Obrazy na stronie
PDF
ePub

expressos, subiunctis argumentis satis fuse expositis quibus in scholis theologorum vulgo probari consueverant. In pagina vero dextra, e regione singulorum articulorum tali modo declaratorum, leguntur Calvini confutationes. Ita fiunt quasi duo opuscula, et ovvолτx scripta, et iunctim a lectoribus consideranda, quippe quibus alternae paginae suis propriis titulis insignitae illic Articulos, hic Antidotum proponant. Et Calvini quidem disputatio, quamvis pro more docta et solida sit, hic tamen, ubi a lectione probationum scholasticarum ad eam accesseris, paulo frigidior tibi videbitur et sueto vigore destituta. Contra Sorbonistarum argumenta, apud iudicem sanioris theologiae gustu imbutum, mox omne punctum ferent, risumque et plausum movehunt, quippe quae medii aevi gliscentis scientiam, futilem illam exilemque, et philosophico sensu non minus carentem quam evangelico, tam suaviter redoleant, tam genuino colore vestitam repraesentent, ut, praeter Obscurorum virorum famosissimas illas epistolas, nihil huic comoediae aequiparare possis. Ipse scilicet Calvinus haec argumenta conquisivit, vel potius de subselliis scholarum sui temporis corrasit, et pro authentico commentario Articulis istis addidit. Quem tamen ita stilo usum esse dixerimus, ut ipsi orthodoxae facultatis doctores vix recusare potuerint quominus supellectilem suam agnoscerent, plurimi vero lectores ipsos ex cathedra loquentes audire sibi persuadere debuerint. Gallicae editiones, sola principe excepta, hanc libelli occonomiam non servarunt, sed articulos, probationes et antidota perpetuo ordine sibi succedentia exhibent. Atque hunc ordinem, quanquam autoris consilio minus accommodatum, nos quoque sequemur, quum iam de lectore iocose deludendo in hoc nostro labore cogitari nequeat, et ingeniosae diatribae lepor, qui olim fuit, minime hac sub forma evanescat.

Versionis gallicae textum quum pluribus locis a latino discrepare videremus, ita quidem ut hinc inde longiora additamenta exhibeat, diligentius relegimus et quaecunque ab archetypo recedebant accuratius in margine annotavimus, scilicet persuasum habentes additamenta illa neutiquam invito aut inscio Calvino ipsius authenticae scripturae obtrudi potuisse. Verum quum his studiis operam daremus, nullum eius versionis separatim excusae exemplar nancisci adhuc contigerat, adeoque omnino nesciebamus an talis olim editio exstiterit. Nuperrime tantum, quum ipse latinus textus iam dudum typis exscriptus esset, ex Genevensi bibliotheca accepimus volumen alia de causa expetitum, in quo praeter quatuor alia Calvini opuscula gallice conversa, et ipsa rariora, (Supplication à l'Empereur, Façon de reformer l'Eglise, Actes du Concile de Trente, et, quod maxime desiderabamus, Accord touchant la matiere des sacremens) maximo cum gaudio unicum exemplar, quod aetatem tulisse videtur, quodque antehac oculos nostros fugerat, huius nostri libelli invenimus. Atque pro hoc officio humanissime nobis praestito, et simul pro aliis antehac cumulatius in nos collatis, duumviris dignissimis Francisco Gas, bibliothecae illius praefecto, eiusque collegae Stephano Patru, debitas grates lubenter persolvimus. Qui nobis iam quater, quum in pomoeriis ipsorum castra poneremus in parando thesauro epistolico calviniano desudantes, comiter exceptis ditissimam documentorum copiam custodiae suae creditorum perscrutandam et excutiendam liberaliter permiserunt. De quorum laborum fructibus olim plura dicturi, hanc occasionem publice testandi erga eos animi feliciter oblatam noluimus praetermittere. Caeterum libelli titulus hic est:

LES ARTICLES | DE LA SACREE FA-|CULTE DE THEOLO- | gie de Paris, concernans nostre foy et re- | ligion Chrestienne, et forme de prescher. | Auec le remede contre la poison. (Emblema) | L'Apostre aux Hebrieux, chapitre treize. | IESVS CHRIST a esté hyer, et au- | iourdhuy, et sera eternellement. Ne soyez point distraictz çà et là, par doctrines diuerses et estranges. 1544.

