Obrazy na stronie
PDF
ePub

Prologu's

in libros de investigatione Antichristi.

Inter libros a Gerhoho conscriptos praecipuum locum tenent libri III. de investigatione Antichristi.

Partes hujus operis jam Gretserus et Jodocus Stűlz, viri de literarum republica optime meriti, ediderunt, prior in tomo VI. operum suorum sub titulo „Gerhohi syntagma de Henrico IV. et V.,“ posterior in Archiv für Kunde oesterr. Geschichtsquellen, tom. XX.

P. Gretserus de cura circa hoc opus Gerhobi impensa sic scribit: „Quaesivi duos hosce autores (Gerhohum scilicet et Paulum Bernriedensem) in Bavaria et extra diligenter, partim mea partim amicorum opera, nec reperi.“) At cum Monachium venisset Gewoldus ei diu conquisitum Gerbohi opus ultro tradidit. Sic enim Gewoldum affatur:) „Tu Gerohum ubique gentium, etiam Reichersbergae, frustra a me, licet perquam studiose, quaesitum, ex latebris eduxisti, eductumque mihi in manus tradidisti. Non igitur tantum ingratus sed et omnino inverecundus essem, si Gerochianis postibus alium titulum appenderem, quam istum: D. Christophorus Gewoldus reperit.“

Elapso post Gretserum saeculo hoc opus P. Bern. Pez se editurum promisit. Sic enim scribit in ,,Thesauro suo anecdotorum novissimo“ tom. V. diss. isag. IX. „de investigatione Antichristi et schismate libri II. ad Eberhardum Archiepiscopum Salzburgensem. Hos ex codice Reichersbergensi praelo paravit Adm. rev. P. Reinerus Reitter, doctissimus sodalis meus, typis mandandos in aliquo sequentium Thesauri voluminum. Raderus unius duntaxat libri de antichristo meminit, ut qui opus ipsum numquam inspexerit: sed re vera duo sunt.“ At nec unus, nec duo, sed re vera tres sunt hujus operis de invest. antichristi libri, uti ex sequentibus paginis e codice Reichersbergensi diligenter exscriptis patebit.

1) pag. 16. H. 2) pag. 237.

Codex membraneus Reichersbergensis non inelegans at mendose scriptus a pluribus saeculo XIII manibus exaratus 118 foliis constat, quae hosce tres libros de inv. Antichr. unacum Tractatu adversus Graecos, qui post librum II inseritur, sed non integros continent quia in fine codicis unum vel plura folia desunt.

De fide historica relationibus nostri Gerhohi exhibenda consule Kugler Studien zur Geschichte des zweiten Kreuzzuges. Stuttgart 1866 pag 34.

Scripsit Gerhohus hoc opus exeunte anno 1161 et ineunte 1162 uti patet ex capp. 67. 82. post Concilium Tolosanum cap. 61. Quaedam vero capp. uti cap. 89 posteriori tempore in recensione altera, cum Cardinalis Hyacinthus priorem retineret, adjuncta videntur; forsan a. 1167–68.

Hujus operis Gerhohus ipse saepius mentionem facit e. gr. de quarta vigilia noctis nro. 18. „Haec dicta, inquit, de immundo antichristo nunc sufficiant, quoniam alias inde plenius disseruimus ad nostri temporis Romanos pontifices Innocentium, Lucium, Eugenium, Adrianum et novissime ad papam Alexandrum; quamvis mihi de simonia et concubinatu dicta videantur; libr. de fide cap. 5. „Opusculum de illius bestiae investigatione scriptum porreximus antehac Hyacintho Cardinali perspiciendum, nobisque reddendum atque corrigendum, prout oporteret. Sed ille hoc non reddidit. Unde si quid est in eo correctione indigens nobis non debet imputari." — Haec ultima verba, quaeso benevole lector, aspicias, si quae tibi minus recte dicta videantur.

En amice lector, quod P. Bern. Pez promisit, quod Gretgerus et J. Stúlz ex parte jam implevere, ego nunc ad finem desideratum deduxi, nempe — magni Gerhohi libros III de inv. . Antichristi nunc primum integros evulgatos tibi offero,

p. 1459.

Reliqua magni Gerhohi scripta sunt: 1) Liber de aedificio Dei ad Chunonem episcopum Ratis

bonensem ed. Bernhard Pez in Thesaur. anecdot.

noviss. II. II. 223. 2) Dialogus de differentia inter Clericum saecularem et

regularem ad Innocentium II. Papam. Pez Thes. anecd.

