Obrazy na stronie
PDF
ePub

magistri et innuente sibi Petro inquisivit dicens: Domine, quis est, qui tradet te,') et dominus ad eum, cui ego, inquit, intinctum panem porrexero. Da igitur et mihi discipulum super pectus Domini nostro in) tempore recumbentem, quo mcdiante Dominum de portentuoso hoc iniquitatis ministro interrogem et sic forte in materia proposita proficere potero. Et esse quidem tales apostolorum pedissequos etiam nostro in tempore non diffiteor sed Deo magis cognitos quam hominibus, quorum tamen aliquos etiam ad meae parvitatis notitiam per manifesta divinae pietatis indicia confiteor pervenisse ad laudem nimirum Dei, qui etiam nunc nostro videlicet in tempore in sanctis suis laudandus est. Novi ego unum sacerdotem Deo et hominibus dilectum et jam non apud Deum tantum sed etiam apud homines magnum, qui adhuc aetate junior professae castimoniae in habitu monachi conservandae sollicitus et multum Deo supplicans evidenti divinae clementiae signo in se facto exauditus sit. Siquidem in visione apparuit ei haud dubium quin Dei angelus in specie medici, qui circa genitalia loca corporis ejus balsamo perunxit. Ex quo tempore in eo non solum omnis tentatio carnalis refriguit sed pro semine corruptibili gratia verbi Dei seminandi adeo in ipso aucta est, ut benivolus auditor audiens dicat, quod vere particeps effectus sit sapientiae de se dicentis: Et balsamum non mixtum odor meus. 3) Novit et tua sanctitas hominem notum Deo et sibi ipsi. Quis enim novit, quae sunt in homine, nisi sapientia ejus, qui in ipso est? Alioquin timere posset animae suae ignoranti se ipsam convenire illud in canticis canticorum: Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, egredere et abi post vestigia gregum et pasce hoedos tuos juxta tabernacula pastorum.4) At ille, ut nosti et ut novit ipsa ejus anima coelestibus intenta, non consuevit hoedos pascere sed agnos. -

Scio et alium de numero sacerdotum, qui ante annos ferme XXX item adolescentior adhuc post nocturnas fratrum vigilias

1) Joh. 21. 20.

2) Glossa in margine codicis: Habuisti qnidem sed non perfecte, ut etiam nulli homini in hanc usque horam datum est.

3) Eccli 24. 21.

4) Cant. 1. 7.

crebrius in oratione perdurans etiam ipse divinae in se clementiae inter cetera signum tale acceperit. Erat post laborem nocturnarum vigiliarum sedens ad pedes Crucifixi in capitulo claustri dulcique sopore soporatus, quali se in canticis canticorum sponsa gloriatur soporatam: ego, inquiens, dormio et cor meum vigilat,') cum ecce subito factus est sonus de coelo tamquam advenientis spiritus seu venti vehementis,) qui leniter quidem incipiens in majus ac majus crescebat loco, in quo erat sedens, adproximans inque ipso sono lucidissima quaedam substantia quasi talentum auri liquentis fenestrae vitreae, quae capiti sedentis erat contigua, fortiter impacta est perque ipsam fenestram, integro permanente vitro, ingressa continuo velut in atomos resoluta replevit totam domum ubi erat sedens. Deinde per poros corpori sedentis illabi eadem quasi nebula coepit ipso nimirum bene sentiente et gratiam ingredientis suavitatis admirante, donec totum receptaculum corporis et animae illius repletum est eademque plenitudinis gratia non parvo post tempore permansit ipso secum rei eventum admirante, sicut scriptum est: et in plenitudine sancta admirabitur. 3) Atque ut ait de se videlicet terrae explorator Josue jam aetatis annos habens octoginta quinque, quoniam illius temporis fortitudo, quando ad explorandum missus sum permanet, inquit, in me usque hodie tam ad bellandum quam ad gradiendum, 4) ita et de hoc philochristo dicere possum, qui et ipse ad explorandam terram viventium divina dignatione taliter admissus est, quoniam illius temporis fortitudo permanet in ipso usque hodie tam ad bellandum contra vitia vel vitiosos quam ad gradiendum in exercitiis spiritualibus et ambulat usque adhuc in fortitudine cibi illius sperans se etiam in futurum eadem gratia non deseri usque dum veniat ad montem Dei. Alius etiam quidam theophilus) alio vidente et in visione coelesti admirante quasi oleo calente, coelis super eum