Forma est octonaria minor. Emblema gladium exhibet sine flamma, verum cum notissimo suo adagio. Quaterniones sunt sex cum dimidio (a―g); paginae numeratac 99, reliquae vacuae praeter unam, quae est quarta a fine, ubi lectorem de singulari operis dispositione certiorem facit typographus. Cuius monitum sic decurrit: ADVERTISSEMENT. Que les lecteurs, afin de ne sabuser en la lecture de ce present traicté, soyent advertiz que d'un costé sont mis les articles de noz maistres avec leur glose et probation, de l'autre qui est à l'opposite, est mise la responce: tellement qu'en lisant, pour continuer un article, il faut sauter tousiours la page opposite, combien que le tiltre, qui est pardessus, pourra monstrer cela. Car à l'une des pages il y a: articles, à l'autre il y a: remede. Qu'on suyve donc cela, et on ne sy trouvera point empesché, moyennant qu'on conioingne avec chacun article le remede qui est correspondant.

Exstant Articuli isti a Sorbona parisiensi promulgati cum Calvini Antidoto in utroque corpore Tractatuum: latine apud Gallasium pag. 378-409; apud Bezam 1576 pag. 305-329, in ed. a. 1597 pag. 255-275; in Stoeriana pag. 219-234; denique in Amstelodamensi pag. 190-203. Gallice in edit. prima 1566 pag. 471-506; in secunda s. Stoeriana pag. 531-572.

CAPUT XIX.

BRIEVE INSTRUCTION CONTRE LA SECTE DES
ANABAPTISTES. 1544.

CONTRE LA SECTE PHANTASTIQUE DES LIBERTINS. 1545.
EPISTRE AUX FIDELES DE ROUEN CONTRE
UN CORDELIER. 1547.

Neminem inter doctos historiarumque saeculi decimi sexti peritos fugere arbitramur gravitatem calamitosumque exitum motuum illorum religioso-politicorum ab Anabaptistis, quos vocabant, longe lateque excitatorum, qui clanculum primo serpentes mox publice et perniciosissime eruperunt, vi tandem armata oppressi sunt suppliciisque et sanguine exstincti. Nihil est quod mireris et tales homines tunc exstitisse, et talia ab adversariis, tam civilibus quam ecclesiasticis, passos esse. In omnibus enim magnis rerum humanarum commutationibus, qualis illa fuit a Luthero praeter suam ipsius opinionem excitata, fatale quodammodo et ineluctabile esse videtur, eos ipsos qui res novas promovent plerumque in diversas scindi partes: aliam fortiter simul et circumspecte agentium, quorum humeris totius rei pondus incumbit; aliam eorum qui remorantur et nolentes trahuntur, aliam denique ardelionum et factiosorum, qui vel impatientia acti, vel scientia male feriata, vel ambitionis pruritu incitati, una vel altera veritatis particula arrepta, eam saepenumero ipsa exaggeratione pervertunt, et coelum terris miscere haud verentur, dummodo glorioso ingenio satisfaciant. In ista commotione pro instauratione sacrorum evangelica saec. XVI. facta Anabaptistae et iconoclastae varii generis variaeque denominationis huic tertio agmini passim adnumerabantur. Non est quod hic recenseamus omnes inquisitionis tum theologicae tum politicae saevitias quae multis in locis perpetratae sunt in homines quorum alios innocentes et plane christianos, alios rabidos et mente captos dixeris, et miseratione potius quam poena dignos. Sed, proh dolor, sic ferebat istorum temporum conditio et fanaticorum quorundam hominum, miseram plebeculam in suam sectam trahentium, profana audacia et insania. Post tragoediam Monasteriensem ipse magistratus noster Argentoratensis, Calvini opera. Vol. VII.

C

illustre alioqui longanimitatis et christianae humanitatis erga dissentientes exemplum, ad severiora mandata in eiiciendos sectarum coryphaeos et ad ipsos carceres recurrere coactus est. Verum inter innumera ignorantiae ct caecae pervicaciae mancipia complures etiam inveniebantur viri, haud vulgari doctrina imbuti, piissimo animo acutissimoque ingenio praediti, Ioannem Denckium puta, Jacobum Kautzium, Balthasarem Hubmoer, Ludovicum Hetzerum, qui in multis a vetere ecclesia traditis liberius rectiusque iudicabant quam plerique eorum qui tunc temporis arlo habebantur. Quibus praecox et intempestiva veritatis intelligentia in crimen vertebatur, et non trecentos demum post annos eiusdem praecones natos esse, capitale fuit.

