Obrazy na stronie
PDF
ePub

seu sicut causa et causatum, non scire aliquid potest de hoc influxu: quae causa est, quod illi qui de ortu vegetabilium et animalium scripserunt, non potuerunt aliter quam deducere illum a natura; et si a Deo, quod Deus ab initio indiderit naturae vim producendi talia: sic non scientes, quod nulla vis indita sit naturae, est enim illa in se mortua, et non plus confert ad producendum illa, quam sicut instrumentum in opere fabri, quod ut agat perpetuo movendum est. Est spirituale, quod originem ducit a Sole ubi Dominus, et procedit ad ultima naturae, quod producit formas vegetabilium et animalium, et sistit mirabilia quae in utrisque dantur, ac illas constipat materiis ex tellure, ut formae illae fixae et constantes sint. Nunc quia notum est, quod spiritualis mundus detur, et quod spirituale sit a Sole ubi Dominus, et qui a Domino, et quod id agat naturam ad agendum, sicut vivum agit mortuum, tum quod similia in illo mundo dentur, quae in mundo naturali, videri potest quod vegetabilia et animalia non aliunde quam per illum mundum a Domino exstiterint, et quod per illum perpetuo existant; et sic quod influxus continuus sit e mundo spirituali in naturalem. Quod ita sit in sequente articulo pluribus confirmabitur. Quod noxia per influxum ex inferno super tellure producantur, est ex eadem lege permissionis, qua ipsa mala inde apud homines influunt: de qua lege in Sapientia Angelica de Divina Providentia dicetur.

341. (iv.) Quod influxus ex inferno operetur illa quae usus mali sunt, in locis ubi sunt illa quae correspondent.— Illa quae malis usibus, hoc est, herbis malignis et animalibus noxiis, correspondent, sunt cadaverosa, putria, excrementitia et stercorea, rancida, urinosa; quare in locis ubi haec sunt, tales herbae, et talia animalcula, quae supra memorata sunt, existunt; et in zonis torridis similia majora, sicut serpentes, basilisci, crocodili, scorpii, mures, et alia. Unusquisque novit, quod paludes, stagna, stercora, humi putidae, talibus referta sint; tum quod noxia volatilia sicut nubes atmosphaeram impleant, et quod noxii vermes sicut agmina terram, et consumant herbas usque ad radices. Semel in meo horto animadverti, quod in spatio ulnae paene omnis pulvis in minima volatilia versus sit, nam baculo agitatus, sicut nimbi se sustulerunt. Quod

cadaverosa ac putida cum noxiis et inutilibus illis animalculis concordent, et quod homogenea sint, a sola experientia patet, quod manifeste ex causa videri potest, quae est quod similes putores et nidores sint in infernis, ubi talia animalcula etiam apparent; quare inferna illa inde nominantur, et quaedam vocantur cadaverosa, quaedam stercorea, quaedam urinosa, et sic porro; sed sunt illa omnia tecta, ne halitus illi inde exspirent; nam dum aliquantulum aperiuntur, quod fit quando novitii diaboli intrant, vomitus ciunt, gravedines capiti inferunt; et illa quae simul venenata sunt, deliquia inducunt: ipse pulvis ibi etiam talis est, quare ille ibi vocatur pulvis damnatus. Inde patet, quod ubi tales putores sunt, talia noxia sint, quia correspondent.

342. Num talia existant ex ovis illuc translatis vel per aerem, vel per pluvias, vel per meatus cum aquis, vel num existant ex ipsis humoribus et putoribus ibi, erit nunc quaestionis. Quod talia noxia animalcula et insecta, quae supra memorata sunt, ex ovis illuc advectis, vel usque a creatione in terra ubivis reconditis, excludantur, non suffragatur omnis experientia, quoniam vermes existunt in seminulis, in nucleis, in lignis, in saxis, immo ex foliis; tum super herbis et in illis pediculi et tineae, quae cum illis concordant; tum ex muscis quae in domibus, campis et silvis aestate ex nulla materia oviformi in tanta copia exorta apparent similiter; illa quae corrodunt prata et vireta, ac in quibusdam locis calidis implent aerem ac infestant, praeter quae in aquis fetidis, vinis acetosis, et in aere pestifero, invisibiliter natant et volant. Hae experientiae suffragantur illis qui dicunt quod ipsi odores, nidores et halitus ex herbis, terris et stagnis exspirati dent quoque initiamenta talibus. Quod postea cum exorta sunt, propagentur vel per ova vel per egestiones, non tollit exortus eorum immediatos; quoniam omne animal, cum suis viscerulis, etiam generationis organa et propagationis media recipit, de qua re infra (n. 347). His adstipulatur experientia non prius nota, quod similia etiam in infernis

sint.

