Obrazy na stronie
PDF
ePub

usque ad mala citaret 'io Bacchae' modo summa
voce, modo hac, resonat qua e chordis quattuor ima.
nil aequale homini fuit illi: saepe velut qui
currebat fugiens hostem, persaepe velut qui
Iunonis sacra ferret; habebat saepe ducentos,
saepe decem servos; modo reges atque tetrarchas,
omnia magna loquens, modo 'sit mihi mensa tripes et
concha salis puri et toga, quae defendere frigus
quamvis crassa queat.' deciens centena dedisses
huic parco, paucis contento, quinque diebus
nil erat in loculis. noctes vigilabat ad ipsum
mane, diem totum stertebat. nil fuit umquam
sic inpar sibi. nunc aliquis dicat mihi 'quid tu?
nullane habes vitia?' immo alia et fortasse minora.
Maenius absentem Novium cum carperet, 'heus tu'
quidam ait 'ignoras te, an ut ignotum dare nobis
verba putas?' 'egomet mi ignosco' Maenius inquit.
stultus et inprobus hic amor est dignusque notari.

10

15

20

cum tua pervideas oculis mala lippus inunctis,

25

cur in amicorum vitiis tam cernis acutum,

quam aut aquila aut serpens Epidaurius? at tibi contra

evenit, inquirant vitia ut tua rursus et illi.

iracundior est paulo, minus aptus acutis

naribus horum hominum; rideri possit eo quod

30

rusticius tonso toga defluit et male laxus

in pede calceus haeret; at est bonus, ut melior vir
non alius quisquam, at tibi amicus, at ingenium ingens
inculto latet hoc sub corpore. denique te ipsum
concute, num qua tibi vitiorum inseverit olim

35

natura aut etiam consuetudo mala; namque

neclectis urenda filix innascitur agris.

illuc praevertamur, amatorem quod amicae
turpia decipiunt caecum vitia, aut etiam ipsa haec
delectant, veluti Balbinum polypus Hagnae.
vellem in amicitia sic erraremus et isti
errori nomen virtus posuisset honestum.
at pater ut nati, sic nos debemus amici,
si quod sit vitium, non fastidire: strabonem
appellat paetum pater, et pullum, male parvus
si cui filius est, ut abortivus fuit olim
Sisyphus; hunc varum distortis cruribus, illum
balbutit scaurum pravis fultum male talis.

40

45

parcius hic vivit: frugi dicatur. ineptus
et iactantior hic paulo est: concinnus amicis
postulat ut videatur. at est truculentior atque
plus aequo liber: simplex fortisque habeatur.
caldior est: acres inter humeretur. opinor,
haec res et iungit, iunctos et servat amicos.
at nos virtutes ipsas invertimus atque
sincerum cupimus vas incrustare. probus quis
nobiscum vivit, multum demissus homo; illi
tardo cognomen pingui damus. hic fugit omnes
insidias nullique malo latus obdit apertum,
cum genus hoc inter vitae versetur, ubi acris
invidia atque vigent ubi crimina; pro bene sano
ac non incauto fictum astutumque vocamus.
simplicior quis et est, qualem me saepe libenter
obtulerim tibi, Maecenas, ut forte legentem
aut tacitum inpellat quovis sermone molestus;
'communi sensu plane caret' inquimus. eheu,
quam temere in nosmet legem sancimus iniquam !
nam vitiis nemo sine nascitur; optimus ille est,
qui minimis urguetur. amicus dulcis, ut aequum est,
cum mea compenset vitiis bona, pluribus hisce,
si modo plura mihi bona sunt, inclinet, amari
si volet; hac lege in trutina ponetur eadem.
qui ne tuberibus propriis offendat amicum
postulat, ignoscet verrucis illius: aequum est,
peccatis veniam poscentem reddere rursus.
denique, quatenus excidi penitus vitium irae,
cetera item nequeunt stultis haerentia, cur non
ponderibus modulisque suis ratio utitur, ac res
ut quaeque est, ita suppliciis delicta coercet?
si quis eum servum, patinam qui tollere iussus
semesos pisces tepidumque ligurrierit ius,
in cruce suffigat, Labeone insanior inter
sanos dicatur. quanto hoc furiosius atque
maius peccatum est! paulum deliquit amicus,
quod nisi concedas, habeare insuavis, acerbus ;
odisti et fugis ut Rusonem debitor aeris,
qui nisi, cum tristes misero venere Kalendae,
mercedem aut nummos unde unde extricat, amaras

50

55

60

65

70

75

80

85

porrecto iugulo historias captivus ut audit.

comminxit lectum potus mensave catillum

90

Euandri manibus tritum deiecit: ob hanc rem,
aut positum ante mea quia pullum in parte catini
sustulit esuriens, minus hoc iucundus amicus
sit mihi? quid faciam, si furtum fecerit, aut si

prodiderit commissa fide sponsumve negarit?
quis paria esse fere placuit peccata, laborant,
cum ventum ad verum est: sensus moresque repugnant

95

atque ipsa utilitas, iusti prope mater et aequi.

cum prorepserunt primis animalia terris,
mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propter
unguibus et pugnis, dein fustibus, atque ita porro
pugnabant armis, quae post fabricaverat usus,
donec verba, quibus voces sensusque notarent,
nominaque invenere; dehinc absistere bello,
oppida coeperunt munire et ponere leges,

ne quis fur esset neu latro neu quis adulter.
iura inventa metu iniusti fateare necesse est,
tempora si fastosque velis evolvere mundi.
nec natura potest iusto secernere iniquum,
dividit ut bona diversis, fugienda petendis ;
nec vincet ratio hoc, tantundem ut peccet idemque
qui teneros caules alieni fregerit horti
et qui nocturnus sacra divom legerit. adsit
regula, peccatis quae poenas inroget aequas,
ne scutica dignum horribili sectere flagello.
nam ut ferula caedas meritum maiora subire
verbera non vereor, cum dicas esse pares res