II. 2. col 437. 3) Epistola ad Eberhardum episc. Babenbergensem, quo

modo secundum s Hilarium glorificaturus filium Pater major, glorificatus autem Filius minor non sit, cum in Symbolo Athanasii Filius aequalis Patri secundum Divinitatem, minor Patre secundum humanitatem di

catur. Pez thes. I. II. 315. 4) Liber contra duas haereses sui temporis ad Godofridum

abbatem Admuntensem. Pez thes. I. 2. col. 283. 5) Liber de gloria et honore Filii hominis, ad Eberhardum

archiepiscopum Salzburgensem. Pez thes. I. 2. 165. 6) Tractatus adversus Simoniacos. apud Martène Thes.

novus anecd. tom. V.
7) Commentarius in Psalmos et quidem:

a) in Pss. 1-20- Pez thes. V.
b) in Pss. 21-30— ibidem
c) in Pss. 31-37— adhuc ineditus; sed extat in

codice Monacensi 16012.
d) in Pss. 38–44 Pez thes. V.
e) in Pes. 45-50- desideratur;
f) in Pss. 51–64 Pez thes. V. Commentarium in Ps.

LXIV. sive de corrupto ecclesiae statu vide etiam:
Baluzii Miscellan. libr. V. p. 63. Gallandii Bib-

lioth. Patr. tom. XIV.
g) in Ps. 65–78 Pez thes. V.

h) in Ps. 118–150 8) Opusculum ad Cardinales ed. Eng. Mühlbacher in Archiv

für österreichische Geschichtsquellen. XLVII. Bd. II.

Hälfte pag. 355. 9) opusculum de sensu verborum s. Athanasii in symbolo

edidi in Oesterr. Viertelsjahrschrift für kathol. Theologie. 1871. Heft IV., unacum:

[ocr errors]
[ocr errors]

10) libro de quarta vigilia noctis.
11) Epistolas Gerhohi, vide Pez thes. tom. I. et VI. His

accedunt libri in sequentibus voluminibus typis man

dandi: 12) De investigatione Antichristi libri III.; 13) Dialogus adversus Graecos ; 14) Liber de fide; 15) Libellus, utrum Christus homo sit Filius Dei naturalis; 16) de novitatibus hujus saeculi ad Adrianum papam; 17) liber de ordine donorum spiritus sancti ; 18) Commentarius brevis in Psalmos 79--115; 19) Expositio canonis Missae.

De vita Gerhohi scripserunt nostris temporibus clarissimus D. D. Jodocus Stülz praepositus inclytae canoniae ad St. Florianum nostrae dioeceseos'), et R. D. J. Bach almae litterarum universitatis Monacensis professor celeberrimus. )

1) Denkschriften der Wiener Akademic I. 113–166. 3) Oesterreichische Vierteljahrsschrift für kathol. Theologie. Wien 1865.

S. 19-118.

Praefatio ad Episcopum Eberhardum Salzburgensem Magistri

Gerhohi praepositi

de investigatione Antichristi.

Exigit a me tua sancta dignatio, domine ac pater in Christo dilecte Eberharde Juvavensis ecclesiae archipraesul venerande, ut sensa mea de investigatione antichristi tuae sanctitati scribam, eo quod opusculum pridem meo labore sub tali titulo confectum ac semel in ipsis adhuc scedulis in romanam curiam perlatum rehaberi nequiverit sicque et meo usui et tuae lectioni praereptum sit. Et fateor opus quidem, quod petitur, arduum existere, quod antehac fortasse non tam prudentia quam temeritate temptaverim, unde velim alios id assumere per quos competentius expleri possit, qualium nonnulli nostro etiam in tempore viri illustrissimi exstiterunt et adhuc plerique supersunt toti fere mundo, maxime autem spiritualibus ex lectione suorum operum cogniti et dilecti. Non enim humano sensu expediri posse arbitror sed divina revelatione ad intelligendum aut exponendum iniquitatis mysterium opus esse putaverim. Unde Apostolus quoque loquens inde revelationis et mysterii verbum ao nominibus atendum putavit, ut reveletur, inquiens, in suo tempore, nam mysterium jam operatur iniquitatis.") Sic nempe et prodigiosus ille Christi venditionis minister Judas non humana suspicione ab Apostolis aestimatus vel agnitus est sed domini designatione discipulo, quem diligebat, revelatus, qui et recubuit in coena super pectus

1) 2 Thes. 2. 7.

« PoprzedniaDalej »