Obrazy na stronie
PDF
ePub

Item sacramentum eucharistiae semel verbo Christi consecratum, etiam si asservetur diutius, tamen sacramentum et corpus et sanguinem Christi remanere donec sumatur.

Quae vero ad disciplinam cleri et populi pertinent, videntur cum primis necessaria esse ad tollenda ex ecclesiis scandala, quae dant magnam causam ho

rum temporum perturbationi, id quod res ipsa loquitur. Itaque si quam ecclesiis utilem reformationem Caesarea Maiestas procuraverit, tantum abest ut quisquam sanctae religionis nostrae et publicae tranquillitatis studiosus repudiare eam velit, ut omnes etiam pro ea citius promovenda et procuranda Caesaream Maiestatem obnixe et humillime precari debeant.

INTERIM FINIS.

VERA CHRISTIANAE PACIFICATIONIS ET ECCLESIAE REFORMANDAE RATIO. 1)

Speciosum quidem nomen est pacis (inquit Hilarius)2) et pulchra opinio unitatis. Sed quis ambigat, eam solam unicam ecclesiae pacem esse quae Christi est? Digna profecto sententia, quae nobis in mentem veniat quoties de constituenda inter Christianos pace concordiaque agitur: ac praesertim ubi quaeritur in doctrina consensus. Nam quia a dissidiis pii et moderati homines abhorrent, contentiones vero et certamina detestantur: fieri vix potest, quin plausibilis sit, primo auditu, quaecunque de illis sedandis habetur oratio. Et quis, nisi humanitatis expers, si pacificandae ecclesiae vera et seria fiat mentio, non libenter aurem animumque accommodet? Nemo enim est, vel modico duntaxat pietatis sensu praeditus, quem non excruciet, ac moerore conficiat foeda haec, horrendaque corporis Christi laceratio. At vero quum astuti homines hoc se praetextu non raro insinuent, dum adulterare volunt sinceram Christi doctrinam: quis neget prudenter circumspiciendum esse, qualis pax nobis afferatur? Nam sicuti ubique nobis pacem imprimis commendat Christus, ita evangelii sui veritatem unicum esse illius vinculum docet. Proinde, non est cur nobis fucum faciant concordiae nomine, qui a sincera evangelii professione [pag. 76] abducere nos tentant. Quid ergo? Optanda quidem est pax, summoque studio quaerenda. Sed potius quam redimatur ulla pietatis iactura, coelum terrae, si ita opus est, misceatur.

Neque vero hic mihi vel cum Turcis ac Iudaeis disputatio est, qui nomen Christi cuperent penitus exstinctum, vel cum crassioribus Papistis, qui apertam verae doctrinae abnegationem a nobis flagitant: sed cum fucatae nescio cuius pacificationis architectis, qui nobis ita dimidium relinquunt Chri

[blocks in formation]

stum, ut nullam interea doctrinae ipsius partem vel non obscurent, vel non aliqua mendacii labe aspergant. Atque hoc deformandae pietatis artificium reformationis titulo, 1) si Deo placet, venditant. Itane? ut quum nos furtim abducant a pacis autore, fucum nobis faciant, pacem frustra pollicendo?

Quanquam simulando nunquam tantum proficient, quin pateant ipsorum consilia. Sperant proculdubio, si ecclesiae, quae puriorem Christi doctrinam amplexae sunt, semel declinaverint, passaeque fuerint aliqua ex parte se corrumpi, facile, quod reliquum erit boni, mox perdituras. Nec sane opinione falluntur. Haec enim et iustissima et ordinaria est Dei ultio: ut qui sacrosanctam suam veritatem scientes ac volentes sinunt mendaciis inquinari, tanti boni possessione in totum exuantur. Neque enim res est adeo vulgaris, ut vel minima eius diminutione, quod pretiosissimum ducitur inter homines, redimi debeat. Equidem scio impios et profanos homines, non ex Dei iudicio aestimare, quid futurum sit. 2) Sed causam nescientes de eventu recte iudicant.

[pag. 77] Atqui mirum est, quosdam esse tam leves, ne dicam mente alienatos, qui fidem talium hominum dictis habeant. Neque vero me latet quid cogitent: si paululum nunc cesserint, maiores deinde progessus, oblata occasione, se facturos. Sed unde subito illa, quam sibi promittunt, occasio emerget? Video nunc eos a via recedere. Proinde nihil minus sperandum, quam ut errando ad scopum perveniant. Quin potius timendum est, ne Deus, dimidium hoc quod retinent auferendo, tam perfidae defectionis ultor appareat. Verum qualemcunque sibi spem fingant, nimium tamen, ac plus nimio sibi permittunt, quum de aeterna et immutabili Dei veritate paciscuntur, quousque valere debeat.

