Obrazy na stronie
PDF
ePub

sequere me. 1) Per fortitudinis suae constantiam nos ad spem vitae provocat dicens: confidite, ego vici mundum; 2) item nolite timere eos, qui occidunt corpus) et post haec non habent amplius quod faciant.

Cap. XVIII.

Tres has virtutes in primo homine tentamentis diaboli conversas

esse.

At hi fortes tres in Christo magnis diaboli conatibus tentati sunt, si forte a constantiae suae robore potuissent everti, sicut et in primo homine eaedem virtutes eversae sunt. In illo namque frugalitatis honestas ) tentata, quae moralitatis initium et conservatio est, per gulae illecebram succubuit, quando interdictae arboris pomum comedit. Veritatis in eo dilectio, in qua ) physicae summa consistit, prosperata") est quando non solum bona sed mala vane scire concupivit. Vitae quoque in eo perpetuitas interiit, quando vitae auctori subesse fastidiens, similis esse Deo, qui super omnes est, et quasi a semetipso vivere voluit, unde mortem vidit deceptus in omnibus his verbis diaboli dicentis: comedite et eritis sicut dii scientes bonum et malum.") At vero in Domino Jesu has everti virtutes impossibile fuit, quin potius, ut novit christiana fides, totiens ab ipso in eisdem tentationibus diabolus tentator superatus quotiens ipse primum vicerat hominem. Dominus namque via morum nobis in homine factus et frugalitatis, quae morum fundamentum est, custos permanens tentanti ) se de gulae illecebra diabolo respondit dicens: Non in solo pane vivit homo sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei.") Item veritas ipse et veritatis amator vanitatis appetentiam suadenti diabolo respondit: Non tentabis Dominum Deum tuum. 10)

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Tentare namque Deum fuisset si se post ruinam vanae laudis appetitu illaesum ostendere voluisset. Tertio vitae coelestis in semetipso Dominus et naturam conservans et gratiam ad suggestionem diaboli adorato eo divitiis ampliari noluit sciens nimirum nosque suo exemplo instruens, quoniam non in abundantia uniuscujusque vita hominis super terram, quemadmodum aestimabat ille dives qui secum colloquens ait: Anima habes multa bona reposita in annos plurimos comede, bibe et epulare. 1) Sperans namque in incerto divitiarum annos sibi plurimos juxta divitiarum quantitatem promittebat. Dominus vero non ita sed paupertatis suae custos omni jam superata tentatione victoriose diabolo suggerenti respondit dicens: Vade satanas. Scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies.2) Nimirum hoc ipso verbo illorum coecam arguens avaritiam eamque idolatriae comparans, qui spreto uno ac vero Domino diaboli in malis principibus pro ampliandis divitiis clientelae deserviunt.

Cap. XIX.

Tres has virtutes in Christo diabolus quoniam evertere non potuit persecutus est et ludibrio haberi fecit.

At vero sic repulsus diabolus recessit quidem ad tempus et quia desperabat jam de victoria ludibrio has ipsas in Christo habere virtutes per homines satellitas suos aggressus est. Itaque Dominum Jesum hominem solum peccati immunem, qui et pertransivit3) benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo, hominem, inquam, totius humanae moralitatis solum magistrum verum et doctorem tamquam malefactorem comprehendi et ligari fecit ac flagris attrectari impulit, quem etiam flagellatum minister diaboli foras educens Pilatus. vere hominem solum innocentem ostentui ac despectui habens ajebat: Ecce homo.4) Similiter autem et veritatis amor ac testi

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

ficatio ab impiis Judaeis ludibrio habita in Christo est, dum faciem ejus gratiosam et luminosam velantes quasi falsum prophetam irriserunt dicentes: Prophetiza quis est, qui te percussit?) Cui etiam in cruce pendenti quasi falso prophetae insultantes ajebant: Vah, qui destruit templum Dei et in tribus diebus reaedificat. 2) Ad quam irrisionem propheticae vel sacerdotalis dignitatis etiam illud pertinuit quod eum Herodes veste alba indutum remisit ad Pilatum. Etenim vestis alba Ephod sacerdotii insigne est. Labia autem sacerdotis custodiunt scientiam et legem requirunt ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est.)

Itaque in omnibus his derisa est justi simplicitas, sacerdotis veri sanctitas, prophetae magni sapientia singularis sapientiae lampas contemta apud cogitationes divitum sed parata ad tempus statutum. Porro divinae naturae per quam vita nobis est Dominus Jesus regnique illius, cujus finis non est, et regis universitatis irrisio haec fuit, quod veste purpurea indutus, quod spinis coronatus, quod arundinem pro sceptro manu gestavit, quod caput ejus coronatum percussum est, quod denique iisdem ipsis insignibus illusoriis spoliatus ac morti crucis addictus nudus inter latrones suspensus est. Quid enim vitae ac principali vitae, quae Deus est, magis contrarium quam mors, aut quid regali fastigio magis adversum quam mortis contumelia et latronum supplicium? Propter hoc sane, ut notum est, morti contumeliosae adjudicatus est, quia filium Dei se fecerit et regem se, ut ajebant, Judaeorum dixerit. Hoc autem et 4) inscriptio tituli continebat, qua causam mortis ejus ignominiosae significatam esse voluerunt: Jesus Nazarenus rex Judaeorum.

