Obrazy na stronie
PDF
ePub
[graphic]

nec laterum dolor aut tussis nec tarda podagra;
garrulus hunc quando consumet cumque: loquaces,
si sapiat, vitet simul atque adoleverit aetas.",
ventum erat ad Vestae, quarta iam parte diei
praeterita, et casu tum respondere vadato
debebat; quod ni fecisset, perdere litem.

35

'si me amas,' inquit, 'paulum hic ades.'

'inteream, si

aut valeo stare aut novi civilia iura;

40

'tene relinquam an rem.' 'me, sodes.'

'non faciam' ille,

et praecedere coepit. ego, ut contendere durum

et propero quo scis.' 'dubius sum quid faciam,' inquit,

[graphic]

cum victore, sequor. Maecenas quomodo tecum ?

hinc repetit. 'paucorum hominum et mentis bene sanae.

nemo dexterius fortuna est usus.' 'haberes

magnum adiutorem, posset qui ferre secundas, hunc hominem velles si tradere. dispeream, ni

summosses omnes.' 'non isto vivimus illic

45

quo tu rere modo: domus hac nec purior ulla est
nec magis his aliena malis ; nil mi officit, inquam,
ditior hic aut est quia doctior; est locus uni
cuique suus.' 'magnum narras, vix credibile.' 'atqui
sic habet,' 'accendis quare cupiam magis illi

[ocr errors]

proximus esse. velis tantummodo: quae tua virtus,

[ocr errors]

50

[graphic]

H453,4

roof.

[graphic]

magnolleив

[ocr errors]

expugnabis; et est qui vinci possit, eoque difficiles aditus primos habet.' 'haud mihi dero: muneribus servos corrumpam; non, hodie si exclusus fuero, desistam; tempora quaeram; occurram in triviis, deducam, nil sine vita labore dedit mortalibus haec dum agit, ecce Fuscus Aristius occurrit, mihi carus et illum qui pulchre nosset. consistimus. 'unde venis?' et 'quo tendis?' rogat et respondet. vellere coepi et pressare manu lentissima bracchia, nutans, distorquens oculos, ut me eriperet. male salsus ridens dissimulare; meum iecur urere bilis. 'certe nescio quid secreto velle loqui te

aiebas mecum.' 'memini bene, sed meliore tempore dicam : hodie tricensima sabbata. yin tu curtis Iudaeis oppedere?' 'nulla mihi,' inquam, 'religio est.' 'at mi: sum paulo infirmior, unus multorum. ignosces; alias loquar. huncine solem tam nigrum surrexe mihi! fugit inprobus ac me

55

[graphic]

60

[merged small][graphic][merged small]

sub cultro linquit. casu venit obvius illi
adversarius et 'quo tu turpissime?' magna
inclamat voce, et 'licet antestari?' ego vero
oppono auriculam. rapit in ius: clamor utrimque,
undique concursus. sic me servavit Apollo.

X

[Lucili, quam sis mendosus, teste Catone
defensore tuo pervincam, qui male factos
emendare parat versus, hoc lenius ille,
quo melior vir est, longe subtilior illo,
qui multum puer et loris et funibus udis
exoratus, ut esset opem qui ferre poetis
antiquis posset contra fastidia nostra,
grammaticorum equitum doctissimus. ut redeam illuc :)

-75

Nempe incomposito dixi pede currere versus
Lucili. quis tam Lucili fautor inepte est,
ut non hoc fateatur? at idem, quod sale multo

urbem defricuit, charta laudatur eadem.

nec tamen hoc tribuens dederim quoque cetera; nam sic

5

et Laberi mimos ut pulchra poemata mirer.

ergo non satis est risu diducere rictum

auditoris; et est quaedam tamen hic quoque virtus; est brevitate opus, ut currat sententia neu se

inpediat verbis lassas onerantibus aures;

IO

et sermone opus est modo tristi, saepe iocoso,
defendente vicem modo rhetoris atque poetae,
interdum urbani, parcentis viribus atque
extenuantis eas consulto. ridiculum acri
fortius et melius magnas plerumque secat res.
illi, scripta quibus comoedia prisca viris est,
hoc stabant, hoc sunt imitandi; quos neque pulcher
Hermogenes umquam legit, neque simius iste
nil praeter Calvum et doctus cantare Catullum.
'at magnum fecit quod verbis Graeca Latinis
miscuit.' o seri studiorum, quine putetis
difficile et mirum, Rhodio quod Pitholeonti
contigit? 'at sermo lingua concinnus utraque
suavior, ut Chio nota si commixta Falerni est.'
cum versus facias, te ipsum percontor, an et cum

15

20

25

i

dura tibi peragenda rei sit causa Petilli?
scilicet oblitus patriaeque patrisque, Latine
cum Pedius causas exsudet Poplicola atque
Corvinus, patriis intermiscere petita
verba foris malis, Canusini more bilinguis?
atque ego cum Graecos facerem natus mare citra
versiculos, vetuit me tali voce Quirinus,
post mediam noctem visus, cum somnia vera :
'in silvam non ligna feras insanius ac si
magnas Graecorum malis inplere catervas.'
turgidus Alpinus iugulat dum Memnona dumque
defingit Rheni luteum caput, haec ego ludo,
quae neque in aede sonent certantia iudice Tarpa,
nec redeant iterum atque iterum spectanda theatris.
arguta meretrice potes Davoque Chremeta
eludente senem comis garrire libellos
unus vivorum, Fundani; Pollio regum
facta canit pede ter percusso; forte epos acer,
ut nemo, Varius ducit; molle atque facetum
Vergilio adnuerunt gaudentes rure Camenae.
hoc erat, experto frustra Varrone Atacino
atque quibusdam aliis, melius quod scribere possein,
inventore minor; neque ego illi detrahere ausim
haerentem capiti cum multa laude coronam.
at dixi fluere hunc lutulentum, saepe ferentem
plura quidem tollenda relinquendis. age, quaeso,
tu nihil in magno doctus reprehendis Homero?
nil comis tragici mutat Lucilius Acci?