Anabaptistarum sectae inter germanicos praecipue populos pullularunt, tam in Germania inferiore, cum Hollandia, Frisia et Belgio, quam in superiore, maxime Suevia et Helvetia. Et hoc quidem tribus de causis. Quarum prima fuit quod hi in universum populi ad mysticam quandam et philosophicam religionis contemplationem altioremque rerum divinarum investigationem, atque ideo ad formandas sectas suopte ingenio proniores sunt quam caeterae omnes Europae gentes. Alteram habes in reliquiis sectarum antiquiorum quae olim exstiterant, vel secreto vel publice doctrinas varias et a romanis longe alienas professae, quaeque in omnibus fere Germaniae partibus, quasi radices semimortuae sub terra latentes, ad coelestes illas et multo fragore delapsas aquas iam reviviscere incipiebant. Tertia causa fuit, eaque haud parvi aestimanda, magna illa ditionum et dynastarum multitudo, in rebus civilibus vix aliquo nexu inter se cohaerentium. Unius ex finibus persequutione eiectis sectariis in alterius regionem confugere nullius negotii erat, ibique latibulum, imo asylum invenire facillimum. Certo constat perpaucos anabaptisticae opinionis assertores in eas terras penetrasse, quae gallico idiomate utuntur et hos quoque potius in eos tractus qui Galliae finibus proximi sunt, ut Flandria et Allobrogum regio, quam in ipsum regnum. Nam quod olim Franciscus rex ad evangelicos Germaniae principes scripsit, de fidelium persequutione anno 1534 et sequenti facta conquerentes: se ipsorum exemplum sequutum de Anabaptistis magistratus contemptoribus, aliisque eiusdem farinae fanaticis, iustissimum sumpsisse supplicium, hoc regium fuisse mendacium nemo doctus hodie ignorat.

Ad pagos et urbes Allobrogum nonnulli passim venerunt ex ditione Turicensi et Bernensi, ubi iam a primis instaurati evangelii annis magistratus, nullo vel catholico vel evangelico reclamante, gladio et aqua eos omnes interemit qui neque colloquiis publicis, neque aliis theologorum actionibus erroris convinci potuerunt. Calvinus noster primum, quod sciamus, eos obviam habuit, vel potius manus cum illis conseruit anno 1537 Genevae, ubi sex mensibus antea a Farello retentus, doctoris theologici et deinde etiam praedicatoris evangelici munere fungebatur. Sed accipe quae Colladonius hac de re in eius vita narrat (cd. Franklin pag. 30): Ces heureux commencemens despleurent grandement à Satan et aux siens, qui ne faillirent pas, comme il n'estoit mal-aisé sur les premiers changemens d'estat et de religion, de luy faire fascherie. Car à grand peine se passerent quatre mois que d'un costé les Anabaptistes le vindrent assaillir (desquelz estoit un certain Iean Stordeur dont il sera parlé cy apres), et de l'autre un meschant apostat nommé Me. Pierre Caroli, docteur de Paris, lequel, estant secretement soustenu et appuyé du credit d'aucuns des principaux, luy pouvoit donner beaucoup de peine. Mais quant aux Anabaptistes, il les seut si bien et heureusement manier en dispute publique, combien que le Magistrat n'y mist pas la main, que des lors la race en fut perdue en ceste Eglise. Ce qui est d'autant plus admirable que la plus part des Eglises d'Allemagne en sont encore bien fort empeschées: et s'il y en a qui en soyent delivrées, ç'a esté plustost par la simple rigueur de iustice qu'autrement. Eadem et totidem ferme verbis habet Beza in Vita Calvini latine conscripta. Unum tantum addit, scilicet disputationem istam habitam esse die decimo octavo Martii a. 1537 assistentibus collegis: nomen vero Io. Storderii, de quo infra dicturi sumus, silentio praeterit.