Itaque haec tria insignia in Christo, ut dictum est, ludibrio ab iniquis habita sunt, videlicet hominis innocentia, prophetae ac sacerdotis sanctitas et sapientia, divina simul et regalis dignitas et potentia. Quae tria impii tunc sibi extinxisse in Christo visi sunt, quando in manus Patris tradens Spiritum in cruce exspi

1) Luc. 22. 64.

2) Math. 27. 40; Marc. 15. 29.

1) Malach. 2. 7.

4) cod. ut.

ravit. Sed aliter factum est. Nam sibimetipsis quidem veniam peccatorum Christum ligare, veritatem velando abscondere, vitam extinguere sibi ac neci dare potuerunt. Sed nobis per haec omnia venia peccatorum Christus, propheta quoque et sacerdos in aeternum et rex omnium saeculorum immortalis consecratus est. Et illudere quidem illi veritati flagellando et insignia sacerdotalia et regalia exhibendo potuerunt, sed veritas, quia veritas fuit et est et in aeternum erit, suscipere haec in se otiose non debuit, quin potius omnia in serium convertit et in veritate accepit. Itaque corpori suo, quod est ecclesia, vincula illa sanctarum manuum et flagella sacrum exarantes corpus in absolutionem peccatorum et satisfactionem criminum profecerunt obscuratione sacrorum ejus luminum et sputorum foeditate, quibus facies illa gratiosa illita est, nostrae ignorantiae coecitas excusata simul et illuminata est. Sacerdos quoque et rex per insignia illusoria consecratus pro nostra infirmitate simul et morte auferenda ipse prout voluit mortuus est. Etenim, ut scriptura testificata est, de ipso repletus est ignominia pro gloria. Nam pro sua simul et suorum futura gloria ipse tanti ac tanta ignominia repletus est.

Cap. XX.

Tria tribus comparata.

Simul et in una Christi persona tres essentiae cum gratiarum actione agnoscendae a nobis sunt, quibus triformis illa passio seu contumelia irrogata est, quatenus summa illa trium personarum trinitas unius personae trium essentiarum trinitate pro nobis satisfaciente placari hominibus congruentius potuisset. Scimus enim Dominum Jesum non solum Verbum Dei Deum sed et hominem ex anima rationali et humana carne subsistentem, ita ut non solum ex tribus sed et in tribus essentiis Verbo, anima et carne propriam physicam servantibus una persona Christus simul in tribus et in singulis trium sit. Vincula sane illa et flagella propriae carnis singulariter mundae et innocentis fuerunt, nam anima illa sancta simul et divinitas, quamvis carnis suae passionibus

participaverint, tamen nec vinculis arceri nec flagris attrectari potuerunt. At vero ipsius animae sanctae plus quam sacerdotalis et prophetalis ac Deo Verbo substantialiter sapientis propria injuria extitit quod tamquam falsus propheta ludibrio habitus est. Divinitati vero, secundum quam rex omnium saeculorum et vita se diligentium ac resurrectio mortuorum est, ludibria illa regalis potentiae simul et crucis et mortis ignominia, ut supra quoque docuimus, irrogata sunt. Et hoc est forte triduum illud de quo ait Dominus Judaeis: Solvite templum hoc et post triduum excitabo illud. 1) Hoc autem ait evangelista dicebat de templo corporis sui.2) Nam corpus quidem, permittente et concedente divinitate impii quasi saccum vel sordidum nostra infirmitate vestimentum scindere ac solvere potuerunt, ut pretiosus in eo latens sanguinis thesaurus ad nostram redemptionem prodiret, sed post haec non erat amplius animae sanctae ac divinitati quid facerent, quamvis tamen et animam sanctam injuriis usque ad tristitiam et divinitatem creatricem usque ad creaturae indignationem contumeliis affecissent. Unde et sol radios suos a triformi hoc sacrilegio per trium horarum spatium subtraxit velumque templi scissum est et terrae motu petrae scindebantur tamque sol divinitatis injuriae, velum templi sanctuario animae, terra vel petrae carnis innocentiae compaterentur. Propterea ergo tres dies in sepulchro fecisse non injuste creditur, ut, gaudentibus de triformi sacrilegio impiis Judaeis, apostoli per triduum innocentis ac singulariter mundae carnis et sanctae illius animae simul et divinitatis inhonoratae injuriis compaterentur. Quatenus e diverso resurgente Domino ipsi gaudio, Judaei vero confusione perpetuo replerentur juxta promissum dicentis: Tristitia vestra vertetur in gaudium.3) Insuper vero triformi passione ac trium naturarum in Christo consummata obedientia simul et tridua Christi sepultura creatricis Trinitatis homini concilianda fuerat majestas, peccato hominis triformi expiato. Nam et in homine peccatum gulae propriae carnis reatus fuit, vanae appetitus scientiae vitium curiosae animae, tertium vero vitium superbia divinae

1) Math. 26. 61; Joan. 2. 19.

2) Joan. 2. 21.

-

3) Joan. 16. 20.

« PoprzedniaDalej »