Obrazy na stronie
PDF
ePub

monstratum? Scaevae vivacem crede nepoti
matrem ; nil faciet sceleris pia dextera-mirum,
ut neque calce lupus quemquam neque dente petit bos-

sed mala tollet anum vitiato melle cicuta.

ne longum faciam: seu me tranquilla senectus

exspectat seu mors atris circumvolat alis,
dives, inops, Romae, seu fors ita iusserit exsul,
quisquis erit vitae scribam color.' 'o puer, ut sis
vitalis metuo, et maiorum ne quis amicus

frigore te feriat.' 'quid? cum est Lucilius ausus
primus in hunc operis componere carmina morem,
detrahere et pellem, nitidus qua quisque per ora
cederet, introrsum turpis, num Laelius aut qui
duxit ab oppressa meritum Karthagine nomen,
ingenio offensi aut laeso doluere Metello

55

60

65

famosisque Lupo cooperto versibus! atqui
primores populi arripuit populumque tributim,
scilicet uni aequus virtuti atque eius amicis.
quin ubi se a vulgo et scaena in secreta remorant
virtus Scipiadae et mitis sapientia Laeli,
nugari cum illo et discincti ludere, donec
decoqueretur holus, soliti. quidquid sum ego, quamvis

70

infra Lucili censum ingeniumque, tamen me cum magnis vixisse invita fatebitur usque invidia, et fragili quaerens inlidere dentem, offendet solido, nisi quid tu, docte Trebati,

75

dissentis.' 'equidem nihil hinc diffingere possum ;

sed tamen ut monitus caveas, ne forte negoti
incutiat tibi quid sanctarum inscitia legum :
si mala condiderit in quem quis carmina, ius est
iudiciumque.' 'esto, si quis mala: sed bona si quis

80

iudice condiderit laudatus Caesare? si quis

opprobriis dignum latraverit, integer ipse?'

85

'solventur risu tabulae, tu missus abibis.'

II

Quae virtus et quanta, boni, sit vivere parvo, —
nec meus hic sermo est, sed quae praecepit Ofellus
rusticus, abnormis sapiens crassaque Minerva, —
discite, non inter lances mensasque nitentes,
cum stupet insanis acies fulgoribus et cum

5

adclinis falsis animus meliora recusat,
verum hic inpransi mecum disquirite. 'cur hoc?'
dicam, si potero. male verum examinat omnis
corruptus iudex. leporem sectatus equove
lassus ab indomito vel, si Romana fatigat
militia adsuetum graecari, seu pila velox,
molliter austerum studio fallente laborem,
seu te discus agit, pete cedentem aera disco:—
cum labor extuderit fastidia, siccus, inanis
sperne cibum vilem; nisi Hymettia mella Falerno
ne biberis diluta. foris est promus, et atrum
defendens pisces hiemat mare: cum sale panis
latrantem stomachum bene leniet. unde putas aut
qui partum? non in caro nidore voluptas

10

15

summa, sed in te ipso est. tu pulmentaria quaere
sudando: pinguem vitiis albumque neque ostrea
nec scarus aut poterit peregrina iuvare lagois.
vix tamen eripiam, posito pavone velis quin
hoc potius quam gallina tergere palatum,
corruptus vanis rerum, quia veneat auro
rara avis et picta pandat spectacula cauda :
tamquam ad rem attineat quicquam. num vesceris ista,
quam laudas, pluma ? cocto num adest honor idem?
carne tamen quamvis distat nil, hac magis illam
inparibus formis deceptum te petere! esto:
unde datum sentis, lupus hic Tiberinus an alto
captus hiet? pontesne inter iactatus an amnis
ostia sub Tusci? laudas, insane, trilibrem
mullum, in singula quem minuas pulmenta necesse est.

20

25

30

ducit te species, video. quo pertinet ergo

35

proceros odisse lupos ? quia scilicet illis

maiorem natura modum dedit, his breve pondus.

ieiunus raro stomachus vulgaria temnit.

'porrectum magno magnum spectare catino

vellem' ait Harpyiis gula digna rapacibus. at vos,
praesentes Austri, coquite horum obsonia. quamquam
putet aper rhombusque recens, mala copia quando
aegrum sollicitat stomachum, cum rapula plenus
atque acidas mavult inulas. necdum omnis abacta
pauperies epulis regum: nam vilibus ovis

40

45

nigrisque est oleis hodie locus. haud ita pridem Galloni praeconis erat acipensere mensa

infamis. quid? tum rhombos minus aequor alebat?
tutus erat rhombus tutoque ciconia nido,
donec vos auctor docuit praetorius. ergo
si quis nunc mergos suaves edixerit assos,
parebit pravi docilis Romana iuventus.
sordidus a tenui victu distabit, Ofello
iudice: nam frustra vitium vitaveris illud,
si te alio pravum detorseris. Avidienus,
cui Canis ex vero ductum cognomen adhaeret,
quinquennes oleas est et silvestria corna,
ac nisi mutatum parcit defundere vinum, et
cuius odorem olei nequeas perferre, licebit
ille repotia, natales aliosve dierum
festos albatus celebret, cornu ipse bilibri
caulibus instillat, veteris non parcus aceti.
quali igitur victu sapiens utetur, et horum
utrum imitabitur? hac urguet lupus, hac canis, aiunt.
mundus erit, qua non offendat sordibus atque
in neutram partem cultus miser. hic neque servis,
Albuci senis exemplo, dum munia didit,

