Obrazy na stronie
PDF
ePub

noxia exoriuntur per influxum immediatum ex inferno, usque postea mediate per semina, ova aut traducem propagentur: quare posito uno non tollitur alterum.

348. Quod omnes usus tam boni quam mali sint ex origine spirituali, ita a Sole ubi Dominus, illustrari potest per hanc experientiam. Audivi quod bona et vera demissa sint per caelos a Domino ad inferna, et quod eadem illa recepta per gradus ad profundum ibi versa sint in mala et falsa bonis et veris demissis opposita. Quod ita factum sit, fuit causa, quia subjecta recipientia vertunt omnia quae influunt in talia quae congruunt formis suis, prorsus sicut candida lux solis vertitur in colores tetros, et in nigrum, in objectis quorum substantiae interius in tali forma sunt ut lucem suffocent et exstinguant; et quod stagna, stercora et cadavera vertant calorem solis in putores. Ex his constare potest, quod etiam mali usus sint a Sole spirituali, sed quod boni usus in malos in inferno convertantur. Inde patet, quod Dominus non creaverit et creet nisi quam bonos usus, sed quod infernum producat malos.

QUOD VISIBILIA IN UNIVERSO CREATO TESTENTUR, QUOD NATURA NIHIL PRODUXERIT, ET NIHIL PRODUCAT, SED QUOD OMNIA DIVINUM EX SE, ET PER MUN

DUM SPIRITUALEM.

349. Plerique in mundo ex apparentia loquuntur, quod sol per calorem et lucem producat id quod conspicitur in campis, agris, hortis et silvis; tum quod sol per calorem suum ex ovis excludat vermes, et quod bestias terrae et aves caeli faciat prolificare, immo etiam quod hominem vivificet. Illi qui solum ex apparentia ita loquuntur, possunt ita loqui, attamen usque non illa adscribunt naturae, non enim cogitant de eo: sicut qui loquuntur de sole, quod oriatur et occidat, ac faciat dies et annos, et quod nunc in illa aut illa altitudine sit, illi similiter ex apparentia loquuntur, et possunt ita loqui, et tamen non illa adscribunt soli; non enim cogitant de solis statione et telluris circumversione. At illi qui se confirmant in eo, quod sol per calorem et lucem producat illa quae super

tellure apparent, illi tandem adscribunt omnia naturae, et quoque creationem universi, et fiunt naturalistae, et tandem athei. Hi quidem postea possunt dicere, quod Deus creaverit naturam, ac indiderit ei potentiam producendi talia sed hoc dicunt ex timore jacturae famae; at usque per Deum Creatorem intelligunt naturam, et quidam ejus intimum, et tunc Divina, quae ecclesia docet, nihili faciunt.

350. Ignoscendi quidem sunt aliqui, quod naturae adscripserint quaedam visibilia, ex duplici causa: Prima, quod non sciverint aliquid de Sole caeli, ubi est Dominus, ac de influxu inde; nec aliquid de mundo spirituali et ejus statu, immo nec de praesentia ejus apud hominem; et quod inde non aliter cogitare potuerint, quam quod spirituale esset purius naturale; et sic quod angeli essent vel in aethere, vel in stellis; tum de diabolo, quod esset vel hominis malum, vel si actualiter existeret, esset vel in aere, vel in profundis; tum quod animae hominum post mortem vel essent in intimo terrae, vel in aliquo ubi seu pu usque ad diem judicii; et similia alia quae phantasia induxit ex ignorantia mundi spiritualis et ejus Solis. Altera causa quod ignoscendi sint, est quod non scire potuerint, quomodo Divinum produceret omnia illa quae super tellure apparent, ubi tam bona quam mala sunt; timentes id apud se confirmare, ne etiam mala adscriberent Deo, et ne materialem ideam de Deo conciperent, ac Deum et naturam unum facerent, et sic confunderent. Hae binae causae sunt, quod ignoscendi sint qui crediderunt quod natura producat visibilia ex insito a creatione. Sed usque illi qui per confirmationes pro natura se atheos fecerunt, non ignoscendi sunt, quia potuerunt se confirmare pro Divino : ignorantia quidem excusat, sed non tollit falsum confirmatum, nam hoc falsum cohaeret cum malo, ita cum inferno: quare iidem qui se confirmaverunt pro natura usque ad separationem Divini ab illa, non aliquid reputant pro peccato, quia omne peccatum est contra Divinum quod separaverunt et sic rejecerunt; et qui nihil pro peccato reputant in spiritu, illi post mortem, dum fiunt spiritus, vincti inferno ruunt in nefaria secundum. cupiditates, quibus laxaverunt frena.