1) Cant. 5. 2.

2) Conf. Ps. 54. Pez thes. anccdot. noviss. tom. V. col. 1015 ubi eadem vel similis visio narratur.

8) Eccli 24. 3.

4) Josue 14. 11.

5) cod. tephilus.

apertis, abundanter effuso perfusus est ipseque videns aspergine guttularum1) in se ex altero venientium non leviter est stupefactus. Et usque hodie fervor sancti zeli nec non gratia scribendi in eodem de quo loquimur theophilo vere oleo laetitiae peruncto perseverat. Idem furtivis precibus intentus cum oraret expansis manibus dulcedine mirabili perfusus faciem suam ita scintillare persensit, ut quantulumcumque Deo donante acceperit experimentum illarum scintillarum de quibus dicitur: fulgebunt justi et tamquam scintillae in arundine to discurrent.) Item: Dorsa eorum plena sunt oculis et scintillae ac lampades in medio dorsi. Denique abhinc idem philochristus impiger fuit ad discurrendum et scintillandum pro modulo suo in arundineto mundi hujus. Et haec pro eo dixerim, quod et nostro tempore tales personas non deesse crediderim, quae Dominum de secretis coelestibus et scripturarum impletione interrogare cum Johanne valeant et de qualibus Dominus dicat: num celare potero Abraham, quae gesturus sum vel quae gesserim?3) Sed quid haec ad me hominem ingenio pauperem, miseria obsitum, ignorantia obvolutum, sermone incultum et nullius mihi ex me facultatis et gratiae ejusmodi conscium? Num vero idcirco postulationi tuae detrectare debeo, quae mihi pro divino debet esse oraculo, quod non sit mihi auxilium in me et non potius de postulantis fide et jubentis auctoritate confidere in Domino unde veniat auxilium mihi, qui et clamat dicens: si quis sitit veniat ad me et bibat et de ventre ejus fluent aquae vivae,1) qui aperit ora mutorum et linguas infantium facit disertas,5) ne forte et objiciatur mihi, quod prius quoque in eadem materia operatus sim et Domino cooperante opus domnis etiam cardinalibus viris nimirum litteratissimis ac prudentibus Hugoni maxime et Jacincto gratum confecerim? Aggrediar igitur scribere et scribendo de perditionis filio investigare ego licet multum dispar a discipulo quem diligebat Jesus tuo sancto hortatu praeeunte

1) cod. cuttularum.

2) Sap. 3. 7.

3) Gen. 18. 17.

4) Joh. 7. 38.
5) Sap. 10. 21.