1) pour bien colorer une telle malice, ilz l'appellent reformation.

2) Ie say que telles gens, comme ilz se gaudissent de Dieu, n'estiment pas que cela doyve venir de sa iustice.

Modo quod praecipuum est maneat salvum, inquiunt, aliorum tolerabilis erit iactura. Hoc vero perinde dicunt, ac si Christus eorum arbitrio se dividendum tradidisset. Est aliquid, fateor, 1) quum integra pietatis instauratio obtineri primo statim die nequit, praecipua saltem capita consequi: modo quod adhuc deest, persequi non desinamus. Verum, ubi integram evangelii sui doctrinam nobis fruendam dedit filius Dei, eam ex compacto lacerare, ut partem aliquam nobis servemus, quam indignum sacrilegium est?

Sed hoc est, scilicet: quum subeunda est vitae dimicatio, pauci, quid sit Christi causam defendere, noverunt. Quin etiam eo usque progreditur istorum 2) impudentia, ut sibi in animo esse negent, temere Deum tentare. Quasi vero in discrimen se proiiciant non necessarium, qui extrema quaeque experiri malunt, quam a vitae doctrina vel minimum unguem deflectant. [pag. 78] Ubi ergo sunt magnificae illae voces, quas paulo ante gladiis accincti edebant? Qui fit, ut illis temeritas esse incipiat tuendae veritatis constantia, simul ac moriendum esse vident, potius quam ab ea recedatur? Nos vero, Paulinae ) exhortationis memores, Christo eiusque evangelio gloriam dare pergamus, sive per vitam sive per mortem. Quidquid autem accidat, constitutum hoc cum animis nostris habeamus, nullas auribus conditiones pacis admittere, quae purae Dei veritati hominum figmenta permisceant. Maneat, inquam, illud fixum, audiendum ab omnibus esse solam pastoris vocem: alienorum cavendam esse, ac respuendam.

Hinc colligere promptum est, quaenam sit in pacandis dissidiis ineunda ratio. Nisi enim nos terrerent hominum offensae, et quasi oculos perstringerent: imo nisi quidam, dum nimium cauti esse volunt, caecutirent in clarissima luce, facile, quae necessaria sint ad conservandum ecclesiae statum doctrinae capita, inter nos conveniret. Sed quia rectum iudicium, nisi ex re ipsa, fieri nequit, operae pretium mihi videor facturus, si ea ipsa, in quibus nihil remitti potest, breviter recenseam. Scio multis tritam esse hanc vocem: de caeteris non esse pertinacius litigandum, modo salva maneat gratuitae iustificationis doctrina. Qui sic loquuntur, neque totum, neque nihil dicunt. Fateor equidem, nunquam nobis constare solidam salutis nostrae notitiam, quin totam fere summam christianae doctrinae secum trahat. Sed primum, in christianae doctrinae summa Dei cultum (in quo eius honor vertitur) non modo posthaberi saluti hominum, sed silentio praeteriri, perquam iniquum

[blocks in formation]

erat, ut postea [pag. 79] iterum attingam. Deinde multum interest, verbone uno duntaxat proferas, fide nos iustificari, an rem totam diserte explicatam proponas. Quod si in rebus quoque minutis sedulo obviare omnes solent controversiis, quae oriri ex verborum obscuritate possent, cur non in re maximi momenti eadem saltem, si non maior, adhibebitur cautio?

Proinde, quo probent isti homines, sibi curae esse, ut hanc doctrinae partem de gratuita iustificatione salvam retineant, primo statuendum est, quid per se valeat homo. Nam hoc ordine primum est, quum inter hominis naturam et Dei gratiam discernimus, videre quidnam illa proprium habeat. Hic mediatores nescio qui exoriuntur, qui ut flexiloquis ambagibus adversarios placantes interimant pias animas, arbitrii libertatem homini relinquunt, licet infirmam ac laesam. Scilicet de alieno sunt liberales, quum ad hominem transscribunt, quod proprium erat Dei gratiae. Fatendum est sane, homini restare voluntatem, etiam dum captivus tenetur sub peccati et Satanae tyrannide. Sed cui1) se putant satisfacturos, quum superbum libertatis nomen infirmae potentiae epitheto defunctorie temperant? Quum vero modum adipiscendae iustificationis describunt, Deum non agere cum homine docent, quasi cum trunco. Non enim trahere, nisi volentem. Quis negat? 2) Sed hoc quaeritur, unde ista humanae voluntati docilitas, ut se Deo obsequentem praebeat, quum natura prorsus contumax sit et immorigera? Annon hoc est in limine impingere, quum hinc extenuant hominis miseriam, hinc divinae gratiae auxilium obscurant? Aut ergo vera [pag. 80] iustificationis ratio nobis minime constabit, aut hinc faciendum erit exordium: caecam esse hominis mentem, donec a Dei spiritu illuminetur: voluntatem malo esse addictam, totamque ad malum ferri ac rapi, donec ab eodem corrigatur: nec aliunde nasci voluntariam gratiae receptionem, nisi quod Deus cor ex lapideo carneum formans, ad se nos reflectit, qui prius eramus aversi.