351. Illi qui credunt Divinam operationem in singulis

naturae, possunt ex permultis, quae in natura vident, se confirmare pro Divino, aeque, immo plus, quam illi qui se confirmant pro natura; illi enim qui se confirmant pro Divino, attendunt ad mirabilia quae conspiciuntur in productionibus tam vegetabilium quam animalium. In productionibus vegetabilium: quod ex seminulo jacto in terram exeat radix, per radicem caulis, ac successive frondes, folia, flores, fructus, usque ad nova semina; prorsus sicut semen sciret ordinem successionis, aut processum quo se renovaturum sit. Quis rationalis cogitare potest, quod sol, qui est purus ignis, hoc sciat, aut quod possit indere calori suo et luci suae, ut talia efficiat, tum quod possit formare mirabilia in illis, ac intendere usum? Homo, cui rationale elevatum est, cum illa videt et expendit, non potest aliter cogitare, quam quod sint ab Ipso cui infinita sapientia est, ita a Deo. Illi qui agnoscunt Divinum, id quoque vident et cogitant; at illi qui non agnoscunt, id non vident et cogitant, quia non volunt; et sit demittunt rationale suum in sensuale, quod omnes ideas suas trahit ex lumine in quo sunt sensus corporis, ac fallacias illorum confirmat, dicendo, "Numne vides solem per calorem suum et lucem suam haec operantem? Quid est id quod non vides? num est aliquid?" Illi qui se confirmant pro Divino, attendunt ad mirabilia quae conspiciuntur in productionibus animalium: ut hic solum memorem in ovis ; quod in illis lateat pullis in suo semine seu inchoamento cum omni requisito usque ad exclusionem, et quoque cum omni progressione post exclusionem usque ut fiat avis aut volatile in forma genitoris; et si attendit ad formam, quod illa talis sit, ut non possit, si alte cogitat, quam in stuporem venire, ut quod in minimis eorum sicut in maximis, immo in invisibilibus sicut in visibilibus, sint organa sensuum, quae sunt visus, [auditus,] "odoratus, gustus, tactus, tum organa motuum quae sunt musculi, volant enim et gradiuntur, ut et viscera circum corda et pulmones, quae actuantur a cerebris. Quod vilia insecta etiam talibus gaudeant, notum est ab anatome illorum a quibusdam descripta, imprimis a Swammerdamo in ejus Bibliis Naturae. Qui omnia naturae adscribunt, illi quidem vident talia, sed cogitant modo quod sint, et dicunt quod natura producat, et hoc dicunt quia averterunt mentem a cogitando de Divino; et qui averterunt se a

cogitando de Divino, dum vident mirabilia in natura, non possunt rationaliter, minus spiritualiter cogitare; sed cogitant sensualiter et materialiter; et tunc cogitant in natura ex natura, et non supra illam, similiter ut faciunt illi qui in inferno sunt; solum cum differentia a bestiis, quod rationalitate polleant, hoc est, quod possint intelligere, et sic aliter cogitare "si velint.

352. Illi qui averterunt se a cogitando de Divino, cum vident mirabilia in natura, et per id fiunt sensuales, non cogitant quod visus oculi tam crassus sit, ut plura insectula videat sicut unum obscurum, et quod tamen unumquodvis eorum organizatum sit ad sentiendum et ad se movendum, et sic quod praeditum sit fibris et vasis, tum corculis, fistulis pulmonicis, viscerulis ac cerebris, et quod haec contexta sint ex purissimis in natura, et quod contextus illi correspondeant alicui vitae, e qua minutissima eorum distincte aguntur. Cum visus oculi tam crassus est, ut plura talia, cum innumerabilibus in unoquovis, appareant ei sicut parvum obscurum, et tamen illi qui sensuales sunt ex illo visu cogitant et judicant, patet quam incrassata est mens eorum, et inde in qua caligine sunt de spiritualibus.

