Obrazy na stronie
PDF
ePub

QUOD VISIBILIA IN UNIVERSO CREATO TESTENTUR, QUOD NATURA NIHIL PRODUXERIT, ET NIHIL PRODUCAT, SED QUOD OMNIA DIVINUM EX SE, ET PER MUNDUM SPIRITUALEM (n. 349).

Pars Quinta.

QUOD A DOMINO APUD HOMINEM CREATA ET FORMATA SINT DUO RECEPTACULA ET HABITACULA IPSIUS, QUAE VOCANTUR VOLUNTAS ET INTELLECTUS; VOLUNTAS PRO DIVINO AMORE IPSIUS, ET INTELLECTUS PRO DIVINA SAPIENTIA IPSIUS (n. 358).

QUOD VOLUNTAS ET INTELLECTUS, QUAE SUNT RECEPTACULA AMORIS ET SAPIENTIAE, SINT IN CEREBRIS IN TOTO ET IN QUALIBET PARTE EORUM, ET INDE IN CORPORE IN TOTO ET IN QUALIBET PARTE EJUS (n. 362).

(i.) Quod amor et sapientia, et inde voluntas et intellectus, faciant ipsam vitam hominis (n. 363).

(ii.) Quod vita hominis in principiis sit in cerebris, et in principiatis in corpore (n. 365).

(iii.) Quod qualis vita est in principiis talis sit in toto et in qualibet parte ejus (n. 366).

(iv.) Quod vita per principia illa sit ex qualibet parte in toto, et ex toto in qualibet parte (n. 367).

(v.) Qualis est amor talis est sapientia, et inde talis est homo (n. 368).

QUOD CORRESPONDENTIA VOLUNTATIS CUM CORDE, ET INTELLECTUS CUM PULMONE SIT (n. 371).

(1.) Quod omnia mentis se referant ad voluntatem et intellectum, et omnia corporis ad cor et pulmonem (n. 372).

(ii.) Quod correspondentia voluntatis et intellectus sit cum corde et pulmone, et inde correspondentia omnium mentis cum omnibus corporis (n. 374).

(iii.) Quod voluntas correspondeat cordi (n. 378).

(iv.) Quod intellectus correspondeat pulmoni (n. 382).

(v.) Quod per correspondentiam illam detegi possint multa arcana de voluntate et intellectu, ita quoque de amore et sapientia (n. 385).

(vi.) Quod mens hominis sit ejus spiritus, et quod spiritus sit homo, et quod corpus sit externum per quod mens seu spiritus sentit et agit in suo mundo (n. 386).

(vii.) Quod conjunctio spiritus hominis cum corpore sit per correspondentiam voluntatis et intellectus ejus cum corde et pulmone ejus, et disjunctio per non correspondentiam (n. 390).

QUOD EX CORRESPONDENTIA CORDIS CUM VOLUNTATE ET INTELLECTUS CUM PULMONE, SCIRI POSSINT OMNIA QUAE DE VOLUNTATE ET INTELLECTU, SEU DE AMORE ET SAPIENTIA, ITA Quae de aniMA HOMINIS, SCIRI POSSUNT (n. 394).

(i.) Quod amor seu voluntas sit ipsa vita hominis (n. 399).

(ii.) Quod amor seu voluntas in humanam formam continue nitatur, et in omnia quae humanae formae sunt (n. 400).

(iii.) Quod amor seu voluntas absque conjugio cum sapientia seu intel-
lectu non possit per humanam suam formam aliquid facere
(n. 401).

(v.) Quod amor seu voluntas praeparet domum seu thalamum pro fu-
tura conjuge, quae est sapientia seu intellectus (n. 402).
(v.) Quod amor seu voluntas praeparet omnia in humana sua forma, ut
conjunctim cum sapientia seu intellectu possit agere (n. 403).
(vi.) Quod cum nuptiae factae sunt, prima conjunctio sit per affectio
nem sciendi, ex qua affectio veri (n. 404).

(vii.) Quod altera conjunctio sit per affectionem intelligendi, ex qua perceptio veri (n. 404).

(viii.) Quod tertia conjunctio sit per affectionem videndi id, ex qua cogitatio (n. 404).

(ix.) Quod amor seu voluntas per tres illas conjunctiones in sua vita sensitiva, et in sua vita activa sit (n. 406).

