Obrazy na stronie
PDF
ePub

Duo illi mundi prorsus similes quoad externam faciem sunt, ita similes ut non distingui possint, at quoad internam faciem prorsus dissimiles sunt. Ipsi homines qui in mundo spirituali sunt, qui ut dictum est, vocantur angeli et spiritus, sunt spirituales; et quia spirituales sunt, spiritualiter cogitant et spiritualiter loquuntur: at homines qui in naturali mundo sunt, naturales sunt, et ideo naturaliter cogitant et naturaliter loquuntur; ac cogitatio et loquela spiritualis cum cogitatione et loquela naturali nihil commune habet. Ex eo patet, quod duo illi mundi, spiritualis et naturalis, inter se prorsus distincti sint, adeo ut nullo modo simul esse possint.

164. Nunc quia duo illi mundi ita distincti sunt, necessum est ut bini soles sint, unus ex quo omnia spiritualia sunt, et alter ex quo omnia naturalia: et quia omnia spiritualia in sua origine sunt viva, et omnia naturalia ex sua origine mortua, ac soles sunt origines, sequitur quod unus Sol vivus sit, et quod alter sol mortuus sit: tum quod ipse sol mortuus per Solem vivum a Domino creatus sit.

165. Quod sol mortuus creatus sit, est ob causam ut in ultimis omnia fixa, stata et constantia sint, ac ut inde existant quae perennatura et perduratura sunt: ita non aliter fundatur creatio. Orbis terraqueus, in quo, super quo et circum quem, talia sunt, est sicut basis et firmamentum, nam est ultimum opus, in quod omnia desinunt, et super quo quiescunt. Quod etiam sit sicut matrix, ex qua effectus, qui sunt fines creationis, producuntur, in sequentibus dicetur.

166. Quod omnia a Domino per Solem vivum creata sint, et nihil per solem mortuum, constare potest ex eo, quod vivum disponat mortuum ad sui obsequium, et formet illud ad usus, qui sunt fines ejus; non autem vicissim. Cogitare quod omnia a natura sint, et quod ab illa etiam sit vita, non potest nisi quam orbatus ratione; is non scit quid vita. Natura non potest disponere vitam ad quicquam, est enim natura in se prorsus iners. Quod mortuum in vivum, seu vis mortua in vim vivam, seu quod idem, naturale in spirituale, agat, est prorsus contra ordinem, et inde id cogitare est contra sanae rationis lumen. Potest quidem mortuum, seu naturale, multis modis ab externis

accidentibus perverti aut mutari, at usque non potest agere in vitam; sed vita in illud secundum inductam mutationem formae agit. Hoc idem est cum influxu physico in spirituales animae operationes; qui quod non detur, quia non dabilis, notum est.

QUOD FINIS CREATIONIS EXISTAT IN ULTIMIS, QUI EST, UT OMNIA REDEANT AD CREATOREM, AC UT SIT CONJUNCTIO.

167. Primum aliquid dicetur de finibus. Sunt tria quae sequuntur in ordine, quae vocantur finis primus, finis medius et finis ultimus; et quoque vocantur finis, causa et effectus. Illa tria simul erunt in omni re, ut sit aliquid; nam finis primus absque fine medio, et simul ultimo, non datur; seu quod idem est, finis solus absque causa et effectu non datur; pariter nec datur causa sola absque fine ex quo, et absque effectu in quo; pariter nec datur effectus solus, seu effectus absque causa et ejus fine. Quod ita sit, potest comprehendi si cogitatur quod finis absque effectu seu separatus ab effectu non sit aliquid existens, quare non est nisi quam vox. Nam finis ut actualiter sit finis, erit terminatus, et terminatus est in effectu, in quo primum vocatur finis quia est finis. Apparet sicut agens seu efficiens per se existat; sed hoc est apparentia ex eo quod sit in effectu; sed si separatur ab effectu, momento disparatur. Ex his patet, quod tria illa, finis, causa et effectus erunt in omni re, ut sit aliquid,

168. Porro sciendum est, quod finis sit omne in causa, et quoque omne in effectu: inde est, quod finis, causa et effectus, dicantur finis primus, medius et ultimus. Sed ut finis sit omne in causa, erit aliquid ex fine in quo erit ; ac ut sit omne in effectu, erit aliquid ex fine per causam, in quo erit; finis enim non potest in se solo esse, sed erit in aliquo existente a se, cui quoad omne suum inesse potest et agendo efficere, usque dum subsistit. Id in quo subsistit est finis ultimus, qui vocatur effectus.

169. In universo creato, tam in ejus maximis quam in ejus minimis, sunt tria illa, nempe finis, causa et effectus.

Quod tria illa in universi creati maximis et minimis sint, est quia in Deo Creatore, qui est Dominus ab aeterno, sunt tria illa. Sed quia Infinitus est, et infinita in Infinito sunt distincte unum (ut supra, n. 17-22, demonstratum est), ideo quoque tria illa in Ipso, et tria in infinitis Ipsius distincte unum sunt. Inde est, quod universum, quod creatum est ab Ipsius Esse, et quoad usus spectatum est imago Ipsius, obtinuerit tria illa in omnibus et singulis suis.