50

55

60

65

saevus erit, nec sic ut simplex Naevius unctam
convivis praebebit aquam: vitium hoc quoque magnum.

accipe nunc, victus tenuis quae quantaque secum adferat. in primis valeas bene: nam variae res

70

ut noceant homini credas, memor illius escae, quae simplex olim tibi sederit; at simul assis miscueris elixa, simul conchylia turdis,

dulcia se in bilem vertent stomachoque tumultum
lenta feret pituita. vides ut pallidus omnis
cena desurgat dubia? quin corpus onustum
hesternis vitiis animum quoque praegravat una
atque adfigit humo divinae particulam aurae.
alter, ubi dicto citius curata sopori

75

80

membra dedit, vegetus praescripta ad munia surgit.
hic tamen ad melius poterit transcurrere quondam,
sive diem festum rediens advexerit annus,
seu recreare volet tenuatum corpus, ubique
accedent anni, tractari mollius aetas
inbecilla volet. tibi quidnam accedet ad istam,
quam puer et validus praesumis, mollitiem, seu
dura valetudo inciderit seu tarda senectus ?

85

rancidum aprum antiqui laudabant, non quia nasus

illis nullus erat, sed, credo, hac mente, quod hospes
tardius adveniens vitiatum commodius quam
integrum edax dominus consumeret. hos utinam inter
heroas natum tellus me prima tulisset!

90

das aliquid famae, quae carmine gratior aurem
occupet humanam: grandes rhombi patinaeque
grande ferunt una cum damno dedecus; adde
iratum patruum, vicinos, te tibi iniquum
et frustra mortis cupidum, cum derit egenti
as, laquei pretium. 'iure,' inquit, 'Trausius istis

95

iurgatur verbis; ego vectigalia magna
divitiasque habeo tribus amplas regibus.' ergo
quod superat non est melius quo insumere possis?
cur eget indignus quisquam, te divite? quare
templa ruunt antiqua deum? cur, inprobe, carae
non aliquid patriae tanto emetiris acervo ?
uni nimirum recte tibi semper erunt res,
o magnus posthac inimicis risus! uterne
ad casus dubios fidet sibi certius? hic qui
pluribus adsuerit mentem corpusque superbum,
an qui contentus parvo metuensque futuri
in pace, ut sapiens, aptarit idonea bello?
quo magis his credas, puer hunc ego parvus Ofellum

[merged small][merged small][ocr errors]

integris opibus novi non latius usum

quam nunc accisis. videas metato in agello cum pecore et natis fortem mercede colonum, 'non ego' narrantem 'temere edi luce profesta quicquam praeter holus fumosae cum pede pernae. ac mihi seu longum post tempus venerat hospes, sive operum vacuo gratus conviva per imbrem vicinus, bene erat non piscibus urbe petitis, sed pullo atque haedo; tum pensilis uva secundas

et nux ornabat mensas cum duplice ficu. post hoc ludus erat culpa potare magistra, ac venerata Ceres, ita culmo surgeret alto, explicuit vino contractae seria frontis.

115

120

125

saeviat atque novos moveat fortuna tumultus : quantum hinc inminuet? quanto aut ego parcius aut vos,

o pueri, nituistis, ut huc novus incola venit ? nam propriae telluris erum natura neque illum

nec me nec quemquam statuit: nos expulit ille ;

130

illum aut nequities aut vafri inscitia iuris,

postremum expellet certe vivacior heres. nunc ager Umbreni sub nomine, nuper Ofelli dictus, erit nulli proprius, sed cedet in usum nunc mihi, nunc alii. quocirca vivite fortes fortiaque adversis opponite pectora rebus.'

III

'Si raro scribis, ut toto non quater anno
membranam poscas, scriptorum quaeque retexens,
iratus tibi, quod vini somnique benignus
nil dignum sermone canas, quid fiet? at ipsis
Saturnalibus huc fugisti sobrius. ergo
dic aliquid dignum promissis: incipe. nil est :
culpantur frustra calami, inmeritusque laborat
iratis natus paries dis atque poetis.

Archiloch

atqui vultus erat multa et praeclara minantis, si vacuum tepido cepisset villula tecto. quorsum pertinuit stipare Platona Menandro? Eupolin, Archilochum, comites educere tantos? invidiam placare paras virtute relicta? contemnere, miser! vitanda est inproba Siren desidia, aut quidquid vita meliore parasti ponendum aequo animo.' 'di te, Damasippe, deaeque verum ob consilium donent tonsore. sed unde tam bene me nosti?' 'postquam omnis res mea Ianum ad medium fracta est, aliena negotia curo,

135

5

[ocr errors][merged small]

excussus propriis. olim nam quaerere amabam,
quo vafer ille pedes lavisset Sisyphus aere,
quid sculptum infabre, quid fusum durius esset ;
callidus huic signo ponebam milia centum;
hortos egregiasque domos mercarier unus
cum lucro noram: unde frequentia Mercuriali
inposuere mihi cognomen compita.' 'novi,
et miror morbi purgatum te illius.' 'atqui
emovit veterem mire novus, ut solet, in cor
traiecto lateris miseri capitisve dolore;

ut lethargicus hic, cum fit pugil et medicum urguet.'
'dum ne quid simile huic, esto ut libet.' 'o bone, ne te
frustrere; insanis et tu stultique prope omnes,
si quid Stertinius veri crepat, unde ego mira

descripsi docilis praecepta haec, tempore quo me

20

25

30

« PoprzedniaDalej »