(x.) Quod amor seu voluntas introducat sapientiam seu intellectum in omnia domus suae (n. 408).

(xi.) Quod amor seu voluntas nihil agat nisi in conjunctione cum sapi-
entia seu intellectu (n. 409).

(xii) Quod amor seu voluntas se conjungat sapientiae seu intellectui, ac
faciat ut sapientia seu intellectus reciproce conjungatur (n.
410).
(xiii.) Quod sapientia seu intellectus ex potentia sibi data ab amore possit
elevari, ac recipere illa quae lucis sunt e caelo, ac percipere
illa (n. 413).

(xiv.) Quod amor seu voluntas possit similiter elevari, ac recipere illa
quae caloris sunt e caelo, si amat suam conjugem sapientiam,
in eo gradu (n. 414).

(xv.) Quod amor seu voluntas alioqui retrahat sapientiam seu intellectum a sua elevatione, ut secum unum agat (n. 416).

(xvi.) Quod amor seu voluntas purificetur in intellectu, si simul elevantur (n. 419).

(xvii.) Quod amor seu voluntas conspurcetur in intellectu, et ab illo, si non simul elevantur (n. 421).

(xviii.) Quod amor purificatus a sapientia in intellectu fiat spiritualis et caelestis (n. 422).

(xix.) Quod amor conspurcatus in intellectu et ab illo fiat naturalis, sensualis et corporeus (n. 424).

(xx.) Quod usque remaneat facultas intelligendi quae vocatur rationalitas, et facultas agendi quae vocatur libertas (n. 425).

(xxi.) Quod amor spiritualis et caelestis sit amor erga proximum et amor in Dominum; et quod amor naturalis et sensualis sit amor mundi et amor sui (n. 426).

(xxii.) Quod simile sit cum charitate et fide, et cum illarum conjunctione, ut est cum voluntate et intellectu, et cum horum conjunctione (n. 427).

QUALE EST INITIAMENTUM HOMINIS A CONCEPTIONE (n. 432).

SAPIENTIA ANGELICA DE

DIVINO

AMORE.

Pars Prima.

QUOD AMOR SIT VITA HOMINIS.

I. Homo novit quod amor sit, sed non novit quid amor est. Novit quod amor sit, ex communi loquela; ut quod dicatur quod ille me amet, quod rex amet subditos et quod subditi ament regem, quod maritus amet uxorem et quod mater liberos, ac vicissim, tum quod hic et ille amet patriam, concives, proximum; similiter de rebus abstractis a persona, ut quod amet hoc aut illud. Sed tametsi amor tam universale est in loquelis, usque vix aliquis novit quid Dum meditatur de eo, quia tunc non potest aliquam ideam cogitationis de eo sibi formare, dicit vel non esse aliquid, vel solum esse aliquod influens ex visu, auditu, tactu et conversatione, et sic movens: nescit prorsus quod sit ipsa ejus vita; non modo vita communis totius ejus corporis, et vita communis omnium ejus cogitationum, sed etiam vita omnium singularium eorum. Hoc potest sapiens percipere ex hoc, cum dicitur, "Si removes affectionem quae amoris, an potes cogitare aliquid? et an potes agere aliquid? Annon quantum frigescit affectio quae amoris, tantum frigescat cogitatio, loquela et actio? et quantum incalescit, tantum incalescant illa?" Sed haec sapiens percipit non ex cogitatione quod amor sit vita hominis, sed ab experientia quod ita fiat.

2. Nemo scit quid vita hominis, nisi sciat quod sit amor; si hoc non scit, potest unus credere quod vita hominis modo sit sentire et agere, alter quod sit cogitare, cum tamen cogitatio est effectus vitae primus, ac sensatio et actio est effectus vitae secundus. Dicitur quod cogitatio sit effectus vitae primus, sed datur cogitatio interior et interior, tum exterior et exterior; intima cogi

tatio, quae est perceptio finium, est actualiter primus vitae effectus sed de his infra, ubi de gradibus vitae.

3. Aliqua idea de amore, quod sit vita hominis, haberi potest ex calore solis in mundo; ille quod sit sicut vital communis omnium vegetationum terrae, notum est, ex illo enim dum exoritur, quod fit tempore veris, vegetabilia omnis generis ex humo exsurgunt, ornantur foliis, postea floribus, et demum fructibus, et sic quasi vivunt; at cum calor recedit, quod fit tempore autumni et hiemis, illis vitae suae signis denudantur, et flaccescunt. Simile est cum amore apud hominem, nam correspondent sibi mutuo; quare etiam amor calet.

