XXXV O diva, gratum quae regis Antium, praesens vel imo tollere de gradu mortale corpus vel superbos vertere funeribus triumphos : iniurioso ne pede proruas concitet imperiumque frangat. te semper anteit saeva Necessitas, clavos trabales et cuneos manu gestans aena, nec severus uncus abest liquidumque plumbum. te Spes et albo rara Fides colit velata panno, nec comitem abnegat, utcumque mutata potentes veste domos inimica linquis. at vulgus infidum et meretrix retro periura cedit, diffugiunt cadis cum faece siccatis amici, 7 ferre iugum pariter dolosi. serves iturum Caesarem in ultimos orbis Britannos et iuvenum recens examen Eois timendum partibus Oceanoque rubro. eheu cicatricum et sceleris pudet fratrumque. quid nos dura refugimus aetas, quid intactum befasti liquimus? unde manum iuventus metu deorum continuit, quibus pepercit aris? Q utinam nova incude diffingas retunsum in Massagetas Arabasque ferrum. 5 IO 15 20 25 30 35 40 XXXVI Et ture et fidibus iuvat placare et vituli sanguine debito custodes Numidae deos, qui nunc Hesperia sospes ab ultima caris multa sodalibus, nulli plura tamen dividit oscula quam dulci Lamiae, memor actae non alio rege puertiae mutataeque simul togae. Cressa ne careat pulchra dies nota, neu promptae modus amphorae, neu morem in Salium sit requies pedum, neu multi Damalis meri Bassum Threicia vincat amystide, neu desint epulis rosae neu vivax apium neu breve lilium. omnes in Damalin putres deponent oculos, nec Damalis novo divelletur adultero, lascivis hederis ambitiosior. XXXVII Nunc est bibendum, nunc pede libero pulsanda tellus, nunc Saliaribus ornare pulvinar deorum tempus erat dapibus, sodales. antehac nefas depromere Caecubum cellis avitis, dum Capitolio regina dementes ruinas funus et imperio parabat contaminato cum grege turpium morbo virorum, quidlibet inpotens sperare fortunaque dulci ebria. sed minuit furorem vix una sospes navis ab ignibus, mentemque lymphatam Mareotico redegit in veros timores Caesar, ab Italia volantem 5 15 20 5 10 15 remis adurguens, accipiter velut molles columbas, aut leporem citus venator in campis nivalis Haemoniae, daret ut catenis fatale monstrum: quae gefferosius perire quaerens nec muliebriter expavit ensem nec latentes classe cita reparavit oras. ausa et iacentem visere regiam vultu sereno, fortis et asperas tractare serpentes, ut atrum corpore combiberet venenum, deliberata morte ferocior, non humilis mulier triumpho. XXXVIII Persicos odi, puer, apparatus, displicent nexae philyra coronae, mitte sectari, rosa quo locorum sera moretur. simplici myrto nihil adlabores sedulus, curo: neque te ministrum dedecet myrtus neque me sub arta vite bibentem. 20 25 30 5 paulum severae Musa tragoediae cui laurus aeternos honores Delmatico peperit triumpho. iam nune minaci murmure cornuum perstringis aures, iam litui strepunt, iam fulgor armorum fugaces terret equos equitumque vultus. audire magnos iam videor duces non indecoro pulvere sordidos et cuncta terrarum subacta praeter atrocem animum Catonis. Iuno et deorum quisquis amicior Afris inulta cesserat inpotens tellure, victorum nepotes rettulit inferias Iugurthae. quis non Latino sanguine pinguior campus sepulchris inpia proelia testatur auditumque Medis Hesperiae sonitum ruinae ? qui gurges aut quae flumina lugubris ignara belli? quod mare Dauniae non decoloravere caedes? quae caret ora cruore nostro ? sed ne relictis, Musa, procax, iocis Ceae retractes munera neniae: mecum Dionaeo sub antro quaere modos leviore plectro. 25 30 35 40 II Nullus argento color est avaris abdito terris, inimice lamnae Crispe Sallusti, nisi temperato splendeat usu. vivet extento Proculeius aevo, notus in fratres animi paterni; 5 commit { illum aget pinna metuente solvi serviat uni. crescit indulgens sibi dirus hydrops, vocibus, regnum et diadema tutum III Aequam memento rebus in arduis- laetitia, moriture Delli, quo pinus ingens albaque populus 20 |