Obrazy na stronie
PDF
ePub

CONSENSIO MUTUA

IN RE SACRAMENTARIA

MINISTRORUM TIGURINAE ECCLESIAE ET D. IOANNIS CALVINI MINISTRI GENEVENSIS ECCLESIAE

IAM NUNC AB IPSIS AUTORIBUS EDITA.

TIGURI EX OFFICINA RODOLPHI WISSENBACHII.

PRAEMITTUNTUR IN HAC NOVA EDITIONE FORMULAE ILLIUS RECENSIONES NONNULLAE ANTIQUIORES.

Calvini opera.

Vol. VII.

44

IOANNIS CALVINI PROPOSITIONES DE SACRAMENTIS.

Annotationes breves adscripsit Henricus Bullingerus.

I. Sacramentis Dei gratiam non alligamus.

sive obiectum fidei nostrae. Idololatriae scelus est in res creatas figere aut locare salutis fiduciam. A Deo vero vivo et aeterno deficiunt quicunque praeter Deum aliam sibi salutem fingentes ponunt.

IV. Solus Deus est qui agit per sacramenta et totam efficaciam spiritui sancto ferimus acceptam.

Gratiam sacramentis alligari intelligimus quum gratiam simul dari et percipi credimus aut opinamur, quando sacramenta percipiuntur. Si enim gratiae particeps efficeris et percipis dona coelestia quando sacramenta percipis, certe beneficio sacramentorum percipis, atque ita gratia sacramentis coniuncta aut alligata est. Iam si vos sacramentis gratiam Dei non Deum agere aut operari in fidelium cordibus dum alligatis, quare ergo dicitis: quae in sacramentis figu- percipiuntur sacramenta, tutius videtur loqui quam rantur, dicimus electis exhiberi? Et qui baptismum dicere, Deum operari per sacramenta. Nam vocabulum recipit simul remissionem peccatorum recipit? Si Per videtur rebus inanimatis, aquae, pani et vino, simul percipit, simul ergo coniuncta sunt, adeoque signis inquam, plus tribuere quam tribuendum est. gratia alligata est signo. Hic non video quid doctrina Recte quidem tribuitur omnis boni efficacia spiritui vestra discrepet a doctrina papistarum, qui docent sancto. Loquutio tamen ita sonat quasi externis rebus sacramenta conferre gratiam omnibus sumentibus ipsa. communicetur etiam efficacia spiritus sancti incommunicabilis. Dona enim Dei ita propria sunt spiritus sancti, ut vera religio iubeat credere ne apostolos quidem, longe praestantiores inanimatis signis, dare spiritum

II. Ad sacramenta non transferimus spiritus sancti virtutem aut officium.

Virtus et officium spiritus sancti est coniungere nos Christo, participes nos facere Christi et omnium donorum coelestium. Nota enim est illa Apostoli sententia: Et per hoc scimus quod manet in nobis, e spiritu quem dedit nobis (1 Ioann. 3, 24). Et iterum: Ex hoc cognoscimus quod in eo manemus, et ipse in nobis, quoniam de spiritu suo dedit nobis (ib. 4, 13). Hic spiritus vitalis ille succus est qui e vite in palmites transfunditur et frugiferos reddit. Quod si sacramentis non tribuitis virtutem et officium spiritus sancti, quomodo dicitis perceptione sacramentorum effici ut Christus in nobis habitet, et nos in Christo, et ea ratione universis Christi bonis fruamur?

III. In sacramentis non locamus salutis fiduciam.

Et recte quidem. Solus enim Deus est spes nostra, anchora salutis aeternae, ac fundamentum et petra

sanctum.

V. Haec actio non apparet nisi in electis.

In sacramentis duae sunt actiones: externa et interna. Externa communis est bonis et malis, interna bonis duntaxat. Pii enim soli probant sese: soli sunt confoederati Dei: soli memoriam traditi Christi rite celebrant.

VI. Nec prosunt sacramenta quam dum ad Christum nos manu ducunt, in quo quaerendum quidquid est bonorum.

Credimus sacramenta esse manuductiones ad Christum. Id ipsum enim dixit apostolus de lege quae est paedagogus ad Christum (Gal. 3, 24). Credimus in Christo quaerendum, non in signis, quidquid est bonorum coelestium. Signa testificantur et significant illa bona. Per sacramenta, velut signa, dirigimur ad

Christum. Christi vero participes efficimur per spiri- quam circumcisum, et eum qui amicus Dei dudum tum sanctum in vera fide.