353. Quisque ex visibilibus in natura potest se confirmare pro Divino, si vult, et quoque se confirmat qui de Deo cogitat ex vita; ut dum videt volatilia caeli, quod quaelibet eorum species sciat sua alimenta, et ubi sunt, cognoscat ex sono et visu consocios, tum inter alios quinam eorum amici, et quinam inimici sunt, quod connubia jungant, congressus sciant, arte struant nidos, ibi ponant ova, incubent illis, tempus incubatus sciant, quo exacte excludunt pullos, illos tenerrime amant, sub alis fovent, escas porrigunt et alunt, hoc usque dum sui juris fiunt, et similia possunt agere, et procreare familiam ad perpetuandum suum genus. Omnis qui vult de influxu Divino per mundum spiritualem in naturalem cogitare, potest illum in his videre; potest etiam si vult corde suo dicere, "Tales scientiae non possunt in illos influere ex sole per ejus lucis radios; est enim sol, ex quo natura suum ortum et essentiam ducit, purus ignis, et inde radii lucis ejus prorsus mortui," et sic possunt concludere, quod talia sint ex influxu Divinae Sapientiae in ultima naturae.

354. Quisque ex visibilibus in natura pro Divino potest se confirmare, dum videt vermes, qui ex jucundo cujusdam cupidinis affectant et spirant mutationem status sui terrestris in statum quendam analogum caelestis, et propterea repunt in loca, ac mittunt se sicut in uterum ut renascantur, et ibi fiant chrysallides, aureliae, erucae, nymphae, et demum papiliones, et tunc hanc metamorphosin passae, et secundum speciem pulchris induti alis, evolant in aerem sicut in suum caelum, ac ibi genialiter ludunt, agunt connubia, ponunt ova, ac prospiciunt sibi posteritatem; ac interea victu amoeno et dulci ex floribus se nutriunt. Quis non, qui pro Divino ex visibilibus naturae se confirmat, non videt aliquam imaginem terrestris status hominis in illis ut vermibus, et imaginem status caelestis in illis ut papilionibus. At illi qui pro natura se confirmant, vident quidem illa, sed quia caelestem hominis statum rejecerunt animo, vocant illa meros naturae instinctus.

355. Quisque ex visibilibus in natura pro Divino se potest confirmare, dum attendit ad illa quae nota sunt de apibus, quod sciant ex herbis et floribus colligere ceram, et exsugere mel, ac struere cellas sicut domunculas, et disponere illas in formam civitatis cum plateis per quas intrent et per quas exeant; quod e longinquo odorent flores et herbas, e quibus colligant ceras pro domo, ac mella pro victu, et quod illis refertae revolent secundum plagam, ad suum alveare. Sic prospiciunt sibi victum et habitationem pro ventura hieme, sicut illam praeviderent et scirent. Praeficiunt etiam sibi dominam sicut reginam, ex qua posteritas propagetur; et pro illa quasi aulam supra se struunt, cum satellitiis circum, quae cum tempus partus instat, vadit in comitatu a satellitiis a cellula in cellulam, et ponit ova, quae turba sequens circumlinit ne laedantur ab aere; inde illis nova soboles. Postea, cum haec ad aetatem suam provecta est, ut similia possint facere, expellitur domo; ac expulsum examen se primum colligit, et inde in turma, ne consociatio dissipetur, evolat ad investigandum sibi domicilium. Circa autumnum etiam inutiles fuci educuntur, et deprivantnr alis, ne redeant, et escas suas, quibus nihil operae impenderunt, consumant: praeter plura. Ex quibus constare potest, quod illis prop

« PoprzedniaDalej »