Obrazy na stronie
PDF
ePub

dicitur quod Divinum impleat spatia, non sciunt enim quid spatia; sed quod clare comprehendant cum, absque idea ullius spatii, dicitur quod Divinum impleat

omnia.

71. Ut pateat quod mere naturalis homo de spiritualibus et Divinis cogitet ex spatio, et spiritualis homo absque spatio, sit hoc illustrationi. Homo mere naturalis cogitat per ideas quas sibi comparavit ex objectis visus, in quibus omnibus est figura trahens ex longo, lato et alto, et ex forma per illa terminata, quae vel est angularis vel circularis. Haec manifeste insunt ideis cogitationis ejus de visibilibus in tellure, et quoque insunt ideis cogitationis ejus de non visibilibus ut de civilibus et moralibus. Haec quidem non videt, sed usque insunt ut continua. Aliter homo spiritualis, imprimis angelus caeli: ejus cogitatio nihil commune habet cum figura et forma trahente aliquid ex longo, lato et alto spatii, sed ex statu rei ex statu vitae; inde pro longo spatii cogitat bonum rei ex bono vitae, pro lato spatii verum rei ex vero vitae, et pro alto gradus eorum; ita cogitat ex correspondentia, quae est spiritualium et naturalium inter se; ex qua correspondentia est, quod "longitudo" in Verbo significet bonum rei, "latitudo" verum rei, et "altitudo" gradus eorum. Ex his patet, quod angelus caeli nequaquam aliter cogitare possit cum de Omnipraesentia Divina, quam quod Divinum impleat omnia absque spatio. Quod angelus cogitat, id est verum, quia lux, quae illuminat ejus intellectum, est Divina Sapientia.

72. Haec fundamentalis cogitatio de Deo est; nam absque illa possunt quidem illa, quae dicentur de creatione universi a Deo Homine, de Ipsius Providentia, Omnipotentia, Omnipraesentia et Omniscentia, intelligi, sed usque non retineri; quoniam mere naturalis homo, dum intelligit illa, usque relabitur in amorem suae vitae, qui est voluntatis ejus; et hic dissipat illa, ac cogitationem immergit spatio, in quo est lumen ejus quod vocat rationale; non sciens, quod quantum negat illa, tantum irrationalis sit. Quod ita sit, potest confirmari per ideam de hoc vero, Quod Deus sit Homo. Lege quaeso cum attentione, quae supra, n. 11-13, et quae postea scripta sunt; tunc intelli

ges quod ita sit: at remitte cogitationem in naturale lumen quod trahit ex spatio, annon illa ut paradoxa visurus es? et si multum remittis, rejecturus es. Haec causa est quod dicatur quod Divinum impleat omnia spatia universi, et quod non dicatur quod Deus Homo impleat: nam si hoc diceretur, non suffragaretur mere naturale lumen: sed quod Divinum impleat, hoc suffragatur, quia concordat cum formula locutionis theologorum, quod Deus omnipraesens sit, ac audiat et sciat omnia. (Plura de hac re videantur supra, n. 7–10.)

QUOD DIVINUM SIT IN OMNI TEMPORE ABSQUE TEM

PORE.

73. Sicut Divinum est in omni spatio absque spatio, ita est in omni tempore absque tempore; non enim aliquid naturae proprium de Divino potest praedicari, et naturae propria sunt spatium et tempus. Spatium in natura est mensurabile, similiter tempus: mensuratur tempus per dies, septimanas, menses, annos et saecula; ac dies per horas, septimana et mensis per dies, annus per quatuor tempora, et saecula per annos. Mensurationem hanc trahit natura ex apparente circumgyratione et circumlatione solis mundi. Aliter vero in mundo spirituali; ibi progressiones vitae similiter apparent in tempore; vivunt enim ibi inter se, sicut homines mundi inter se, quod non datur absque apparentia temporis; sed tempus ibi non distinguitur in tempora ut in mundo, nam Sol eorum est in suo oriente constanter, nusquam dimotus; est enim Divinus Amor Domini qui illis apparet ut Sol. Inde non sunt illis dies, septimanae, menses, anni, saecula, sed loco illorum sunt status vitae, per quos fit distinctio, quae non vocari potest distinctio in tempora, sed in status. Inde est quod angeli non sciant quid tempus, et quod, cum nominatur, loco ejus percipiant statum; et cum status determinat tempus, est tempus modo apparentia, nam jucundum status facit ut tempus appareat breve, et injucundum status facit ut tempus appareat longum. Ex quibus patet quod tempus ibi non sit nisi quam quale status.

Ex eo est, quod per "horas," "dies," "septimanas," "menses" et "annos" in Verbo significentur status, et eorum progressiones in serie et in complexu; et cum tempora praedicantur de ecclesia, quod per "mane" ejus intelligatur primus ejus status, per "meridiem" plenum ejus, per "vesperam" decrescentia ejus, et per "noctem" finis ejus similia per quatuor tempora anni, quae sunt ver, aestas, autumnus et hiems.

74. Ex his constare potest quod tempus unum faciat cum cogitatione ex affectione; quale enim status hominis inde est. Quod distantiae in progressionibus per spatia in mundo spirituali unum faciant cum progressionibus temporum, ex multis illustrari potest, abbreviantur enim actualiter viae ibi secundum desideria, quae sunt cogitationis ex affectione, ac vicissim prolongantur. Inde est quod etiam spatia temporis dicantur. In talibus autem, quando cogitatio non se conjungit cum affectione propria hominis, tempus non apparet, ut in somnis.