VII. Sacramenta sunt instrumenta gratiae Dei. Nam quod illis figuratur, dicimus exhiberi clectis.

Haec propositio habet quod pios affligat et urat. Si per instrumentum intelligis signum, bene est. Si amplius quiddam quam signum, videris sacramentis nimium tribuere. Instrumentum appellant Latini omne illud quo quis utitur ad operandum. Iam ergo agitur hic de negotio salutis nostrae. Deus autem est is proprie qui salutem nostram operatur, id est, Deus is est qui nos salvat et recipit in gratiam. Huic vos tribuitis instrumentum per quod operetur, organum inquam, et infundibulum, ac canalem quendam, ipsa inquam sacramenta, per quae nobis infundat gratiam, et per quae nobis applicet salutem, ipsasque res coelestes exhibeat. Sequitur enim: nam quod illis figuratur, dicimus exhiberi electis. Caeterum nos non ita credimus, aut ita credere de salute nostra in scripturis edocti sumus. Sic enim credimus: Deus solus operatur salutem nostram et confert electis gratiam omnigenaque salutis dona. Confert autem haec, exhibet et infundit, non per signa (quae rerum spiritualium non sunt capacia, quum sint inanima, neque affixa aut alligata illa teneant, quum sint libera et nulli rei visibili alligata), sed per spiritum sanctum ac fidem: quibus solis nos tribuimus conferendi et exhibendi vim, ita ut Deus, nulla creatura, conferat, et conferat quidem per spiritum et fidem. Spiritus enim est, per quem illabitur animis nostris Deus: fides id Dei donum est, per quod recipit homo alia Dei dona. Sacramenta illa non exhibent aut conferunt, ceu exhibendi et conferendi instrumenta, sed significant, testificantur et obsignant. Sic in omnibus epistolis docuit apostolus.

fuerat ex gratia, postea recepisse signum circumcisionis, signaculum iustitiae fidei quae fuerat in praeputio patris nostri Abrahae (Rom. 4, 1!). Et particula Simul perinde sonat ac si sacramentis alligata sit gratia, et quasi iam primum, quum baptismus percipitur, remissio peccatorum conferatur. Paulus multo circumspectius loquens, unus panis, inquit, unum corpus multi sumus (1 Cor. 10, 17). Sumus, inquit, non efficimur. Vestrae loquutiones ita sonant quasi beneficio sacramentorum et operis illius sacramentarii emundemur. At ita perperam senserunt Scholastici, qui vestra probant, nostra de sacramentis improbant.

X. Non quod remissio peccatorum proveniat a baptismo, sed a sanguine Christi.

Hoc ergo poscimus a vobis ut simpliciter dicatis, sanguine Christi in cruce effuso abluuntur credentes, in spiritu inquam, per fidem. Eam vero emundationem attestatur significat et obsignat Deus in electis suis per sanctum baptisma Christi. Haec est simplicitas quam requirimus.

XI. Proinde non aliter confert baptismus, nisi quia eius ablutionis testimonium est, quam filius Dei effuso in cruce sanguine comparavit, et quam fruendam evangelii sui fide offert ac spiritu suo in cordibus perficit.

In his affulget magna spes concordiae. Si enim ita pergamus loqui, omnes intelligent quid sentiamus et quid dicatur. Potest totum negotium in haec contrahi capita: Solus Dei filius in cruce nos abluit sanguine suo et gratuito nos haeredes effecit vitae aeternae. Hoc beneficium per fidem in spiritu recipiendum perficiendumque offert et annunciat mundo per praedica

VIII. Deus enim fallaci spectaculo non deludit tionem evangelii. Qui credit praedicato evangelio,

oculos.

Revera Deus verax est, ergo non mentitur, non imponit cuiquam: sacramentis ergo testificatur et obsignat, quod ipse nos regeneret, et filios Dei efficiat, quod ipse pro nobis traditus in mortem ab aeterna morte nos liberaverit, et sit cibus et potus animae nostrae ad vitam aeternam. Idcirco baptismum recipiens, et de mensa Domini participans, non inani fallitur spectaculo, sed testimonium veritatis percipit, eius inquam veritatis, quod per Christum in fide redemptus et haeres regni Dei effectus est.

habet remissionem et vitam: qui non credit, nec remissionem habet nec vitam. Caeterum Deus, qui ubique nostris infirmitatibus se attemperat, istud coeleste beneficium attestatur et obsignat per sacramenta. Sacramenta sunt gratiae et beneficii per Christum exhibiti fidelibus non inania et fallacia spectacula, sed veritatis sigilla ac testimonia. Vere enim redempti sunt fideles. Vere communicatur nobis donum coeleste per spiritum in fide. Vera sunt quae testantur sacramenta facta esse, fieri et perficienda esse in fidelibus.

XII. In coena quum nobis porriguntur signa corporis et sanguinis Domini, dicimus non frustra IX. Ergo qui baptismum recipit, simul pecca- porrigi quin res quoque ipsa nobis constet. torum remissionem percipit.

In hac propositione offendit nos particula Simul. Constat enim Abrahamum prius iustificatum esse

Quasi vero quisquam nostrum unquam dixerit, signa corporis et sanguinis Christi frustra porrigi. Porriguntur enim ex institutione Christi ad memoriam

redemptionis excitandam et retinendam. Porriguntur | ad obsignandam veritatem, quod Christus vere pro nobis traditus sit et vere redemerit credentes. Constat

nobis quoque ipsa res. Qui enim fideles accedunt ad coenam, revera redempti sunt, adeoque palam iam ostendunt et confitentur omnibus, quod sint de eorum numero qui per mortem filii Dei vere facti sunt haeredes regni coelorum.

