Obrazy na stronie
PDF
ePub

sumpta vocatur Amor Divinum Esse, et Sapientia Divinum Existere. Talis est idea angelica de Divino Amore et de Divina Sapientia.

35. Quoniam talis unio Amoris et Sapientiae, ac Sapientiae et Amoris, est in Deo Homine, est Divina Essentia una; Divina enim Essentia est Divinus Amor quia est Divinae Sapientiae, et Divina Sapientia quia est Divini Amoris et quoniam talis unio illorum est, ideo etiam Divina Vita est una. Vita est Divina Essentia. Quod Divinus Amor et Divina Sapientia sint unum, est quia unio est reciproca, ac unio reciproca facit unum. At de unione reciproca alibi plura dicentur.

36. Unio amoris et sapientiae est quoque in omni opere Divino; ex illa est perpetuitas, immo aeternitas ejus. Si plus Divini Amoris quam Divinae Sapientiae, aut si plus Divinae Sapientiae quam Divini Amoris, in aliquo opere creato foret, non subsistet, nisi quantum ex aequo insunt; transit quod super est.

37. Divina Providentia in reformandis, regenerandis, et salvandis hominibus, ex aequo participat ex Divino Amore et ex Divina Sapientia. Ex pluri Divini Amoris quam Divinae Sapientiae, aut ex pluri Divinae Sapientiae quam Divini Amoris, homo non reformari, regenerari et salvari potest. Divinus Amor vult omnes salvare, sed non salvare potest nisi per Divinam Sapientiam; et Divinae Sapientiae sunt omnes leges per quas fit salvatio, et Amor non potest illas leges transcendere, quoniam Divinus Amor et Divina Sapientia unum sunt, et in unione agunt.

38. Divinus Amor et Divina Sapientia in Verbo intelliguntur per "justitiam et judicium," Divinus Amor per "justitiam " et Divina Sapientia per “judicium :" quare in Verbo dicitur "justitia" et "judicium" de Deo. Ut apud Davidem,

"Justitia et Judicium fulcrum throni tui" (Ps. lxxxix. [15[B.A. 14]); apud eundem,

Jehovah "educet sicut lucem justitiam.., et judicium..sicut meridiem" (Ps. xxxvii. 6) :

apud Hoscheam,

"Desponsabo []Me tibi in aeternum...in justitia et judicio" (ii. 19); apud Jeremiam,

"Suscitabo Davidi germen justum, qui regnabit Rex, cium et justitiam in terra" (xxiii. 5);

...et faciet judi

apud Esaiam,

Sedebit "super throno Davidis, et super regno ejus, ad stabiliendum illud...in judicio et in justitia" (ix. 6 [B.A. 7]):

apud eundem,

"Exaltetur Jehovah,...quia implevit " terram "judicio et justitia " (xxxiii. 5):

apud Davidem,

"Cum didicero judicia justitiae tuae :.

.septies in die laudo Te super

judiciis justitiae tuae" (Ps. cxix. 7, [164);

Simile per "vitam " et "lucem" intelligitur apud Johannem, "In Ipso Vita erat, et Vita erat Lux hominum” (i. 4):

per "vitam" ibi intelligitur Divinus Amor Domini, et per "lucem" Divina Sapientia Ipsius. Simile etiam per "vitam" et "spiritum" apud Johannem,

Jesus dixit, "Verba quae ego loquor vobis spiritus et vita sunt " (vi. 63).

39. In homine apparent amor et sapientia ut duo separata, sed usque in se distincte unum sunt, quoniam apud hominem talis est sapientia qualis est amor, et talis amor qualis est sapientia. Sapientia quae non unum facit cum suo amore, apparet sicut sit sapientia, et tamen non est; ac amor qui non unum facit cum sua sapientia, apparet sicut sit sapientiae amor, tametsi non est; unum enim trahet suam essentiam et suam vitam ex altero reciproce. Quod sapientia et amor apud hominem appareant ut duo separata, est quia facultas intelligendi apud illum est elevabilis in lucem caeli, sed non facultas amandi, nisi quantum homo facit sicut intelligit. Quare id apparentis sapientiae, quod non unum facit cum amore sapientiae, relabitur in amorem qui unum facit, qui potest esse amor non sapientiae, immo amor insaniae: homo enim potest ex sapientia scire quod illum oporteat facere hoc et illud, sed usque non facit, quia non amat illud; at quantum ex amore facit quod sapientiae est, tantum est imago Dei.

QUOD DIVINUS AMOR ET DIVINA SAPIENTIA SIT SUBSTANTIA ET QUOD SIT FORMA.

40. Idea vulgarium hominum de amore et de sapientia, est sicut de volatili et fluente in subtili aere seu

aethere; aut sicut de exhalato ab aliquo tali; et vix aliquis cogitat quod sint realiter et actualiter substantia et forma. Illi qui vident, quod substantia et forma, usque percipiunt amorem et sapientiam extra subjectum ut profluentia ex illo; et quod extra subjectum ut profluens ab illo percipiunt, tametsi ut volatile et fluens, etiam vocant substantiam et formam; non scientes quod amor et sapientia sint ipsum subjectum, et quod id quod extra illud percipitur ut volatile et fluens, sit modo apparentia status subjecti in se. Causae, quod hoc non hactenus visum sit, sunt plures. Inter illas est, quod apparentiae sint primae ex quibus mens humana format suum intellectum, et quod discutere illas nequeat nisi ex indagatione causae; et si causa alte latet, illam indagare nequit, nisi intellectum teneat diu in luce spirituali, in qua illum diu tenere nequit propter lucem naturalem quae continue retrahit. Veritas usque est, quod amor et sapientia sint realis et actualis substantia et forma, quae faciunt ipsum subjec

tum.

