Obrazy na stronie
PDF
ePub

prophetantes compleri necesse est. Unde et nobis opinari vel aestimare licet de antichristis, qui praecesserunt, si forte ad impletionem scripturarum et mysterium iniquitatis sufficientes sint, an non, nimirum cupientibus nobis in sermonibus suis justificare Dominum ac demonstrare justificatum et si hodie fieri velit finale judicium sicut scriptum est: justificata est sapientia a filiis suis.') Et haec de praefatione dicta sint. Nunc divinum invocamus adjutorium cujus spiritu scripturae, de quibus nunc interest, conditae sunt, ut det nobis in eodem, quo conditae sunt, spiritu de ipsis scripturis recta sapere ac de ejus semper consolatione in ordinando ac struendo sermone gaudere.

Item alia praefatio super commemoratione Schismatis.

Cum librum hunc primum investigationis antichristi scriberem et recens jam schisma de contentione papatus Alexandri atque Octaviani, quem Victorem dicunt, ferveret singulis partibus quod sibi commodum videbatur in sui favorem assumentibus et alterutrum sive per veritatem, sive per occasionem, derogantibus; dumque partes utraeque multitudine magnorum et non contemnendorum sacerdotum insuper et regum ac principum se favore munirent: fateor hac contentionis nebula totam terram tegente faciemque ecclesiae tetra caligine obfuscante non satis mihi claruit vel puritas electionis ecclesiasticae in Alexandrum factae vel pervicax praesumptio partis octavianae. Unde pendulo gressu inter illas divisiones incedens et quasi concionatoris modo sententiam suspensam tenens in neutram partem declinare facilis fui. Cum ignorantibus ignorabam, cum dubitantibus dubitabam factusque sum sicut homo non audiens et non habens in ore suo redargutiones) et quasi nesciens reprobare malum et eligere bonum.3) At nunc postquam mendaciorum nebulae contra canonicam electionem Alexandri confictae coeperunt rarescere, ipsis etiam negantibus ac solemniter negare

1) Math. 11. 19.

2) Ps. 37. 25.
3) Js. 7. 15.

paratis, quae contra imperium sacrilege conspirasse dicebantur et nulli mortalium velle super his rationem reddere, tamquam soli coelo debentes innocentiam, accedentibus quoque in consensum electionis in Alexandrum factae sedibus apostolicis id est jerosolymitana, in qua sedit Jacobus Apostolus; Antiochena quoque, in qua primo sedit beatus Petrus, quae et utraeque ecclesiae litteras apostolicas meruerunt; sanctae quoque Romanae ecclesiae majore et potiore cardinalium numero, tribus videlicet solum exceptis, in eiusdem Alexandri electionem consentientibus, quem videlicet dominorum Cardinalium coetum nos Romanam ecclesiam intelligimus: his, inquam, declaratis jam ultra dubitandi locus non est, quin is pro Papa legitimo habeatur, quem et electio canonica et consecratio eorum pontificum in sedem beati Petri promovit, quorum id juris fuisse antiquae Romanae ecclesiae juxta morem probat institutio. Et haec dicimus nostrae dubitationis ambages excusatas esse cupientes.') Nam finis loquendi audiendus est non concionatoris percontationibus inhaerendum. Ceterum in hac ipsa catholicae electionis parte acceptanda multa sunt et esse apparent correctione digna, ut est appellationum abusio et avaritiae seu fastus immoderatio, quae quoadusque Dominus suo purget ventilabro ad purum excoqui posse non puto, sed pia interim ecclesiae patientia cum gemitu toleranda donec mittat Dominus angelos suos, qui colligant de regno ejus omnia scandala.

1) conf. quid capp. 82. 84. sentiat de Alexandro et partibus schismatis.

Liber I.

Cap. I.

An res quae quaeritur investigationem admittat?

e investigatione antichristi divina favente clementia scripturo id mihi primo investigandum1) videtur, utrumnam ipsa res investigationem admittat. Nam si ea, quae de antichristi adventu publica tenet opinio, constantem haberent2) veritatem et scripturae sanctae indubitata auctoritate subnixae sunt, nostra investigatio locum non habet. Siquidem ubi constat veritas et scripturae sanctae certum quid manifesta confirmat auctoritas, aliud velle investigare stultum esset atque impium. Videndum igitur quibus innitatur fundamentis eadem de antichristi adventu opinio videlicet quod de tribu Dan nasciturus, quod de Babilonia, Chaldaeorum metropoli, venturus, quod in templo Dei Jerosolymis sessurus, quod duos testes Enoch et Heliam in personis materiali gladio occisurus dicitur, quod tres reges Aethiopiae, Lybiae et Africae superaturus et post trium annorum et dimidii regnum a Domino interficiendus perhibetur.

