Obrazy na stronie
PDF
ePub

ODE VII.

AD MUNATIUM PLANCUM.

LAUDABUNT alii claram Rhodon, aut Mytilenen, Aut Ephefum, bimarifve Corinthi

Monia, vel Baccho Thebas vel Apolline Delphos Infignes, aut Theffala Tempe.

Sunt, quibus unum opus eft intactæ Palladis arces
Carmine perpetuo celebrare, et

Undique decerptam fronti præponere olivam:
Plurimus in Junonis honorem

Aptum dicet equis Argos, ditefque Mycenas.
Me neque tam patiens Lacedæmon,
Nec tam Lariffæ percuffit campus opimæ,
Quam domus Albuneæ refonantis,
Et præceps Anio, ac Tiburni lucus, et uda
Mobilibus pomaria rivis.

Albus ut obfcuro deterget nubila cœlo
Sæpe Notus, neque parturit imbres
Perpetuo; fic tu fapiens finire memento
Triftitiam, vitæque labores,

Molli, Plance, mero; feu te, fulgentia fignis,

Caftra tenent, feu denfa tenebit

Tiburis umbra tui. Teucer Salamina, patremque

Cum fugeret, tamen uda Lyxo

Tempora populeâ fertur vinxiffe coronâ;
Sic triftes affatus amicos:

Quo nos cunque feret melior fortuna parente,
Ibimus: O focii comitesque,

Nil defperandum Teucro duce, et aufpice Teucro;
Certus enim promifit Apollo

Ambiguam tellure novâ Salamina futuram.

O fortes, pejoraque paffi

Mecum fæpe viri, nunc vino pellite curas;
Cras ingens iterabimus æquor.

ODE VIII.

AD LYDIAM.

LYDIA, dic, per omnes

Te deos oro, Sybarim cur properas amando Perdere? cur apricum

Oderit campum, patiens pulveris atque folis? neque militaris

Cur

Inter æquales equitat, Gallica nec lupatis Temperat ora frænis?

Cur timet flavum Tiberim tangere? cur olivum

Sanguine viperino

Cautius vitat? neque jam livida gestat armis

Brachia, fæpe disco,

Sæpe trans finem jaculo nobilis expedito? Quid latet? ut marinæ

Filium dicunt Thetidis fub lacrimofa Troja Funera, ne virilis

Cultus in cædem & Lycias proriperet catervas.

ODE IX.

AD THALIARCHUM.

VIDES, ut altâ ftet nive candidum
Soracte; nec jam fuftineant onus
Silvæ laborantes; geluque
Flumina conftiterint acuto?

Diffolve frigus, ligna fuper foco
Large reponens; atque benignius
Deprome quadrimum Sabinâ,
O Thaliarche, merum diotâ.

Permitte divis cætera; qui fimul
Stravere ventos æquore fervido
Depræliantes, nec cupreffi

Nec veteres agitantur orni.

Quid fit futurum cras, fuge quærere; et, Quem fors dierum cunque dabit, lucro Adpone; nec dulces amores

Sperne, puer, neque tu choreas,

Donec virenti canities abeft

Morofa. Nunc et campus, et areæ,
Lenefque fub noctem fufurri

Compofitâ repetantur horâ :

Nunc et, latentis proditor, intimo

Gratus puellæ rifus ab angulo,

Pignufque dereptum lacertis,
Aut digito male pertinaci.

ODE X.

AD MERCURIUM.

MERCURI, facunde nepos Atlantis, Qui feros cultus hominum recentum Voce formafti catus, et decoræ More palæftræ;

Te canam, magni Jovis et deorum Nuntium, curvæque lyræ parentem; Callidum quicquid placuit jocofo Condere furto.

Te, boves olim nifi reddidiffes
Per dolum amotas, puerum minaci
Voce dum terret, viduus pharetra
Rifit Apollo.

Quin et Atridas, duce te, fuperbos. Ilio dives Priamus relicto,

Theffalofque ignes, et iniqua Troja Caftra, fefellit.

Tu pias lætis animas reponis
Sedibus, virgâque levem coerces
Aureâ turbam, fuperis deorum
Gratus, et imis.

ODE XI.

AD LEUCONOEN.

Tu ne quæfieris, fcire nefas, quem mihi, quem tibi Finem dî dederint, Leuconoe; nec Babylonios Tentaris numeros; ut melius, quicquid erit, pati; Seu plures hiemes, feu tribuit Jupiter ultimam, Quæ nunc oppofitis debilitat pumicibus mare Tyrrhenum. Sapias, vina liques, et spatio brevi Spem longam refeces: dum loquimur, fugerit invida Ætas. Carpe diem, quam minimum credula poftero.

ODE XII.

AD AUGUSTUM.

QUEM virum, aut heroa lyrâ, vel acri

Tibiâ, fumis celebrare, Clio?

Quem deum? cujus recinet jocofa

Nomen imago,

« PoprzedniaDalej »