est idea Domini, et non in alia. Quod status

vitae post mortem sit homini secundum ideam Dei apud se affirmatam, patet manifeste ab ejus opposito, quod negatio Dei faciat infernum, et in Christianismo negatio Divinitatis Domini.

QUOD ESSE ET EXISTERE IN DEO HOMINE DISTINCTE

UNUM SINT.

14. Ubi est Esse, ibi est Existere; non datur unum absque altero: Esse enim per Existere est, et non absque eo. Hoc rationale comprehendit, dum cogitat, num dari queat aliquod Esse quod non existit, et num dari queat Existere nisi ab Esse; et quia unum cum altero et non absque altero datur, sequitur quod unum sint, sed distincte unum. Sunt distincte unum, sicut amor et sapientia: amor etiam est Esse, et sapientia est Existere, amor enim non datur nisi in sapientia, nec sapientia nisi ex amore; quare cum amor in sapientia est, tunc existit. Haec duo tale unum sunt, ut quidem distingui cogitatione possint, sed non actu: et quia distingui possunt cogitatione et non actu, ideo dicitur distincte unum. Esse et Existere in Deo Homine etiam distincte unum sunt sicut anima et corpus anima non datur absque suo corpore, nec corpus absque sua anima. Divina Anima Dei Hominis est quae intelligitur per Divinum Esse; ac Divinum Corpus, quod intelligitur per Divinum Existere. Quod anima existere possit absque corpore, ac cogitare et sapere, est error profluens ex fallaciis; omnis enim anima hominis in spirituali corpore est, postquam rejicit exuvias materiales quas in mundo circumtulit.

15. Quod Esse non sit Esse nisi existat, est quia non prius est in forma, et si non est in forma non habet quale, et quod non habet quale non est aliquid. Illud quod ex Esse existit, unum facit cum Esse per id quod sit ex Esse; inde est unitio in unum, et inde est quod unum sit alterius mutuo et vicissim, tum quod unum sit omne in omnibus alterius sicut in se.

16. Ex his constare potest, quod Deus sit Homo, et quod per id sit Deus Existens; non Existens a Se, sed in Se. Qui in Se existit, ille est Deus a quo omnia.

QUOD IN DEO HOMINE INFINITA DISTINCTE UNUM

SINT.

17. Notum est, quod Deus infinitus sit, vocatur enim Infinitus; sed vocatur Infinitus quia est infinitus. Ex eo solum quod sit ipsum Esse et Existere in Se, non est Infinitus, sed quia infinita in Ipso sunt: Infinitum absque infinitis in Ipso non est Infinitum nisi quoad solum nomen. Infinita in Ipso non dici possunt infinite multa, nec infinite omnia, propter ideam naturalem de multis et de omnibus; nam idea naturalis de infinite multis est limitata, et de infinite omnibus est quidem illimitata, sed trahit ex limitatis in universo. Quare homo, quia ei idea naturalis est, non potest sublimatione et approximatione venire in perceptionem de infinitis in Deo; at angelus, quia est in idea spirituali, potest sublimatione et approximatione venire supra hominis gradum, non tamen usque

illuc.

18. Quod infinita in Deo sint, quisque apud se affirmare potest, qui credit quod Deus sit Homo; et quia est Homo, est Ipsi Corpus, et omne quod corporis est; ita est Ipsi facies, pectus, abdomen, lumbi, pedes; nam absque illis non foret Homo: et quia Ipsi illa sunt, etiam sunt Ipsi oculi, aures, nares, os, lingua; tum etiam quae intra in homine sunt, ut cor et pulmo, et quae ex illis pendent; quae omnia simul sumpta faciunt ut homo sit homo. In homine creato sunt illa multa, et in contexturis suis spectata sunt innumera: sed in Deo Homine sunt illa infinita; non deest quicquam; inde Ipsi infinita perfectio. Quod comparatio Hominis Increati, qui est Deus, cum homine creato fiat, est quia Deus est Homo, et ab Ipso dicitur quod homo mundi ad imaginem Ipsius et in similitudinem Ipsius creatus sit (Genes. i. 26, 27).

19. Quod infinita in Deo sint, patet manifestius angelis ex caelis in quibus sunt. Universum caelum, quod ex myriadibus myriadum angelorum consistit, in universali sua forma est sicut Homo; unaquaevis societas caeli tam major quam minor similiter; inde etiam angelus est homo, est enim angelus caelum in minima forma; quod ita sit,

« PoprzedniaDalej »