343. Quod inferna supradicta habeant non modo communicationem sed etiam conjunctionem cum talibus in terris, concludi potest ex eo, quod inferna non remota sint ab hominibus, sed quod sint circum illos, immo in illis qui

mali sunt, ita sunt contigua terris. Homo enim quoad suas affectiones et cupiditates, et inde cogitationes, et ex his et illis quoad suos actus, qui sunt boni aut mali usus, est vel in medio angelorum caeli, vel in medio spirituum inferni; et quia talia quae super terris etiam in caelis et infernis sunt, sequitur quod influxus inde immediate producat talia, quando temperies adspirat. Sunt enim omnia, quae in mundo spirituali, tam in caelo quam in inferno, apparent, correspondentiae affectionum et cupiditatum, nam ibi secundum illas existunt. Quare cum affectiones ac cupiditates, quae in se spirituales sunt, offendunt homogenea seu correspondentia in terris, adest spirituale quod dat animam, et materiale quod dat corpus: inest etiam omni spirituali conatus induendi se corpore. Quod inferna sint circum hominem, et inde contigua terris, est quia mundus spiritualis non est in spatio, sed est ubi affectio correspondens.

344. Audivi binos praesides Societatis Anglicanae, Sr. Sloan* et Sr. Fockt in mundo spirituali inter se colloquentes de existentia seminum et ovorum, et de productionibus ex illis, in terris. Prior adscripsit illa naturae, et [dixit] quod illi a creatione indita sit potentia et vis medio solis calore producendi talia. Alter dixit, quod illa vis continua sit a Deo Creatore in natura.. Ut lis illa dirimeretur, visa est Sr. Sloan avis pulchra; et dictum illi est, ut lustraret illam, num in aliquo minimo differret a simili ave in terra: tenebat illam manu, lustrabat, et dixit quod non esset discrimen; sciebat enim quod illa non esset aliud quam affectio cujusdam angeli extra illum repraesentata sicut avis, et quod evanesceret seu desineret cum affectione ejus, quod etiam factum est. Sr. Sloan ex hac experientia convictus est, quod natura nihil prorsus conferret ad productiones vegetabilium et animalium, sed solum id quod e spirituali mundo influit in naturalem. Dixit, si illa avis in minimis suis foret impleta materiis correspondentibus ex tellure, et sic fixata, quod foret avis. perdurans, sicut sunt aves in terris; et quod simile sit cum illis quae ab inferno sunt. Addidit dicendo, quod si novisset illa quae nunc novit de mundo spirituali, non plus.

* Sir Hans Sloane.-Ed.

↑ Martin Folkes.-Ed.