Tredecim post menses Calvinus solum vertere iussus Argentoratum se contulit et ambabus, ut aiunt, ulnis exceptus est in urbe inde ab evangelio renovato exsulibus cuiusvis gentis et linguae refertissima, et sectis, nimirum Anabaptistis omnis generis, laborante. Cuius rei causa fuit illa iam supra laudata magistratus mansuetudo, et duorum illustrium theologorum Wolfgangi Capitonis et Matthaei Zellii christianissima noμov sive tolerantia, virtutum omnium, praesertim apud theologos, tunc rarissima. Usque adeo hac in re Capito peccare videbatur Bucero, disciplinae ecclesiasticae propugnatori et gliscentis anabaptistici fanatismi, quem vocabat, adversario acerrimo, ut hic seniorem amicum et symmystam nimiae facilitatis accusaret, et intra privatos parietes saepius graviter corriperet. Periculosi enim exempli ipsi videbatur, tantos viros domi suae hospitium praebere hominibus de doctrina ecclesiastica et politica tam prave sentientibus, et paene exhorruit Zellium, virum alioqui moderatissimum, quum fortiter responderet, omnes Christum Iesum vere amantes crucemque eius patienter portantes, etiam in posterum et domi et mensae suae participes futuros. Quam pietatem dum admiramur et vehementer commendamus, collegam tamen contra monentem, et rei publicae sacrae et civili metuentem, non omnino improbare posFuerunt enim inter Anabaptistas nonnulli homines vaferrimi ingenii aut etiam plane fanatici, qui prophetarum veteris testamenti personam agentes de Argentorato quasi nova Hierosolyma somniabant et multis perturbatis non paucos iam captaverant.

sumus.

Bucerus igitur Calvinum, virum, seu potius iuvenem, in sectariis retundendis nuper tam egregie defunctum, et nunc pro 'disciplina ecclesiastica in exsilium actum, omnibus votis accersivit et in intimam suam amicitiam recepit. Mox procuravit ut sartorum curiae tribulis rite adscriberetur, haud absque occulto providoque consilio hac potissimum curia selecta, quia omnium maxime veneno anabaptistico infecta esse videbatur. Exspectationem ainici Calvinus haud fefellit. Feliciter enim et solo argumentorum pondere multos in viam reduxit, inter alios etiam duos viros neque ignotos neque indoctos, Ioannem illum Storderium Leodiensem, quocum iam Genevae egerat, sed frustra ut videtur, et Paulum Voltzium, abbatem quondam Curiae Hugonis (vulgo Hugshofen, Honcourt) monasterii in valle Villeriana superioris Alsatiae. Sed de his audias, quaesumus, iterum Colladonium narrantem (1. 1. pag. 41): Il eut lors cest heur qu'il ramena à la foy un fort grand nombre d'Anabaptistes qu'on luy addressoit de toutes parts, et entre autres un iadis Abbé nommé Paul Volse, auquel Erasme avoit dedié son Chevalier chrestien l'an 1518, et lequel estant converty de l'Anabaptisme est mort ministre en l'Eglise de Strasbourg. Il y eut aussi de ce nombre un nommé Iean Stordeur natif de Liege, lequel estant decedé de peste à Strasbourg, quelque temps apres il print sa vefve à femme, nommée Odilette ou bien Idelette de Bure, femme grave et honneste. . . Eadem Beza quoque tradit.

Hac ultima vice disputando congressus est Calvinus cum Anabaptistis, et quidem, quod paucis usu venire solebat, inexspectato cum successu. Mox ab ipso senatu populoque honorificentissime Genevam revocatus, ad res sacras et politicas de integro ordinandas sese accinxit, istamque ecclesiam disciplinae et excommunicationis inprimis legibus tam provide et sapienter munivit, ut nunquam, dum viveret, huiusmodi perturbatores in eam penetrare aut voluerint aut potuerint. Non eadem fuit ecclesiarum Germaniae et Helvetiae, imo vicinarum Bernensium conditio. Ex ipsa Epistola libello contra Anabaptistas praefixa, et Calendis Iuniis a. 1544 ad pastores comitatus Neocomensis data, apparet sectarios illos paulo ante in ditione Bernensi grassantes Agathopoli (Bonneville, Neuenstadt, oppido ad lacum Bielensem sito) iusto in colloquio publice congregatos a Farello profligatos esse. Acta huius colloquii, ut ex eadem patet epistola, typis mandata et publici iuris facta sunt, sed nullum usquam exemplar eorum reperire potuimus. Non ita multo post missus est ad Calvinum e remotissimis, ut ibidem ait, regionibus (an ex Flandria aut per Gallos Argentorati degentes, nescimus) libellus gallice scriptus, quem ut refutaret