100

105

III

115

120

furta latrociniis et magnis parva mineris
falce recisurum simili te, si tibi regnum
permittant homines. si dives, qui sapiens est,
et sutor bonus et solus formosus et est rex;
cur optas quod habes? 'non nosti, quid pater,' inquit,
Chrysippus dicat: sapiens crepidas sibi numquam
nec soleas fecit, sutor tamen est sapiens.' qui?
'ut quamvis tacet Hermogenes, cantor tamen atque
optimus est modulator; ut Alfenus vafer omni
abiecto instrumento artis clausaque taberna
tonsor erat; sapiens operis sic optimus omnis
est opifex solus, sic rex,' vellunt tibi barbam

125

130

lascivi pueri, quos tu nisi fuste coerces,

urgueris turba circum te stante miserque

rumperis et latras, magnorum maxime regum.

135

ne longum faciam: dum tu quadrante lavatum
rex ibis, neque te quisquam stipator ineptum
praeter Crispinum sectabitur, et mihi dulces
ignoscent, si quid peccaro stultus, amici,
inque vicem illorum patiar delicta libenter,
privatusque magis vivam te rege beatus.

IV

Eupolis atque Cratinus Aristophanesque poetae
atque alii quorum comoedia prisca virorum est,
si quis erat dignus describi, quod malus ac fur,
quod moechus foret aut sicarius aut alioqui
famosus, multa cum libertate notabant.
hinc omnis pendet. Lucilius, hosce secutus
mutatis tantum pedibus numerisque, facetus,
emunctae naris, durus componere versus.
nam fuit hoc vitiosus: in hora saepe ducentos,
ut magnum, versus dictabat stans pede in uno.
cum flueret lutulentus, erat quod tollere velles ;
garrulus atque piger scribendi ferre laborem,
scribendi recte : nam ut multum, nil moror.
Crispinus minimo me provocat: 'accipe, si vis,
accipiam tabulas; detur nobis locus, hora,
custodes; videamus uter plus scribere possit.'
di bene fecerunt, inopis me quodque pusilli
finxerunt animi, raro et perpauca loquentis;
at tu conclusas hircinis follibus abras
usque laborantes dum ferrum molliat ignis,
ut mavis, imitare. beatus Fannius ultro
delatis capsis et imagine, cum mea nemo
scripta legat vulgo recitare timentis ob hanc rem,
quod sunt quos genus hoc minime iuvat, utpote plures

ecce,

[merged small][merged small][ocr errors]
[graphic]

15

[graphic]

20

culpari dignos. quemvis media elige turba,
aut ob avaritiam aut misera ambitione laborat.
hunc capit argenti splendor; stupet Albius aere;
hic mutat merces surgente a sole ad eum quo
vespertina tepet regio; quin per mala praeceps
fertur, uti pulvis collectus turbine, ne quid
summa deperdat metuens aut amoliet ut rem.

25

[graphic]

30

omnes hi metuunt versus, odere poetas.

[graphic]

'faenum habet in cornu; longe fuge: dummodo risum

4

excutiat sibi, non hic cuiquam parcet amico,
et quodcumque semel chartis inleverit, omnes
gestiet a furno redeuntes scire lacuque

et pueros et anus.' agedum, pauca accipe contra.
primum ego me illorum, dederim quibus esse poetis,
excerpam numero: neque enim concludere versum
dixeris esse satis; neque, si qui scribat uti nos
sermoni propiora, putes hunc esse poetam.
ingenium cui sit, cui mens divinior atque os
magna sonaturum, des nominis huius honorem.
idcirco quidam comordia necne poema
esset quaesivere, quod acer spiritus ac vis
nec verbis nec rebus inest, nisi quod pede certo
differt sermoni, sermo merus. 'at pater ardens
saevit, quod meretrice nenos insanus amica
filius uxorem grandi cum dote recuset,
ebrius et, magnum quod dedecus, ambulet ante
noctem cum facibus.' numqui Pomponius istis
audiret leviora, pater si viveret? ergo

35

[graphic]

40

45

[graphic]

50

non satis est puris versum perscribere verbis,
quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem
quo personatus pacto pater. his, ego quae nunc,

55

olim quae scripsit Lucilius, eripias si

tempora certa modosque et quod prius ordine verbum est

posterius facias praeponens ultima primis,

[graphic]

non, ut si solvas 'postquam Discordia taetra

60

hactenus haec: alias iustum sit necne poema,
nunc illud tantum quaeram, meritone tibi sit
suspectum genus hoc scribendi. Sulcius acer
ambulat et Caprius, rauci male cumque libellis,
magnus uterque timor latronibus; at bene si quis
et vivat puris manibus, contemnat utrumque.
ut sis tu similis Caeli Birrique latronum,
non ego sim Capri neque Sulci: cur metuas me?
nulla taberna meos habeat neque pila libellos,
quis manus insudet vulgi Hermogenisque Tigelli;
nec recito cuiquam nisi amicis, idque coactus,
non ubivis coramve quibuslibet. in medio qui
scripta foro recitent, sunt multi, quique lavantes :

65

[graphic]

70

75

suave locus voci resonat conclusus. inanes

« PoprzedniaDalej »