adscripsisset naturae, quam quod inserviret spirituali quod a Deo, pro figendo illa quae continue in naturam influunt. 345. (v.) Quod ultimum spirituale separatum a superiori suo id operetur.-In Parte Tertia ostensum est, quod spirituale a Sole suo usque ad ultima naturae defluat per tres gradus, et quod illi gradus dicantur caelestis, spiritualis et naturalis; et quod in homine a creatione, et inde a nativitate, tres illi gradus insint, et quod aperiantur secundum vitam ejus, et quod si aperitur caelestis gradus, qui est supremus et intimus, homo fiat caelestis; si gradus spiritualis, qui medius, aperitur, homo fiat spiritualis; et si modo naturalis gradus, qui est infimus et extremus, aperitur, homo fiat naturalis: et quod si modo fit naturalis, amet solum illa quae corporis et mundi sunt, et quod quantum illa amat, tantum non amet caelestia et spiritualia, et non spectet ad Deum, et quod tantum malus fiat. Ex his patet, quod ultimum spirituale, quod vocatur spirituale naturale, separari possit a superioribus suis, et quod hoc separetur apud homines a quibus infernum. Ultimum spirituale a superioribus suis non potest a se separari, nec apud bestias, nec in terris, et spectare versus infernum; nisi solum apud homines. Ex his sequitur, quod ultimum spirituale separatum a superiori suo, quale est illis qui in inferno sunt, malos illos usus, de quibus supra, super tellure operetur. Quod noxia super tellure originem ducant ab homine, et sic ex inferno, confirmari potest ex statu terrae Canaanis, de quo in Verbo, quod cum filii Israelis vixerunt secundum praecepta, terrae dederint proventum suum, similiter greges et armenta; et quod cum contra praecepta vixerunt, terrae fuerint steriles, et sicut dicitur maledictae, loco messis dederint spinas et sentes, ac quod abortiverint greges et armenta, et ferae irruperint. Simile potest deduci ex locustis, ranis et pediculis in Aegypto.

346. (vi.) Quod binae formae sint, in quas operatio per influxum fit; forma vegetabilis et forma animalis.— Quod non nisi quam binae formae universales producantur ex tellure, notum est ex binis regnis naturae, quae vocantur regnum animale et regnum vegetabile; et quod omnia unius regni multa communia habeant; ut regnum animale, quod in ejus subjectis sint organa sensuum et organa motuum, tum membra et viscera, quae a cerebris,

cordibus et pulmonibus actuantur; ac regnum vegetabile, quod ejus subjecta radicem in terra agant, producant caulem, ramos, folia, flores, fructus, semina. Utrumque regnum tam animale quam vegetabile, quoad productiones in suas formas ab influxu et operatione spirituali e Sole caeli, ubi est Dominus, trahunt suum ortum, et non ex influxu et operatione naturae e sole ejus, praeter fixationem eorum, ut supra dictum est. Omnia animalia, majora et minora, trahunt ortum ex spirituali in ultimo gradu, qui naturalis vocatur; solus homo ab omnibus gradibus, qui tres sunt, et vocantur caelestis, spiritualis et naturalis. Quia unusquisque gradus altitudinis seu discretus a suc perfecto ad suum imperfectum decrescit sicut lux ad umbram, per continuum, ita quoque animalia, quare ex illis dantur perfecta, minus perfecta et imperfecta. Animalia perfecta sunt elephantes, cameli, equi, muli, boves, oves, caprae, et reliqua quae sunt vel armenti vel gregis: minus perfecta sunt volatilia; et imperfecta sunt pisces, conchilia, quae quia sunt infima illius gradus, sunt sicut in umbra, cum illa in luce. Sed usque quia solum vivunt ex ultimo gradu spirituali, qui naturalis vocatur, non spectare possunt aliorsum quam ad terram, et ad victum ibi et ad consocios propter propagationem; anima omnium illorum est affectio naturalis, et appetitus. Simile est cum subjectis regni vegetabilis, quod sint perfecta, minus perfecta et imperfecta: perfecta sunt arbores fructus, minus perfecta sunt arbores vini et virgulta, ac imperfecta sunt gramina sed vegetabilia trahunt ex spirituali ex quo, quod sint usus, et animalia ex spirituali ex quo, quod sint affectiones et appetitus, ut dictum est.

347. [(vii.)] Quod utraque forma, dum existit, propagationis media accipiat.-Quod in omnibus productis ex tellure, quae ut dictum est, vel ad regnum vegetabile vel ad regnum animale pertinent, sit aliqua imago creationis, tum aliqua imago hominis, et quoque aliqua imago Infiniti ac Aeterni, supra (n. 313-318) ostensum est; et quod imago Infiniti et Aeterni eluceat ex eo, quod propagari possint in infinitum et in aeternum, Inde est quod omnia propagationis media accipiant, subjecta regni animalis per semina in ovo, vel in utero, vel per egestiones; et subjecta regni vegetabilis per semina in terris. Ex his constare potest, quod tametsi animalia et vegetabilia imperfectiora et

« PoprzedniaDalej »