170. Finis universalis seu omnium creationis est, ut conjunctio aeterna Creatoris sit cum universo creato; et illa non datur nisi subjecta sint, in quibus Divinum Ipsius potest esse sicut in se, ita in quibus potest habitare et manere; quae subjecta, ut sint habitacula et mansiones Ipsius, erunt recipientia Amoris et Sapientiae Ipsius sicut a se, ita qui se sicut a se elevaturi sint ad Creatorem, et se conjuncturi cum Ipso. Absque hoc reciproco non datur conjunctio. Haec subjecta sunt homines, qui se sicut a se elevare et conjungere possunt. Quod homines talia subjecta sint, et quod recipientes Divini sint sicut a se, supra pluries demonstratum est. Per illam conjunctionem est Dominus praesens in omni opere ab Ipso creato: nam omne creatum est finaliter propter hominem; quare usus omnium quae creata sunt, ascendunt per gradus ab ultimis ad hominem, et per hominem ad Deum Creatorem a quo, ut supra (n. 65-68) ostensum est.

171. Creatio ad ultimum hunc finem vadit continue per tria illa, quae sunt finis, causa, et effectus, quia in Domino Creatore tria illa sunt, ut mox supra dictum est; et Divinum est in omni spatio absque spatio (n. 69-72), et in maximis et minimis idem (n. 77-82): ex quo patet, quod universum creatum in communi progressione ad finem ultimum, sit finis medius respective; ex tellure enim a Domino Creatore elevantur continue formae usuum in suo ordine usque ad hominem, qui quoad corpus etiam inde est homo dein elevatur per receptionem amoris et sapientiae a Domino; ac ut amorem et sapientiam recipiat, media omnia provisa sunt; ac talis est factus ut recipere possit, si modo velit. Ex nunc dictis videri potest, tametsi adhuc non nisi quam communiter, quod finis crea

tionis existat in ultimis; qui est ut omnia redeant ad Creatorem, ac ut sit conjunctio.

172. Quod tria illa, finis, causa et effectus sint in omnibus et singulis, quae creata sunt, constare etiam potest ex eo, quod omnes effectus, qui vocantur fines ultimi, fiant e novo fines primi in continua serie a Primo, qui est Dominus Creator, usque ad ultimum, qui est conjunctio hominis cum Ipso. Quod omnes fines ultimi e novo fiant fines primi, patet inde, quod non detur aliquid tale iners et mortuum, ut nihil efficientis sit in illo. Etiam ex arena exspirat tale, quod confert opem ad aliquid producendum, ita ad aliquid efficiendum.

Pars Tertia.

QUOD IN MUNDO SPIRITUALI SINT ATMOSPHAERAE, AQUAE ET TERRAE, QUEMADMODUM IN MUNDO NATURALI; SED QUOD ILLAE SINT SPIRITUALES, HAE AUTEM NATURALES.

173. Quod mundus spiritualis et mundus naturalis similes sint, cum sola differentia, quod omnia et singula mundi spiritualis sint spiritualia, ac omnia et singula mundi naturalis sint naturalia, in antecedentibus dictum est, et in opere De Caelo et Inferno ostensum. Quoniam duo illi mundi similes sunt, ideo in utrisque sunt atmosphaerae, aquae et terrae, quae sunt communia, per quae et ex quibus omnia et singula cum infinita varietate existunt.

174. Quod atmosphaeras, quae aetheres et aeres vocantur, attinet, sunt illae in utroque mundo, spirituali et naturali, similes, cum differentia, quod illae in mundo spirituali sint spirituales, et illae in mundo naturali sint naturales. Spirituales sunt, quia a Sole, qui est primum procedens Divini Amoris et Divinae Sapientiae Domini, existunt, et ab Ipso recipiunt in se Divinum ignem qui est amor, et Divinam lucem quae est sapientia, et utrumque deferunt ad caelos ubi sunt angeli; et faciunt praesentiam Solis illius in maximis et in minimis ibi. Atmosphaerae

spirituales sunt substantiae discretae, seu minimae formae, oriundae a Sole; et quia singillatim recipiunt Solem, inde ignis Solis in tot substantias seu formas divisus, et ab illis quasi involutus, ac per involutiones temperatus, fit calor, adaequatus tandem amori angelorum in caelo, ac spirituum sub caelo similiter lux Solis. Atmosphaerae naturales in eo sunt similes atmosphaeris spiritualibus, quod etiam sint substantiae discretae et minimae formae, oriundae a sole mundi naturalis, quae quoque singillatim recipiunt solem, et ignem ejus in se recondunt, ac illum temperant,

« PoprzedniaDalej »