non ridet versus Enni gravitate minores,
cum de se loquitur non ut maiore reprensis?
quid vetat et nosmet Lucili scripta legentes
quaerere, num illius, num rerum dura negarit
versiculos natura magis factos et euntes
mollius ac si quis pedibus quid claudere senis,
hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos
ante cibum versus, totidem cenatus? Etrusci
quale fuit Cassi rapido ferventius amni
ingenium, capsis quem fama est esse librisque
ambustum propriis. fuerit Lucilius, inquam,
comis et urbanus, fuerit limatior idem
quam rudis et Graecis intacti carminis auctor,
quamque poetarum seniorum turba; sed ille,

30

35

40

45

50

55

60

65

si foret hoc nostrum fato dilatus in aevum, detereret sibi multa, recideret omne quod ultra perfectum traheretur, et in versu faciendo

saepe caput scaberet, vivos et roderet ungues. saepe stilum vertas, iterum quae digna legi sint scripturus, neque te ut miretur turba labores, contentus paucis lectoribus.

an tua demens

vilibus in ludis dictari carmina malis?

non ego: nam satis est equitem mihi plaudere, ut audax
contemptis aliis explosa Arbuscula dixit.

men moveat cimex Pantilius, aut cruciet quod
vellicet absentem Demetrius, aut quod ineptus
Fannius Hermogenis laedat conviva Tigelli?
Plotius et Varius, Maecenas Vergiliusque,
Valgius et probet haec Octavius optimus atque
Fuscus et haec utinam Viscorum laudet uterque !
ambitione relegata te dicere possum,
Pollio, te, Messalla, tuo cum fratre, simulque
vos, Bibule et Servi, simul his te, candide Furni,
complures alios, doctos ego quos et amicos
prudens praetereo; quibus haec, sint qualiacumque,
adridere velim, doliturus, si placeant spe
deterius nostra. Demetri, teque, Tigelli,
discipularum inter iubeo plorare cathedras.

i, puer, atque meo citus haec subscribe libello.

70

75

80

85

90

LIBER SECUNDUS

I

'Sunt quibus in satura videar nimis acer et ultra legem tendere opus; sine nervis altera, quidquid composui, pars esse putat similesque meorum mille die versus deduci posse. Trebati, quid faciam, praescribe.' 'quiescas.' 'ne faciam, inquis, 5 omnino versus?' 'aio.' 'peream male, si non optimum erat; verum nequeo dormire.' 'ter uncti transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto, inriguumque mero sub noctem corpus habento.

aut si tantus amor scribendi te rapit, aude

[ocr errors]

Caesaris invicti res dicere, multa laborum praemia laturus.' 'cupidum, pater optime, vires deficiunt: neque enim quivis horrentia pilis agmina nec fracta pereuntes cuspide Gallos aut labentis equo describit vulnera Parthi.' 'attamen et iustum poteras et scribere fortem, Scipiadam ut sapiens Lucilius.' 'haud mihi dero, cum res ipsa feret: nisi dextro tempore, Flacci verba per attentam non ibunt Caesaris aurem, cui male si palpere, recalcitrat undique tutus.' 'quanto rectius hoc, quam tristi laedere versu Pantolabum scurram Nomentanumque nepotem, cum sibi quisque timet, quamquam est intactus, et odit.' 'quid faciam? saltat Milonius, ut semel icto accessit fervor capiti numerusque lucernis;

15

20

25

Castor gaudet equis, ovo prognatus eodem
pugnis; quot capitum vivunt, totidem studiorum

milia. me pedibus delectat claudere verba

[blocks in formation]

30

credebat libris, neque si male cesserat usquam
decurrens alio, neque si bene: quo fit, ut omnis
votiva pateat veluti descripta tabella
vita senis. sequor hunc, Lucanus an Apulus anceps;
nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus,
missus ad hoc, pulsis, vetus est ut fama, Sabellis,
quo ne per vacuum Romano incurreret hostis,
sive quod Apula gens seu quod Lucania bellum
incuteret violenta. sed hic stilus haud petet ultro
quemquam animantem et me veluti custodiet ensis
vagina tectus: quem cur destringere coner
tutus ab infestis latronibus ? o pater et rex
Iuppiter, ut pereat positum rubigine telum,
nec quisquam noceat cupido mihi pacis! at ille
qui me commorit melius non tangere, clamo-
flebit et insignis tota cantabitur urbe.

Cervius iratus leges minitatur et urnam,
Canidia Albuci, quibus est inimica, venenum,
grande malum Turius, si quid se iudice certes.
ut quo quisque valet suspectos terreat, utque
imperet hoc natura potens, sic collige mecum.
dente lupus, cornu taurus petit: unde, nisi intus

35

40

45

50

« PoprzedniaDalej »