QUOD DEUS SOLUS ITA DOMINUS SIT IPSE AMOR, QUIA EST IPSA VITA; ET QUOD ANGELI ET HOMINES SINT RECIPIENTES VITAE.

4. Hoc in transactionibus de Divina Providentia, et de Vita, multis illustrabitur; hic modo quod Dominus, qui est Deus universi, sit Increatus et Infinitus, homo autem et angelus est creatus et finitus; et quia Dominus est Increatus et Infinitus, est ipsum Esse quod vocatur Jehovah, et est ipsa Vita seu Vita in Se: ex Increato, Infinito, ipso Esse et ipsa Vita, non potest aliquis immediate creari, quia Divinum est unum et non dividuum, sed erit ex creatis et finitis, ita formatis, ut illis Divinum possit inesse. Quia homines et angeli tales sunt, sunt recipientes vitae. Quare si quis homo cogitatione eo usque se abduci patitur, quod non sit recipiens vitae, sed Vita, non potest abduci a cogitatione quod sit Deus. Quod homo sentiat sicut sit vita, et inde credat quod sit, est ex fallacia; in causa instrumentali enim non percipitur causa principalis aliter quam sicut una secum. Quod Dominus sit Vita in Se, docet Ipse apud Johannem,

"Quemadmodum.. Pater habet vitam in Se Ipso, ita etiam dedit Filio habere vitam in Se Ipso" (v. 26):

et quod sit ipsa Vita (Joh. xi. 25; cap. xix. 6). Nunc quia vita et amor unum sunt, ut ex supradictis (n. 1, 2) patet, sequitur quod Dominus, quia est ipsa Vita, sit ipse Amor.

5. Sed ut hoc in intellectum cadat, omnino sciendum est, quod Dominus, quia est Amor in ipsa sua essentia, hoc est, Divinus Amor, appareat coram angelis in caelo sicut Sol, et quod ex illo Sole procedat calor et lux, et quod calor inde procedens in sua essentia sit amor, et lux inde procedens in sua essentia sit sapientia; et quod angeli quantum recipientes spiritualis illius caloris et spiritualis illius lucis sunt, tantum sint amores et sapientiae; non amores et sapientiae a se, sed a Domino. Spiritualis ille calor et spiritualis illa lux non modo influunt apud angelos et afficiunt illos, sed etiam influunt apud homines et afficiunt illos, prorsus sicut recipientes fiunt; et recipientes fiunt secundum eorum amorem in Dominum, et amorem erga proximum. Ipse ille Sol, seu Divinus Amor, non potest per suum calorem et per suam lucem creare aliquem immediate ex se, sic enim foret Amor in sua essentia, qui est Ipse Dominus, sed potest creare ex substantiis et materiis ita formatis ut recipere possint ipsum calorem et ipsam lucem; comparative sicut sol mundi non potest per calorem et lucem immediate producere germinationes in tellure, sed ex materiis humi, quibus per calorem et lucem potest inesse, et vegetationem dare. Quod Divinus Amor Domini appareat ut Sol in mundo spirituali, et quod ex illo procedat spiritualis calor et spiritualis lux, ex quibus angelis est amor et sapientia, videatur in opere De Caelo et Inferno (n. 116–140).

6. Cum itaque homo non est Vita, sed recipiens vitae, sequitur quod conceptio hominis a patre non sit conceptio vitae, sed modo conceptio primae et purissimae formae receptibilis vitae, cui ut stamini aut initiamento in utero successive accedunt substantiae et materiae in formis ad receptionem vitae in suo ordine et in suo gradu adaptatae.

QUOD DIVINUM NON SIT IN SPATIO.

7. Quod Divinum seu Deus non sit in spatio, tametsi est omnipraesens, et apud unumquemvis hominem in mundo, et apud unumquemvis angelum in caelo, et apud unumquemvis spiritum sub caelo, non potest idea mere naturali comprehendi, sed potest idea spirituali. Quod id non possit idea naturali comprehendi, est quia in illa

« PoprzedniaDalej »