Obrazy na stronie
PDF
ePub
[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors][merged small]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors]

D. Ioannis Calvini (1549) . . . . . . . . . . . . . . . .

* Praemittuntur huius formalae recensiones nonnullae antiquiores.

689-748.

PROLEGOMENA.

CAPUT XVIII.
ANTIDOTUM CONTRA ARTICULOS PARISIENSES. 1544.

Scriptum hoc polemico-satiricum inter illa pauciora referendum, quae absque autoris nomine in lucem prodiere. Sed citra omnem dubitationem Calvini esse foeturam, eandemque felicissimam, multis validissimisque testimoniis evincemus postquam paucis de occasione et origine Articulorum sorbonicorum praefati erimus. Ex sanguine et cineribus martyrum segetes evangelicas incrementum mirum in modum sumpsisse, ut alibi ita et in Gallia, neminem fugit. Constat etiam, ab anno illo infausto libellorum publice contra missam pontificiam affixorum (1534) usque ad ea de quibus loquimur tempora, Franciscum regem, politicis rationibus adactum, mitiorem sese gessisse in haereseos, quam vocabant, causa. Interim gliscere venenum, ut illi dicere solebant, et omnes fere ordines, adeoque ipsosmet ecclesiastas, invadere, et ob id fremere acriusque in dies exacerbari adversarii. Quorum in numero erant Cardinales Turnonii et Lotharingiae, et qui plurimum apud regem valebat comes stabuli ex antiquissima Mommorentiorum stirpe prognatus, primum et praecipuum tunc in aula locum tenentes. Qui sine intermissione clamabant, religionis mutationem esse eversionem regiae autoritatis et maiestatis, certissimamque ruinam totius status rei publicae. Sic omnia dira minitantes, regem nihil magis affectantem quam absolutum imperium, et alioqui ex infelici rerum politicarum conspiratione perplexum, eo tandem adduxerunt ut formam quandam inquisitionis hispanicae, tanquam ultimum et efficacissimum remedium contra novatorum procaciam approbaret.

Hunc igitur in finem conscripsit Sorbona, seu potius theologica universitatis parisiensis facultas, credendorum formulam, articulis quinque et viginti catholicam de materiis controversis sententiam exhibentem. Haec acta sunt, ut ipsa conclusio declarat die 10. Martii anni 1542. Ubi memineris tunc in Gallia receptum fuisse ut annus novus a die 25. Martii, quae dies est conceptionis Domini, inchoaretur. Qui mos obtinuit usque ad annum 1563 quo rex Carolus IX. anni initium, atque adeo numerum mutandum, ad primam Ianuarii edicto retulit. (Confer librum: Art de vérifier les dates, éd. de SaintAllais 1818. Tom. VI. p. .15.) Antea decima Martii pertinebat ad annum praecedentem, paucis post diebus finiendum, quum tamen ex recentiori computandi modo iam plus quam bimestre spatium novi anni elapsum fuerit. Sic decima Martii 1542 Parisiensium revera anno 1543 tribuenda erit.

De his articulis eorumque promulgatione academica Bulaeus in sua Historia universitatis parisiensis Tom. VI. pag. 384. haec refert: Eodem Gallandio rectore die 1. Augusti promulgati sunt voce praeconis articuli numero circiter 25 expositivi orthodoxae fidei, prout fuerant a theologica facultate

Calvini opera. Vol. VII.

conscripti, ad quos etiam conficiendos baccalarii in theologia suas sententias contulerant, ut intelligimus ex actis 7. Aprilis, qua die factae sunt supplicationes solennes, maxime quod quum hisce diebus ipsa sacra facultas nonnullos articulos fidem nostram orthodoxam concernentes, adque haereses pellendas mature condidisset, et ad quorum editionem fuerunt vocati Baccalarii fueruntque DD. Doctorum et Baccalariorum omnium syngraphis obsignati, eosdem Dominus noster Rex approbasset ac in toto regno publicandos voluisset, et ne aliter, quam in eisdem continetur, concionaretur inhibuisset. Ergo die 1. Augusti editi sunt illi Articuli, deinde iussu Regis typis mandati.

• Haec ille. Quae wisły napódo de approbatione articulorum regia attingit, ad edictum spectant, seu literas quas vocabant patentes, instigante et procurante Petro Liseto, senatus parisiensis praeside summo, d. 23. Iulii datas, quibus ipsi articuli inserti et in imperii legem summam inviolabilemque sanciti sunt, non obstantibus contrariis regni constitutionibus atque consuetudinibus. Has literas, quum textum Articulorum gallicum authenticum exhibeant, et in universum ad illustrandam rem nostram maxime faciant, ex doctissimi ICti Isamberti collectione (Tom. XII. num. 368) depromptas tibi, Lector. benevole, communicandas esse censuimus.

François etc. Comme pour pourvoir et remedier, ainsi qu'il est plus que requis et necessaire, à plusieurs scandales et schismes par cy devant intervenuz, et mesmement en cest advent de Noel dernier passé, par le moyen et à l'occasion des contentions, contradictions et altercations de certains predicateurs, preschans et publians diverses et contraires doctrines, Et afin que telles nouvelletez et pernicieuses entreprinses n'apportent à nostre religion aucuns inconveniens et dommages irreparables comme elles pourroyent faire si elles estoyent tolerées, Nos treschers et bien amez les Doyen et Doctcurs de la Faculté de Theologie de nostre benoiste fille l'Université de Paris, convoquez et assemblez suyvant noz vouloir et persuasion pour adviser sur ce negoce, ayant par meure et syncere deliberation accordé, faict et arresté les Articles cy apres de mot à mot inserez, ilz ont fidelement deduict ce qui est à croire et à prescher des poinctz qui sont auiourdhuy tombez en controverse en ce qui concerne nostre saincte foy et religion: desquelz Articles la teneur s'ensuit:

Les Doyen et Faculté de Theologie en l'Université de Paris, à tous fideles Salut en Iesus Christ.

Comme ainsi soit que auiourdhuy nous voyons par les contentions et altercations d'aucuns predicateurs preschans doctrines contraires et diverses, plusieurs fideles (selon ce qu'escrit sainct Paul aux Ephesiens) ainsi que petis enfans mal stables et peu arrestez, estre de toutes partz agitez et menez, et tournans à tous ventz de diverses doctrines: et au devoir de nostre estat et charge appartient appaiser et composer les flotz de diverses doctrines et contraires opinions en la foy, Nous bien asseurez du tressainct propos et religieux vouloir de nostre Roy treschrestien, avons advisé de rediger en brief ordre ce que doyvent prescher et lire les fideles docteurs et predicateurs et les autres fideles Chrestiens croyre avec l'Eglise catholique, touchant aucuns articles et propositions concernans la Foy auiourdhuy mis par plusieurs en different et controversie.

1. Il faut croyre de certaine et ferme foy que le Baptesme est à tous necessaire pour leur salut, mesme aux petis enfans, et que par iceluy est donnée la grace du sainct Esprit.

2. Par une mesme constance et fermeté de foy est à croyre que l'homme a son franc et liberal arbitre, par lequel il peut ou bien ou mal faire: et par lequel aussi, combien qu'il soit en peché mortel, Dieu aydant, se peut relever à grace.

3. Et n'est pas moins certain qu'à ceux qui sont en eage, et usans de raison, apres avoir commis pesché mortel, la penitence estre necessaire, laquelle consiste en contrition, et confession sacramentale, qu'il faut verballement faire au prestre, et pareillement en satisfaction.

« PoprzedniaDalej »