C*

rogabant qui miserant, cuiusque in calce addita erat confessio anabaptistica septem articulis comprehensa. Scriptum ipsum nusquam, quod sciamus, exstat; tantum istos articulos, verbo tenus ut arbitramur, Calvinus in sua responsione servavit, in quos scilicet solos stilum stringere dignatus est. Quibus id fecerit et quam solidis argumentis, tu, benevole lector, apud ipsum videas. Unum hoc, si quid videmus, affirmare ausimus: nihil afferre autorem ad hanc controversiam dirimendam, quod non iam olim Bucerus, tum in aliis scriptis, tum in libro ad Monasterienses, item Bullingerus in Historia sua catabaptistica, et Gastius Brisacensis in Historia Anabaptismi in medium attulerint et quod non ab ipso autore in sua Institutione expositum fuerit. Verum si nova non affert, quae ab aliis iam dicta erant ea ornat concinnitate qua in disserendo pollet omnesque praedecessores facile vincit.

Caeterum qui hodie de Anabaptistis aliisque eiusdem generis et aetatis sectis scribere vult, is maximis implicatur difficultatibus, quae partim ipsi rerum naturae inhaerent, partim resident in fontium, e quibus solis earum notitia hauriri potest, raritate et fide suspecta. Nam quo liberioribus et magis perniciosis opinionibus sectae istae infectae erant, eo diligentius plerumque curabant ne mysteria sua latius divulgarentur; et si vel publicis scriptis doctrinam suam professae fuerint, quod tamen raro usu venire solebat, haec ab adversariis sacpe maligne lecta et perverse excerpta mox interierunt, ita ut nobis amplius iam non sit integrum ad eadem recurrentibus vindicum veritatis partes agere. Quod praesertim de rebus Libertinorum dictum velimus, ad quos nunc transimus. De his nihil ferme habemus quam quod acerrimus eorum antagonista Calvinus memoriae prodidit. Libellus enim quem contra hanc sectam conscripsit, praecipuus est fons e quo tam historiam quam doctrinam huius sectae haurire nobis licet. Scripta coryphaeorum ipsius quae in Calvini manibus erant, hodie, quod sciamus, nusquam locorum exstant, nisi quatenus eorum fragmenta in Nostri refutatione colligi possunt. Est tamen hic quod nobis solamento esse potest, ipsa scilicet illustrissimi autoris sinceritas, qua adversariorum argumenta adeoque verba ingenue et integre referre solet. Erat enim in eo mira quaedam veritatis fiducia, quae eum dolosis corruptionibus uti vetabat et spretis omnibus malis technis non nisi legitimis honestisque armis pugnare iubebat. His praemissis ipsam Libertinorum historiam aggredimur.

Libertini, quo quidem nomine ab adversariis designabantur, ob doctrinae et vitae dowılav, seu Spirituales, ut ipsi dici volebant, primum apparuere in partibus inferioris Germaniae, in Brabantia, Flandria et Hollandia, inde a restaurati evangelii primordiis. Cuius quidem asseclae, imo antesignani, haberi volebant, caeteros protestantes carnales dicentes, quum tamen ipsorum dicta factaque nihil minus referrent quam puram et sanctam Christi disciplinam. Docebant enim pantheismum quendam crassum et rudem, quo suam primam originem prodebant a Fratribus liberi spiritus repetendam, quae fuerat secta ducentis circiter annis antea Argentorati, Coloniae, et in pluribus Belgii urbibus numerosissimos agens coetus, et ipsis inquisitoribus formidabiles multitudine et dignitate asseclarum. Qui falsa spiritualitatis, quam dicebant, doctrina usi, pravis hominum cupiditatibus fraena laxantes, quidquid ex suorum grege fecerit aliquis adrágogov declarabant et sic multos ipso impietatis mysterio alliciebant.

Quae de Libertinorum historia ex Calvini libello paucisque aliis fontibus derivari possunt, fere haec sunt ipsius Nostri verbis quam maxime descripta. E Brabantia Spiritualium secta propagata est in Galliae fines. Primus qui hanc faecem promovit, Coppinus quidam fuit Insulanus (de Lille en Flandre) qui circa a. 1530, nihil habens quam magnam audaciam, in patria sua venenum istud spargere coepit, haud absque magno successu. Cui non ita longe post successit Quintinus ex Hannonia oriundus, vel Picardia, qui mox tantum collegit famae ut Coppini memoriam exstinxerit et sectae autor et caput ipse haberi studuerit et re vera esset. Gloriabatur enim se neque a Coppino neque ab alio quoquam mortali didicisse, sed omnia agente spiritu e proprio penu depromere. Socium habebat Bertrandum des Moulins

« PoprzedniaDalej »