Obrazy na stronie
PDF
ePub

tudo similium defendebat? Unde a capite, imperatore videlicet, non bene sano et a pontificibus leprae 1) hujus contagio maculatis per totum fere cleri corpus pestis se diffuderat. Nam dum episcopus episcopatum marcarum quot centenariis coemisset, quam non ipse sibi subjectam dignitatem ad resarciendum damnum suum venderet? Sic ergo ab eo abbates, praepositi, archipresbyteri, archidiacones ac presbyteri constituti quid non et ipsi ecclesiasticarum administrationum usque ad sepulturae locum et officium venale haberent, quatenus et ipsi vel divitias cumularent vel saltem marsupia exinanita replerent? Parum vero dixi vel ad gratiam vel ad pecuniae aut obsequii exhibitionem honores ecclesiasticos laica manu fuisse adolescentibus collatos, quin insuper ad impietatis et miseriarum augmentum hi facilius eosdem consequebantur honores, qui obstinatissimi in flagitiis extitissent et hoc maxime Hainrico IV. imperium tenente,2) qui et ipse omnes usque ad sua tempora reges vel augustos immo, ut credi potest, omnes homines in flagitiis praeibat. Nam secundum quod dictum est Johanni in sua apocalypsi divini concessione judicii, qui nocet noceat adhuc et qui in sordibus est sordescat adhuc,) ego cum hujus hominis sordes mente aversa recolo, quas publicus abhorret auditus, id quod dictum est, sordescat adhuc i. e. ultra vel amplius, ego in hoc homine finaliter completum exstimem, cui in sordibus parem, ne dicam superiorem, inveniri posse non putaverim. Nam si mihi recolas Jovem adulterum, si Neronem spurcum simul et facinorosum, si Maximinum et ipsum simul crudelem et flagitiosum: ego adhuc isti in flagitiis palmam dederim, qui et aequalis eis aut etiam superior in flagitiis esse potuit et in augmentum sceleris eadem flagitia sub titulo christianitatis peregit. Nam si inimicus meus, ait propheta in persona Domini, maledixisset mihi v. gr. Judaeus vel paganus, sustinuissem utique, tu vero homo christiane unanimis dux meus et notus meus1)

1) conf. de quarta vigilia noctis nro. 5. seqq.

2) Stephan Halberstadt apud Grets. tom. VI. 16. a. 546. c. Dodechin a. 1090.

3) apoc. 22. 11.

4) Ps. 54. 13.

subauditur mala mihi inferendo non eris sustinendus. Erat in ejus contubernio impudicorum grex ex clericis et laicis illustrioris prosapiae congregatus. Erat ei item adunata juvencularum et matronarum tanta multitudo quantam nec sine querela regiae domus mansio vel profectio sustinere potuisset, quarum tamen pleraeque a propriis viris abstractae invitae et captivae ad opus nefarium ducebantur.1) Per horum commixtionem praeter cottidianas spurcitias diabolo vespere et mane et meridie sacrificatas cum Beelphegor Deo suo solemnius sacrificare voluisset, in propria eos caminata3) in unum coire faciebat, ipse medius eorum in sacris nefandis consistens ubi et luminibus, ut dicitur, extinctis quantum valuit arte procuravit, ut frater cum sorore vel quilibet proximi sanguinis, qui se in tenebris dignoscere non poterant, convenirent. Dumque omnibus viris moris ac pene naturale sit proprias zelare') conjuges ne cum alienis conveniant, ipse econtra suam, quae ei fuerat forma et nobilitate ac morum honestate decenter dicam an indecenter sociata, cum ei ex nutu vel significatione daemonum id placuisset, in publico illo impudicorum conventu more scenico prostituit, unde aliquando contigit, ut illa suae illusionis tempus praesciens pariter et locum implorato civitatis, in qua res agebatur, episcopi Dei zelum habentis auxilio, armata manu exemplo Phinees sacerdotis de medio impudicorum eriperetur, ubi, ut fertur, nexibus quoque ad opus nefarium aptata inventa est.4)

Cap. XVII.
Abominationes maximae.

Et quia de abominatione desolationis in loco sancto statuta") loquimur abominandi non erimus, si adhuc loquamur abominati

1) Bruno de bello Saxon. apud. Grets. tom. VI. 93. d. vide eadem verba in Chronico Reichersberg. ad annum 1067.

2) Das altdeutsche,,Kemenate."

3) cod. scelare.

4) Helmoldus lib. I. Chron. Slav. cap. 28 Grets. 19. g. Steph. Halb. apud Grets. VI. 546. b.

5) cod. statura.