quasi Petro mihi innuente et in hoc ipsum auctoritate praestante de materia videlicet scrupulosa praeterita conjectans, futuris non praejudicans, ita ut totus sermo meus magis inquirentis quam difinientis sit, qui et a canonicae scripturae, quibus innititur, fundamentis non recedet, quamvis praeter usum communem ejus interdum de ultimis temporibus aenigmata resolvat, vel ab aliis resoluta demonstret. Nam omnes fere scriptores de discessibus, facienda de persecutione Antichristi, de signis et prodigiis illis mendacibus, de duobus testibus ab eo occidendis, de Judaeorum reliquiis convertendis se in futurum tempus extendunt: ego vero praeteritos ecclesiae agones et iniquorum ecclesiam persequentium regum saevitiam extendens') in hoc ipsum pensabo si forte ad iniquitatis mysterium complendum sufficientes inveniri valeant. Oportet enim impleri scripturas de ecclesiae passionibus et antichristi persecutione prophetantes, quomodo et de Domino nostro Jesu Christo et de ejus traditore completae sunt. Sane in quantum jam etiam de antichristo et ecclesiae agonibus prophetarum et apostolorum atque ipsius Domini oracula completa vel pene completa inveniri2) poterunt, inaniter ut aestimo eorum, quae3) jam completa vel fere completa sunt, in longe futurum adimpletio exspectatur. Nec curiosus, aestimo, secretorum inquisitor aestimari debeo dum in talibus sermo meus versabitur, quomodo nec Petrus et Johannes personam traditoris a Domino exquirentes, siquidem omnis tam nostra quam illorum inquisitio ex dilectione magistri ac Domini Jesu et odio inimicorum Christi et ecclesiae descendat. Nec vero incongrua inter meam parvitatem tuamque sublimitatem atque inter nos et tantos apostolos similitudo est licet proportione dissimili. Siquidem tu cum Petro et post Petrum saeculi calcas fluctus et rete trahis ecclesiae, mihi vero, si cum Johanne super pectus Domini recumbere non contigit, tamen adhaerere Deo etiam mihi bonum est et meditationi sanctae scripturae incumbere suave interdum habeo, in qua velut in pectore Domini omnes thesauri sapientiae ac scientiae absconditi sunt, de cujus

1) cod. extendunt

2) cod. inunire

3) cod. qui

ut

secretis exquirendis etiam illa dicenda iniquitatis mysteria propositum habeo. In ipsa vero inquisitione mea aliorum exquisitis et inventis tamquam paratis uti delectabile mihi erit, ne ab uno solo dicta facilius contemptui habeantur, quamquam et ab uno solo testimonia pietatis prolata contempnenda non sint. Sic enim et sancti Evangelistae quaedam simul, quaedam et soli dixerunt et tamen omnia eorum dieta, prout opportet, in apice canonicae auctoritatis habentur. Quod et si potuero testimoniis scripturarum cum ecclesiasticis gestis comparatis Dominum in omnibus sermonibus suis justificatum demonstrare, quemadmodum scriptum est: ut justificeris in sermonibus tuis et vincas cum judicaris;) nemo tamen aestimet me per sermonem vel scripturam territare velle homines quasi instet dies Domini, siquidem omnis sermo meus sine praejudicio futurorum sit et novi a quo dictum est: non esse nostrum nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate2) et de die illo idem filius Dei nemo, inquit, novit neque angeli in coelo neque filius nisi Pater solus.3) Proinde nemo a me exspectet vel suspicetur velle me diffinire, quod in solius Patris notitia et potestate situm est. Totus vero sermo noster ad hoc tendit, ut demonstret praeterita ecclesiae et inimicorum ejus contra eam gesta sufficientia esse ad impletionem scripturarum de antichristo loquentium etiam si non veniat talis bestia qualis vulgo aestimatur venturus antichristus, qui videlicet Christum non fuisse Christum, se vero Christum esse asserat, qui in templo materiali sedeat ostendens se tamquam sit Deus et inter caetera signa mendacia materialem ignem de coelo descendere faciat ac duos testes Enoch et Heliam materialiter occidat ac caetera peragat, quae de illo ecclesiastica magis opinio quam fides tenet. Fides enim nobis solum in Deum Patrem et in Dominum Jesum atque in amborum Spiritum est et esse debet atque in his, quae in corpore pro nostra salute passus est vel egit Dominus Jesus et de futuro judicio. De antichristo vero nihil aliud nobis in fide esse debet, nisi quod per ejus adventum et operationem scripturae de illo

1) Ps. 50. 6.

2) act. 1. 7.

8) Math. 24. 36.

« PoprzedniaDalej »