usque ad mala citaret 'io Bacchae' modo summa voce, modo hac, resonat qua e chordis quattuor ima. nil aequale homini fuit illi: saepe velut qui currebat fugiens hostem, persaepe velut qui Iunonis sacra ferret; habebat saepe ducentos, saepe decem servos; modo reges atque tetrarchas, omnia magna loquens, modo 'sit mihi mensa tripes et concha salis puri et toga, quae defendere frigus quamvis crassa queat.' deciens centena dedisses huic parco, paucis contento, quinque diebus nil erat in loculis. noctes vigilabat ad ipsum mane, diem totum stertebat. nil fuit umquam sic inpar sibi. nunc aliquis dicat mihi 'quid tu? nullane habes vitia?' immo alia et fortasse minora. Maenius absentem Novium cum carperet, 'heus tu' quidam ait 'ignoras te, an ut ignotum dare nobis verba putas?' 'egomet mi ignosco' Maenius inquit. stultus et inprobus hic amor est dignusque notari.
cum tua pervideas oculis mala lippus inunctis,
cur in amicorum vitiis tam cernis acutum,
quam aut aquila aut serpens Epidaurius? at tibi contra
evenit, inquirant vitia ut tua rursus et illi.
iracundior est paulo, minus aptus acutis
naribus horum hominum; rideri possit eo quod
rusticius tonso toga defluit et male laxus
in pede calceus haeret; at est bonus, ut melior vir non alius quisquam, at tibi amicus, at ingenium ingens inculto latet hoc sub corpore. denique te ipsum concute, num qua tibi vitiorum inseverit olim
natura aut etiam consuetudo mala; namque
neclectis urenda filix innascitur agris.
illuc praevertamur, amatorem quod amicae turpia decipiunt caecum vitia, aut etiam ipsa haec delectant, veluti Balbinum polypus Hagnae. vellem in amicitia sic erraremus et isti errori nomen virtus posuisset honestum. at pater ut nati, sic nos debemus amici, si quod sit vitium, non fastidire: strabonem appellat paetum pater, et pullum, male parvus si cui filius est, ut abortivus fuit olim Sisyphus; hunc varum distortis cruribus, illum balbutit scaurum pravis fultum male talis.
parcius hic vivit: frugi dicatur. ineptus et iactantior hic paulo est: concinnus amicis postulat ut videatur. at est truculentior atque plus aequo liber: simplex fortisque habeatur. caldior est: acres inter humeretur. opinor, haec res et iungit, iunctos et servat amicos. at nos virtutes ipsas invertimus atque sincerum cupimus vas incrustare. probus quis nobiscum vivit, multum demissus homo; illi tardo cognomen pingui damus. hic fugit omnes insidias nullique malo latus obdit apertum, cum genus hoc inter vitae versetur, ubi acris invidia atque vigent ubi crimina; pro bene sano ac non incauto fictum astutumque vocamus. simplicior quis et est, qualem me saepe libenter obtulerim tibi, Maecenas, ut forte legentem aut tacitum inpellat quovis sermone molestus; 'communi sensu plane caret' inquimus. eheu, quam temere in nosmet legem sancimus iniquam ! nam vitiis nemo sine nascitur; optimus ille est, qui minimis urguetur. amicus dulcis, ut aequum est, cum mea compenset vitiis bona, pluribus hisce, si modo plura mihi bona sunt, inclinet, amari si volet; hac lege in trutina ponetur eadem. qui ne tuberibus propriis offendat amicum postulat, ignoscet verrucis illius: aequum est, peccatis veniam poscentem reddere rursus. denique, quatenus excidi penitus vitium irae, cetera item nequeunt stultis haerentia, cur non ponderibus modulisque suis ratio utitur, ac res ut quaeque est, ita suppliciis delicta coercet? si quis eum servum, patinam qui tollere iussus semesos pisces tepidumque ligurrierit ius, in cruce suffigat, Labeone insanior inter sanos dicatur. quanto hoc furiosius atque maius peccatum est! paulum deliquit amicus, quod nisi concedas, habeare insuavis, acerbus ; odisti et fugis ut Rusonem debitor aeris, qui nisi, cum tristes misero venere Kalendae, mercedem aut nummos unde unde extricat, amaras
porrecto iugulo historias captivus ut audit.
comminxit lectum potus mensave catillum
Euandri manibus tritum deiecit: ob hanc rem, aut positum ante mea quia pullum in parte catini sustulit esuriens, minus hoc iucundus amicus sit mihi? quid faciam, si furtum fecerit, aut si
prodiderit commissa fide sponsumve negarit? quis paria esse fere placuit peccata, laborant, cum ventum ad verum est: sensus moresque repugnant
atque ipsa utilitas, iusti prope mater et aequi.