ones majores his. Nox erat sacrosancta natalis Domini, in qua solemnes agere, ut notum est, vigilias interpositis quoque Missarum solemniis universa Christi consuevit ecclesia. In hac ei solemnes agere diabolo vigilias christianis vigiliis omnino contrarias ex daemonum haud dubie suasu complacuit, in quibus et sacrificium christiano sacrificio penitus contrarium loco Missae inseruit. Aderat ibi impudicorum grex ex clericis et laicis adunatus singulis, ut fertur, psalmis et lectionibus scorta interserens. Ubi vero ad Missae et sacrificii locum ventum est, omnia inverse et perverse ac sanctitati contraria gerebantur, ita ut pro osculis sacerdos profanus et ministri sacrilegi altare posteriore corporis parte nudata contingerent. Quae ibi spurcae delibationes oblatae sint parco dicere, ne dicentem lector una cum sacrificio detestetur. Omnia tamen feruntur spermate humano fuisse foedata. Vidi ego ipse episcopalem illam capellam in civitate Ratisbona pro tali sacrificio merito profanatam. Et quid de hoc omnium flagitiosorum praeposito existimem, nisi Beelphegor per ipsum esse consummatum, quem legitur quoniam 1) filii Israel in deserto cum filiabus Madian sunt initiati. Nam quamvis omnia haec et plura his, quantum fieri poterat, abscondite agebantur per eas tamen matronas, quae invitae et captivae adhibebantur sacris nefariis perque uxoris propriae publicas tandem quaerimonias detecta sunt. Etenim post unius uxoris obitum ex qua et liberos adhuc circa principia regni sui, ut fertur, honestior honeste susceperat,2) quam Dominus a facie hujus iniquitatis gementem et dolentem misericorditer abstulit, aliam regis Rutheni filiam, nomine Gisilam, matrimonio hujus mysterii iniquitatis ignaram accepit. Quae ubi impietatis cultum primo in aliis tandemque in semetipsa per impudicos admissos experta est, post muliebris verecundiae aliquandiu servata silentia, quando jam patientiam matronalem vicit magnitudo scelerum primo fidelibus Christi episcopis et sacerdotibus rem pandit fugaeque ac separationis occulte oportunitatem quaeritat. Instabat inter haec regia profectio de cisalpinis ) partibus in Longo

1) sic. codex.

2) Vide haec verba in Chronic. Reichersberg ad a. 1067.

3) cod. cisalpis.

bardiam destinata quo et reginae commeatus ab imperatore quaerebatur; dumque illa pro causis quidem secretioribus, obtensa vero praegnantis, ut erat, infirmitate laborem viae detrectaret, episcopi vero reginae, ut erat regi placitum, profectionem suaderent illa inter cetera dixisse perhibetur, justo se moerore contabescere viamque merito detrectare, quae a proprio marito ita prostituta sit, ut scire non possit, ex quo prolem conceperit. Profecta tamen est atque in ipsa via quorundam Deum timentium auxilio fugam arripuit. Dumque ubi poterat delitesceret missis ad episcopos Germaniae litteris causas fugae ac separationis publica manifestat quaerimonia sicque iniquitatis mysterium, quod prius dicebatur in tenebris, coepit in luce et publico dici, quantum tamen publicus auditus poterat admittere. Regina vero in proprio et mariti videlicet dimissi regno latendi securitatem non inveniens primo ad ungaricum regnum, ubi quosdam parentes habebat, fuga devenit. Dumque et inde eam imperator missis nuntiis retrahere destinasset in Ruteniam ad patrium videlicet regnum repedavit, ubi reliquum vitae tempus in sancta viduitate peregit. Rex vero et ipse in suae obscoenitatis et impietatis nequitia perseveravit venditans episcopatus et quibuslibet turpibus nonnumquam ob ipsius turpitudinis pretium ecclesiasticos largiens honores, ita ut in stratis quoque lectulorum inter scorta et inter ipsos turpitudiuum socios ac socias lasciviens dicatur cuidam episcopatus investituram per annulum1) ut erat turpis turpissimo schemate non dicendo porrexisse. Quam rem vel similem ejus quidam scholastice tunc temporis subsannans irrisit hoc modo:

Abbatissarum reginarumque subactor.
Propter adulterium sumsit episcopium.
Mundi Roma caput si non ulciscitur illud.
Quae caput orbis erat cauda sit et pereat.2)

1) cod. anulum!

2) In margine codicis hic scribitur: 1534 Jam videres.

Cap. XVIII.

De civitate Gabaa et uxore Israelitae constuprata adaptatio ad illius temporis statum.

Eo in tempore miserrimus erat status et facies ecclesiae, ita ut non facile occurrat cui loco scripturarum decenter possit assimilari. Venit tamen in mentem de uxore Israelitae temporibus iudicum a viris civitatis Gabaa usque ad mortem tota nocte illusa.1) Quam vir suus mane in limine domus protensis manibus mortuam inveniens ac domum asino impositam revehens in duodecim frusta concidit sicque missis partibus in duodecim tribus Israel omnes ad miserationem et vindictae zelum commovit. Pro qua re etiam ab universis in unum congregatis acriter semel ac secundo cum multa suorum strage pro justitia contra viros urbis Gabaa ex praecepto Domini dimicatum est, tandemque tertio congressu obtenta victoria et ita universi viri civitatis Gabaa cum fratribus suis benjaminae tribus viris deleti sunt quorum et civitates everterunt mulieribus simul et parvulis extinctis, ita ut ad reparandam tribum reliquiae vix repertae sint.

Quae enim est haec mulier dimisso patre Israelitae sociata nisi sancta ecclesia relicto patre diabolo vel mundo Christo in conjugium copulata? Quae totiens viro deserto ad patrem regreditur quotiens ecclesia refrigescente in se charitate Christi huic mundo vel principi ejus diabolo infidelitatis vel pravae conversationis contubernio sociatur sed eam vir suus Christo totiens revocat quotiens per ora pastorum et doctorum suique spiritus infusione dilectionis suae in ea calorem resuscitat, tale quid blande dicens ei: Audi filia et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum et domum patris tui et concupiscet rex decorem tuum.2) Sed dum in hac vita inter superbos ac pestilentes homines ecclesia graditur eorundem superborum ac pestilentium tamquam virorum civitatis Gabaa,

1) Iudic. 19. et 20.

2) Ps. 44. 11.

« PoprzedniaDalej »