Obrazy na stronie
PDF
ePub

Sive mutatâ juvenem figurâ
Ales in terris imitaris, almæ
Filius Maiæ, patiens vocari
Cæfaris ultor;

Serus in cœlum redeas, diuque
Lætus interfis populo Quirini;
Neve te, noftris vitiis iniquum,
Ocior aura

Tollat: hic magnos potius triumphos,
Hic ames dici Pater atque Princeps:
Neu finas Medos equitare inultos,
Te duce, Cæfar.

ODE III.

AD NAVEM QUA VEHEBATUR VIRGILIUS ATHENAS

PROFICISCENS.

Sic te, diva potens Cypri,

Sic fratres Helena, lucida fidera,

Ventorumque regat pater,

Obftrictis aliis, præter Iapyga;

Navis, quæ

tibi creditum

Debes Virgilium finibus Atticis,

Reddas incolumem, precor,

Et ferves animæ dimidium meæ.

Illi robur, et æs triplex

Circa pectus erat, qui fragilem truci Commifit pelago ratem

Primus, nec timuit præcipitem Africum Decertantem Aquilonibus,

Nec triftes Hyadas, nec rabiem Noti; Quo non arbiter Adriæ

Major tollere, feu ponere vult, freta. Quem mortis timuit gradum,

Qui ficcis oculis monftra natantia, Qui vidit mare turbidum, et

Infames fcopulos Acroceraunia? Nequicquam deus abfcidit

Prudens oceano diffociabili

Terras, fi tamen impiæ

Non tangenda rates tranfiliunt vada. Audax omnia perpeti

Gens humana ruit per vetitum nefas. Audax Iapeti genus

Ignem fraude malâ gentibus intulit: Poft ignem ætheriâ domo

Subductum, macies, et nova febrium

Terris incubuit cohors;

Semotique prius tarda neceffitas

Leti corripuit gradum.

Expertus vacuum Dædalus aëra

Pennis non homini datis:

Perrupit Acheronta Herculeus labor.

Nil mortalibus ardui eft:

Cœlum ipfum petimus ftultitiâ; neque Per noftrum patimur fcelus

Iracunda Jovem ponere fulmina.

ODE IV.

AD L. SEXTIUM.

SOLVITUR acris hiems gratâ vice veris et Favonî, Trahuntque ficcas machinæ carinas:

Ac neque jam ftabulis gaudet pecus, aut arator igni; Nec prata canis albicant pruinis.

Jam Cytherea choros ducit Venus imminente Lunâ; Junctæque Nymphis Gratia decentes

Alterno terram quatiunt pede; dum graves Cyclopum Vulcanus ardens vifit officinas.

Nunc decet aut viridi nitidum caput impedire myrto, Aut flore, terræ quem ferunt folutæ.

Nunc et in umbrofis Fauno decet immolare lucis, Seu pofcat agnâ, five malit hædo.

Pallida mors æquo pulfat pede pauperum tabernas, Regumque turres. O beate Sexti,

Vitæ fumma brevis fpem nos vetat inchoare longam: Jam te premet nox, fabulæque manes,

Et domus exilis Plutonia; quo fimul meâris,

Nec regna vini sortiere talis,

Nec tenerum Lycidan mirabere; quo calet juventus Nunc omnis, et mox virgines tepebunt.

ODE V.

AD PYRRHAM.

QUIS multâ gracilis te puer in rofâ

Perfufus liquidis urguet odoribus
Grató, Pyrrha, fub antro?

Cui flavam religas comam

Simplex munditiis? Heu quoties fidem
Mutatofque deos flebit, & afpera
Nigris æquora ventis

Emirabitur infolens,

Qui nunc te fruitur credulus aureâ;
Qui semper vacuam, femper amabilem
Sperat, nefcius auræ

Fallacis! Miferi quibus

Intentata nites. Me tabulâ facer

Votivâ paries indicat uvida

Sufpendiffe potenti

Veftimenta maris deo.

ODE VI.

AD AGRIPPAM.

SCRIBERIS Vario fortis, et hoftium
Victor, Mæonii carminis alite,

Qua rem cunque ferox navibus aut equis
Miles, te duce, gefferit.

Nos, Agrippa, neque hæc dicere, nec gravem
Peleidæ ftomachum cedere nefcii,

Nec curfus duplicis per mare Ulixei,
Nec fævam Pelopis domum,

Conamur, tenues grandia; dum pudor,
Imbellifque lyræ musa potens vetat

Laudes egregii Cæfaris et tuas
Culpâ deterere ingenî.

Quis Martem tunicâ tectum adamantinâ
Digne fcripferit? aut pulvere Troico
Nigrum Merionem? aut ope Palladis
Tydeiden fuperis parem?

Nos convivia, nos prælia virginum,
Strictis in juvenes unguibus acrium,
Cantamus, vacui, five quid urimur;

Non præter folitum leves,

« PoprzedniaDalej »