XIII. Hinc sequitur, nos edere et bibere corpus et sanguinem Domini.

Fidelis semper et ubique edit et bibit corpus et sanguinem Domini, iuxta illud: Quid paras dentem et ventrem? crede et manducasti. Ergo quum pius in coena veritatis symbola et sigilla percipit, eadem fide qua Christo insitus est, Christum manducat et bibit: non quod prius non habuerit communionem cum Christo (ab initio enim fidei particeps Christi fuit et est), sed quod iam secundum institutum Christi memoriam celebrans redemptionis per traditum Christum, renovans reparat adeoque et continuat perceptionem Christi quae victibus fidei grandescit, spiritu autem Dei sancto perficitur plenissime.

XIV. Interim rem ex signo non facimus, neque utrumque simul in unum confundimus, sed sedulo alterum ab altero distinguendum admonemus.

Cur ergo nos, qui ut hoc fiat ab omnibus modis omnibus laboramus, a doctis etiam, tantum non damnamur?

XV. Non includimus corpus Christi in panem, et impanationem acriter damnamus

Probe et hic nobis convenit.

XVI. Nec somniamus Christi carnalem in nos transfusionem.

Proinde spiritualis est coniunctio qua cum Christo connectimur. Ioannis 14 (v. 23): Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Similia sequuntur Ioannis capite 15 (v. 1 seqq.), 1 Cor. 3 (v. 17): Templum Dei sanctum est, quod estis vos. Cap. 6 (v. 17): Qui agglutinatur Domino unus spiritus est. In 2 Cor. 6 (v. 16), Eph. 3 (v. 17) legimus Christum per fidem inhabitare in cordibus nostris. Locus itaque Ephes. 5 (v. 30): Quoniam membra sumus corporis eiusdem ex carne eius et ex ossibus eius, referri debet ad incarnationis mysterium. De quo idem apostolus loquens dicit: Postquam pueri habent commercium cum carne et sanguine, et ipse similiter particeps factus est earundem etc.

(Hebr. 2, 14). Hactenus enim membra sumus corporis eiusdem ex carne eius etc.

XVII. Fatemur Christum esse in coelo secundum humanam naturam.

Ergo iuxta eandem naturam non est in coena. Unde necesse est tropum admittamus in verbis coenae: Hoc est corpus meum: nempe quod panis sit signum testimonium et memoria corporis Christi, aut quod iuxta canonem ecclesiasticum signa rerum nomina accipiunt.

XVIII. Libenter amplectimur, coeli nomen loci distantiam sonare et Christum locorum intervallo a nobis distare.

Hoc non omnes fatentur. Sunt enim qui palam tradant et mordicus tuentur coelum conditionis non loci esse_nomen. Illi iidem coelum per omnia extendunt, adeo ut etiam coenam contendant esse coelum. Colligunt: Christus sedet ad dexteram patris in coelo, ergo est in coena. Nam coelum est etiam coena, seu locus ubi coena celebratur est coelum. Caeterum Dominus in evangelio recte nos erudit, quum dicit: Si abiero ad parandum vobis locum, iterum veniam et assumam vos ad me ipsum, ut ubi sum ego, et vos sitis (Ioann. 14, 3). Idem de distantia loci inter nos et corpus Domini in coelo disserens ait: Et non amplius sum in mundo, hi autem in mundo sunt et ego ad te venio (ibid. 17, 11). Angeli quoque testificantes dicunt: Viri Galilaei, quid statis intuentes in coelum? hic Iesus, qui assumptus est a vobis in coelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. 1, 11). Locus 1 Thess. 4 (v. 16 seq.) facit ad illum exponendum. Haec si vera sunt, ut falsa esse nequeunt, certum quoque est Christum non esse in coena apud nos corporaliter, qui in coelis sursum sedet corporaliter.

XIX. Palam testamur, corpus Christi non esse infinitum, sed sua circumferentia contineri.

Haec Lutherani modis omnibus negabunt, corpus Christi videlicet, perinde ut divinitatem, non ubique locorum esse, eo quod scriptum sit: Ascendit ut impleret omnia (Eph. 4, 10). Caeterum fides orthodoxa et catholica tradit, Christum habere corpus corpori nostro consubstantiale, adeoque et corpus Christi clarificatum in loco contineri, et circumscribi suis limitibus, ita ut quum sit in uno loco, in altero non sit. enim angeli direrunt: Surrexit, non est hic; ecce locus ubi posuerunt eum (Matth. 28, 6). Sunt innumera scripturae loca huc pertinentia. Quod si verum Christi corpus simul et semel non est in diversis locis, neque in coena est corporaliter. Nam ea celebratur in locis innumeris.

Sic

« PoprzedniaDalej »