41. Sed hoc quia contra apparentiam est, videri potest sicut non merens fidem, nisi demonstretur; et hoc demonstrari non potest nisi quam per talia quae homo percipere potest ex sensu sui corporis; quare per illa demonstrabitur. Sunt homini quinque sensus externi, qui vocantur tactus, gustus, olfactus, auditus et visus. Subjectum tactus est cutis, qua homo circumcinctus est; ipsa substantia et forma cutis faciunt ut sentiat applicata: sensus tactus non est in illis quae applicantur, sed est in substantia et forma cutis, quae sunt subjectum; sensus ille est modo affectio ejus ab applicatis. Simile est cum gustu hic sensus est modo affectio substantiae et formae, quae sunt linguae; lingua est subjectum. Simile est cum olfactu: quod odor afficiat nares et quod sit in naribus, et quod sit affectio illarum ab odoriferis tangentibus, notum est. Simile est cum auditu: apparet sicut auditus. sit in loco ubi sonus inchoat, sed auditus est in aure, et est affectio substantiae et formae ejus; quod auditus sit in distantia ab aure, est apparentia. Simile est cum visu: apparet dum homo videt objecta ad distantiam sicut visus ibi sit, sed usque est in oculo qui est subjectum, et similiter est affectio ejus: distans est solum ex judicio con

cludente de spatio ex intermediis, vel ex diminutione et inde obscuratione objecti, cujus imago sistitur intus in oculo secundum angulum incidentiae. Inde patet, quod visus non exeat ab oculo ad objectum, sed quod imago objecti intret oculum, et afficiat substantiam et formam ejus simile enim est cum visu quemadmodum est cum auditu; auditus nec exit ab aure ad captandum sonum, sed sonus intrat aurem, et afficit. Ex his constare potest, quod affectio substantiae et formae, quae facit sensum, non sit separatum quid a subjecto, sed solum faciat mutationem in illo, subjecto remanente subjecto tunc ut prius, et postea. Inde sequitur quod visus, auditus, olfactus, gustus et tactus, non sit aliquod volatile effluens ex illorum organis, sed quod sint organa in sua substantia et forma spectata, quae dum afficiuntur fit sensus.

42. Simile est cum amore et sapientia, cum sola differentia, quod substantiae et formae, quae sunt amor et sapientia, non exstent coram oculis, sicut organa sensuum externorum: sed usque nemo negare potest, quin substantiae et formae sint illa sapientiae et amoris quae vocantur cogitationes, perceptiones et affectiones, et quod non sint entia volatilia et fluentia ex nihilo, aut abstracta a reali et actuali substantia et forma, quae subjecta. Sunt enim in cerebro innumerabiles substantiae et formae, in quibus omnis interior sensus, qui se refert ad intellectum et voluntatem, residet. Quod omnes affectiones, perceptiones et cogitationes ibi non sint halitus ex illis, sed quod sint actualiter et realiter subjecta, quae nihil a se emittunt, sed modo mutationes subeunt secundum alluentia quae afficiunt, ex supradictis de sensibus externis constare potest. De alluentibus quae afficiunt, dicentur plura infra.

43. Ex his primum potest videri, quod Divinus Amor et Divina Sapientia in se sint substantia et forma, sunt enim ipsum Esse et Existere; et nisi forent tale Esse et Existere sicut sunt substantia et forma, forent modo ens rationis, quod in se non est aliquid.

QUOD DIVINUS AMOR ET DIVINA SAPIENTIA SINT SUBSTANTIA ET FORMA IN SE, ITA IPSUM ET UNICUM.

44. Quod Divinus Amor et Divina Sapientia sit substantia et forma, mox supra confirmatum est; et quod Divinum Esse et Existere sit Esse et Existere in se, etiam

supra dictum est. Non dici potest quod sit Esse et Existere a se, quia hoc involvit initium, et quoque a quodam in illo quod sit Esse et Existere in se; at ipsum Esse et Existere in se est ab aeterno. Ipsum Esse et Existere in se est etiam increatum, et omne creatum non potest esse nisi ab Increato; et quod creatum est, etiam est finitum, et finitum nec existere potest nisi ex Infinito.

45. Qui aliqua cogitatione potest assequi et comprehendere Esse et Existere in se, ille omnino assequetur et comprehendet quod illud sit Ipsum et Unicum; Ipsum dicitur quod solum est; et Unicum a quo omne aliud. Nunc quia Ipsum et Unicum est substantia et forma, sequitur quod illud sit ipsa et unica substantia et forma; et quia ipsa illa substantia et forma est Divinus Amor et Divina Sapientia, sequitur quod sit ipse et unicus Amor, ac ipsa et unica Sapientia; consequenter quod sit ipsa et unica Essentia, tum ipsa et unica Vita, nam Amor et Sapientia est Vita.

46. Ex his constare potest, quam sensualiter, hoc est, ex corporis sensibus, et ex eorum tenebris in spiritualibus, cogitant illi, qui dicunt naturam a se esse. Cogitant ex oculo, et non possunt ex intellectu. Cogitatio ex oculo occludit intellectum, at cogitatio ex intellectu aperit oculum. Illi non aliquid cogitare possunt de Esse et Existere in se, quodque hoc sit Aeternum, Increatum et Infinitum; nec possunt aliquid cogitare de Vita nisi sicut de volatili abeunte in nihilum; nec aliter de Amore et Sapientia, et prorsus non quod ab illis sint omnia naturae. Quod ab illis sint omnia naturae, nec videri potest, nisi natura spectetur ex usibus in sua serie et in suo ordine, et non si ex aliquibus ejus formis, quae sunt solius oculi objecta. Usus enim non sunt nisi quam ex vita, ac eorum series et ordo ex sapientia et amore; at formae

« PoprzedniaDalej »