Cap. II.

De eo, quod de tribu Dan antichristus dicitur nasciturus.

Et primo quod de tribu Dan nasciturus dicitur, non aliunde fere auctoritatem habere aestimo, nisi quod eadem tribus Dan in

1) cod. vestigandum.

2) cod. haberet.

dispositione castrorum, cum proficiscerentur de Aegypto filii Israel, locum ad aquilonem sortita est, et quod de eadem tribu in benedictionibus patriarchae Jacob filios suos benedicentis dicitur: fiat Dan coluber in via, cerastes in semita1) mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retrorsum.2) Et illud quod tribus Dan ad aquilonem in dispositione castrorum locum sortita est parum vel nihil ad rem facere videtur, ut de tribu illa venturus antichristus putetur. Aut si aquilonaris locus antichristi generationi competere aestimetur, quia scriptum sit: ab aquilone pandetur malum,3) nihil tamen cogere videtur, ut non de alia quam de tribu Dan antichristus nasciturus sit, cum plurimae gentes, ne dicam tribus, ad aquilonem habitent, ut de qua illarum1) eadem bestia nascatur dubitabile sit. Neque vero sola tribus Dan sed cum illa quoque aliae duae tribus Aser et Nephtali castra metati sunt ad aquilonem. Illud vero patriarchae Jacob fiat Dan coluber in via etc. cum antichristi impietati non incongrue aptetur eo quod ipse coluber per versutiam tortuosus et quasi cerastes per elationem videlicet tyrannicam et virulentam nequitiam cornuto serpenti similis deputetur ungulas equi mordens, populum christianum Domini subjugalem decipiens, ut cadat ascensor ejus, quilibet videlicet praedicator, retrorsum, populis nimirum rectores suos et in ipsis Dominum sine honore abjicientibus, tamen quia prophetia est, quae utique propria obscuritate obtegitur, nemo per hoc cogitur, ut non nisi de antichristo dictum intelligatur, maxime cum alii eandem prophetiam in Samsone impletam asseverent. Ipse enim inimicis gentis suae Philistaeis in terra Saraa et Estaol erat quasi coluber in via non sinens illaesos transire hinc inde venientes, quos inopinate utut ipsi causari poterant more colubri vel cornuti serpentis non semel sed saepius ingenti plaga percussit, ut de casu quoque illorum retrorsum facto scriptura non tacuerit dicens, quia stupentes

1) Gen. 49. 17.

2) Num. 2. 25.

3) Jerem. 1. 14.

4) cod. illorum.

et stupore cadentes suras femori imponerent.) Et illi quidem potentia et numero superiores velut in equis immo et vere in equis et in curribus vectabantur. Hic vero interdum solitarius incedens equum et ascensorem more dejecit serpentis improviso mordentis. In quo et id serpentinae astutiae vel prudentiae exstitit, quod aliquando se funibus vinciri et vinctum allophylis tradi permisit, quibus traditus hostes funibus diruptis delevit, quod captis quoque vulpibus alligans faces segetes eorum incendit sicque diversis modis laedendi inimicos serpentina calliditate occasionem nactus est. Sive autem quis de antichristo sive de Samsone hanc scripturam interpretetur, non cogimur per hoc, ut de genere Dan et non aliunde antichristus nasciturus aestimetur. Possunt enim, quae de tribu Dan prophetia praedixit, etiam per tropum similitudinis antichristo convenire, quamvis de illa tribu nasciturus non sit, sicut econtra mysteria Christi per eundem Jacob per similitudinem in tribu Joseph prophetata sunt, de qua tamen tribu, ut notum est, Dominus Jesus secundum carnem non descendit. Sic enim ait inter caetera idem Jacob benedicens Joseph: Dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum ejus per manum potentis Jacob, inde pastor egressus est lapis Israel.2) Haec siquidem verba cum ad sensum vel superficiem litterae illi tunc in carne degenti convenirent Joseph, cujus vincula brachiorum et manuum, quibus eum Dominus suus eunuchus regis, Aegypti vinxerat dissoluta sunt per manum potentis, videlicet Dei, qui est potens et Dominus Jacob, unde idem de qua vinculorum solutione egressus est pastor ipse Joseph pascens Aegyptum simul et fratres, quibus ait, nolite timere ego pascam vos et parvulos vestros 3) ipseque lapis idest fulcimentum et firmamentum fratrum suorum filiorum Israel, cum hoc, inquam, sensu jam dicta verba typico conveniant Joseph, mysteria tamen Domini nostri Jesu Christi ipsis verbis prophetata sunt. Ipse est enim verus Joseph filius accrescens, qui a

1) Jud. 15. 8.
2) Gen. 49. 24.
3) Gen. 50. 21.

« PoprzedniaDalej »