75. Nunc quia tempora, quae sunt propria naturae in ejus mundo, sunt puri status in mundo spirituali, qui ibi progressivi apparent, quia angeli et spiritus sunt finiti, constare potest quod in Deo non sint progressivi, quia Infinitus est, ac infinita in Ipso unum sunt, secundum illa quae supra (n. 17-22) demonstrata sunt: ex quibus sequitur, quod Divinum in omni tempore sit absque tempore.

76. Qui non scit, et ex aliqua perceptione potest cogitare de Deo absque tempore, prorsus non potest percipere Aeternum aliter quam aeternum temporis: et tunc non potest quam delirare in cogitatione de Deo ab aeterno; cogitat enim ex initio, ac initium unice est temporis. Delirium ejus fit tunc, quod Deus a Se exstiterit, ex quo prone labitur in originem naturae a se: ex qua idea non exsolvi potest, nisi quam per spiritualem seu angelicam ideam de aeterno, quae est absque tempore, et dum absque tempore est, est Aeternum et Divinum idem, Divinum est Divinum in se, et non a se. Angeli dicunt, quod quidem percipere possint Deum ab aeterno, at nullo modo naturam ab aeterno, et minus naturam a se, et prorsus non naturam in se naturam; nam quod in se est, hoc est ipsum Esse, a quo omnia; et Esse in se est ipsa Vita,

quae est Divinus Amor Divinae Sapientiae ac Divina Sapientia Divini Amoris. Hoc est angelis Aeternum, ita abstractum a tempore, sicut Increatum est a creato, seu Infinitum a finito, quorum ne quidem ratio datur.

QUOD DIVINUM IN MAXIMIS ET MINIMIS SIT IDEM.

77. Hoc sequitur ex duobus articulis qui praecedunt, quod Divinum sit in omni spatio absque spatio, et in omni tempore absque tempore: ac spatia sunt majora et maxima, et sunt minora et minima; et quia spatia et tempora unum faciunt, ut supra dictum est, simile est cum temporibus. Quod Divinum in illis sit idem, est quia Divinum non est varium et mutabile, sicut est omne quod est spatii et temporis, seu omne quod est naturae, sed est invariabile et immutabile; inde est ubivis et semper idem.

78. Apparet sicut Divinum non sit idem in uno homine ut in altero; ut quod sit aliud in sapiente quam in simplici, et aliud in sene quam in infante. Sed hoc ex apparentia est fallacia; est homo alius, sed Divinum non est aliud in illo. Homo est recipiens, ac recipiens seu receptaculum est varium. Sapiens homo est recipiens Divini Amoris et Divinae Sapientiae adaequatius, ita plenius, quam simplex homo; ac senex qui etiam sapiens est, plus quam infans et puer; sed usque Divinum est idem in uno et in altero. Similiter ex apparentia est fallacia, quod Divinum sit varium apud angelos caeli et apud homines telluris, quia angeli caeli in sapientia ineffabili sunt, non ita homines; sed apparens varium est in subjectis secundum quale receptionis Divini, et non in Domino.

79. Quod Divinum sit idem in maximis et in minimis, illustrari potest ex caelo et ex angelo ibi. Divinum in toto caelo et Divinum in angelo est idem; quare etiam totum caelum apparere potest ut unus angelus. Simile est cum ecclesia, et cum homine ejus. Maximum in quo est Divinum, est totum caelum et simul tota ecclesia; minimum est angelus caeli et homo ecclesiae. Aliquoties apparuit mihi integra societas caeli sicut unus homo angelus; et dictum quod apparere possit sicut homo magnus

ut gigas, et sicut homo parvus ut infans: et hoc quia Divinum est idem in maximis et in minimis.

80. Divinum etiam est idem in maximis et minimis omnium quae creata sunt, et non vivunt; est enim in omni bono usus illorum. Quod autem non vivant, est quia non formae vitae sed formae usuum sunt; ac forma secundum bonitatem usus est varia. Sed quomodo Divinum in illis est, in sequentibus, ubi de creatione, dicetur.

81. Abstrahe spatium, et prorsus nega vacuum, et cogita tunc de Divino Amore et de Divina Sapientia, quod sint ipsa Essentia abstracto spatio et negato vacuo; cogita dein ex spatio, et percipies quod Divinum sit in maximis et minimis spatii, idem; non datur enim in Essentia abstracta a spatio magnum et parvum, sed idem.

82. Hic de vacuo aliquid dicetur. Audivi quondam angelos loquentes cum Newtono de vacuo, dicentes quod ideam vacui ut nihili non sustineant; quia in mundo suo qui est spiritualis, ac intra seu supra spatia et temporal mundi naturalis, aeque sentiunt, cogitant, afficiuntur, amant, volunt, respirant, immo loquuntur et agunt; quae nusquam possunt dari in vacuo ut nihilo, quia nihil est nihil, et de nihilo non aliquid praedicabile est. Dixit Newtonus, quod sciat quod Divinum quod Est impleat omnia, et quod ipse horreat ad ideam nihili de vacuo, quia illa est destructiva omnium: hortans illos, qui de vacuo loquuntur cum illo, ut sibi caveant ab idea nihili, vocans illam deliquium, quia in nihilo non datur ulla mentis actualitas.

« PoprzedniaDalej »