cum prorepserunt primis animalia terris, mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propter unguibus et pugnis, dein fustibus, atque ita porro pugnabant armis, quae post fabricaverat usus, donec verba, quibus voces sensusque notarent, nominaque invenere; dehinc absistere bello, oppida coeperunt munire et ponere leges,
ne quis fur esset neu latro neu quis adulter. iura inventa metu iniusti fateare necesse est, tempora si fastosque velis evolvere mundi. nec natura potest iusto secernere iniquum, dividit ut bona diversis, fugienda petendis ; nec vincet ratio hoc, tantundem ut peccet idemque qui teneros caules alieni fregerit horti et qui nocturnus sacra divom legerit. adsit regula, peccatis quae poenas inroget aequas, ne scutica dignum horribili sectere flagello. nam ut ferula caedas meritum maiora subire verbera non vereor, cum dicas esse pares res
furta latrociniis et magnis parva mineris falce recisurum simili te, si tibi regnum permittant homines. si dives, qui sapiens est, et sutor bonus et solus formosus et est rex; cur optas quod habes? 'non nosti, quid pater,' inquit, Chrysippus dicat: sapiens crepidas sibi numquam nec soleas fecit, sutor tamen est sapiens.' qui? 'ut quamvis tacet Hermogenes, cantor tamen atque optimus est modulator; ut Alfenus vafer omni abiecto instrumento artis clausaque taberna tonsor erat; sapiens operis sic optimus omnis est opifex solus, sic rex,' vellunt tibi barbam
lascivi pueri, quos tu nisi fuste coerces,
urgueris turba circum te stante miserque
rumperis et latras, magnorum maxime regum.
ne longum faciam: dum tu quadrante lavatum rex ibis, neque te quisquam stipator ineptum praeter Crispinum sectabitur, et mihi dulces ignoscent, si quid peccaro stultus, amici, inque vicem illorum patiar delicta libenter, privatusque magis vivam te rege beatus.
Eupolis atque Cratinus Aristophanesque poetae atque alii quorum comoedia prisca virorum est, si quis erat dignus describi, quod malus ac fur, quod moechus foret aut sicarius aut alioqui famosus, multa cum libertate notabant. hinc omnis pendet. Lucilius, hosce secutus mutatis tantum pedibus numerisque, facetus, emunctae naris, durus componere versus. nam fuit hoc vitiosus: in hora saepe ducentos, ut magnum, versus dictabat stans pede in uno. cum flueret lutulentus, erat quod tollere velles ; garrulus atque piger scribendi ferre laborem, scribendi recte : nam ut multum, nil moror. Crispinus minimo me provocat: 'accipe, si vis, accipiam tabulas; detur nobis locus, hora, custodes; videamus uter plus scribere possit.' di bene fecerunt, inopis me quodque pusilli finxerunt animi, raro et perpauca loquentis; at tu conclusas hircinis follibus abras usque laborantes dum ferrum molliat ignis, ut mavis, imitare. beatus Fannius ultro delatis capsis et imagine, cum mea nemo scripta legat vulgo recitare timentis ob hanc rem, quod sunt quos genus hoc minime iuvat, utpote plures
culpari dignos. quemvis media elige turba, aut ob avaritiam aut misera ambitione laborat. hunc capit argenti splendor; stupet Albius aere; hic mutat merces surgente a sole ad eum quo vespertina tepet regio; quin per mala praeceps fertur, uti pulvis collectus turbine, ne quid summa deperdat metuens aut amoliet ut rem.
omnes hi metuunt versus, odere poetas.
'faenum habet in cornu; longe fuge: dummodo risum
excutiat sibi, non hic cuiquam parcet amico, et quodcumque semel chartis inleverit, omnes gestiet a furno redeuntes scire lacuque
et pueros et anus.' agedum, pauca accipe contra. primum ego me illorum, dederim quibus esse poetis, excerpam numero: neque enim concludere versum dixeris esse satis; neque, si qui scribat uti nos sermoni propiora, putes hunc esse poetam. ingenium cui sit, cui mens divinior atque os magna sonaturum, des nominis huius honorem. idcirco quidam comordia necne poema esset quaesivere, quod acer spiritus ac vis nec verbis nec rebus inest, nisi quod pede certo differt sermoni, sermo merus. 'at pater ardens saevit, quod meretrice nenos insanus amica filius uxorem grandi cum dote recuset, ebrius et, magnum quod dedecus, ambulet ante noctem cum facibus.' numqui Pomponius istis audiret leviora, pater si viveret? ergo
non satis est puris versum perscribere verbis, quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem quo personatus pacto pater. his, ego quae nunc,
olim quae scripsit Lucilius, eripias si
tempora certa modosque et quod prius ordine verbum est
posterius facias praeponens ultima primis,
non, ut si solvas 'postquam Discordia taetra
hactenus haec: alias iustum sit necne poema, nunc illud tantum quaeram, meritone tibi sit suspectum genus hoc scribendi. Sulcius acer ambulat et Caprius, rauci male cumque libellis, magnus uterque timor latronibus; at bene si quis et vivat puris manibus, contemnat utrumque. ut sis tu similis Caeli Birrique latronum, non ego sim Capri neque Sulci: cur metuas me? nulla taberna meos habeat neque pila libellos, quis manus insudet vulgi Hermogenisque Tigelli; nec recito cuiquam nisi amicis, idque coactus, non ubivis coramve quibuslibet. in medio qui scripta foro recitent, sunt multi, quique lavantes :
suave locus voci resonat conclusus. inanes
« PoprzedniaDalej » |