Quum autem ad ipsam verbi dofinitionem venitur, hic vero cavendum est, ne operum respectus admisceatur gratuitae reconciliationi, quae tota in remissione peccatorum posita est. Etsi enim nunquam reconciliamur Deo, quin simul donemur inhaerente iustitia, distingui tamen debent, quae separari nequeunt. Atque hoc secundum est in hac quaestione membrum: definitam habere rationem, qua nos Deus iustificat. Dicimus itaque, nos fide iustificari, quia nobis imputatur Christi iustitia. Si

1) Gallasius scripsit quî adverbium, quod servarunt Beza et Amst. 2) Sic bene omnes praeter ed. germanicam, quae habet: Non enim trahere nisi volentem, quis negat?

38

quis ex adverso obiiciat, non aliter nos fieri participes Christi iustitiae, quam dum eius spiritu in obedientiam legis ') renovamur, hoc quidem fatendum est: sed in regeneratione, 2) qualiscunque sit, negamus constituendam esse iustitiam. Neque id facimus vel litigandi studio, vel quia nihil, quod ") minus nobis placeat, velimus praetermissum. Urget nos causa maxime necessaria. Agitur enim conscientiae tranquillitas: sine qua nos omnes miserrimos esse oportet, imo iam fere perditos. Quaeritur, inquam, ubinam tuto acquiescant conscientiae, quum de salute nostra agitur. Si inquietudine agitantur vel haesitant, *) Paulus (Rom. 4, 14) exinanitam esse fidem docet. Id autem necessario accidere pronunciat, quamdiu in [pag. 81] legem respiciunt.") Quid igitur? Ut nobis salus constet, simul necesse est certam constare iustitiae fiduciam. Huius quantulacunque pars in operibus fuerit reposita, tanquam parum solido fundamento suffulta, nutabit. Restat igitur, ut in solam peccatorum veniam recumbat. Plana res est, non aliter nos posse in Dei iudicium intrepidos venire, quam si certo persuasi simus, eum nobis esse patrem: quod fieri nequit, quin iusti coram eo censeamur. Adeoque praeclusus est nobis omnis ad ipsum aditus, nisi paterna eius benevolentia freti, ut patrem non dubitanter 6) invocemus. Quod si nulla est nec salus, nec Dei invocatio, sine tranquilla certaque conscientiae fiducia, rursus autem nusquam acquiescere conscientia potest, nisi in certa iustitia: quis dubitet totam hominis iustitiam, cui inniti debet, gratuita peccatorum remissione contineri? 7) Fucum itaque faciunt mediatores, qui iustitiam inhaerentem concurrere fingunt cum Christi merito, quum de iustificando homine disputatio est instituta. Eiusmodi concursus horribilem conflictum pariat necesse est, donec operum prorsus obliti, abiectaque eorum mentione,) non iustitiae modo partem, sed totam ipsam in solidum a Christo mutuamur. 9)

Negant Deum terreni iudicis more agere nobiscum, ut absolvat tantum, non etiam vera iustitia donet. Fatcor. Sed quum duplex simul gratia nobis a Christo conferatur, ad quid utraque valeat, sedulo considerandum est. Nunc quaeritur, unde

1) pour servir à Dieu.

2) regeneration ou saincteté que Dieu nous donne.
3) Germanica male: quidem.

4) Sic interpunxit Gallasius isque omnino sequendus. Antiquiores post haesitant claudunt puncto majori et comma hoc praecedenti iungunt. Gallus nobiscum facit.

5) tandis que nous avons esgard à noz œuvres.
6) Ed. germ. indubitanter.

7) Gallus addit: veu qu'en la Loy et noz œuvres nous aurons tousiours difficulté et scrupule.

8) et n'en faisant ne mise ne recette.
9) mutuemur. Gallas. Beza et Amst.

fiat, ut Deo simus accepti. Si opera cum gratuita iustitiae imputatione misceantur, altera mox emerget quaestio, quousque in conciliando Dei favore illa valeant: an haec [pag. 82] praecipuas obtineat partes, an quasi inferius sit adminiculum. In hunc modum si distrahatur salutis fiducia, nihil poterit quam vacillare. Quid hoc aliud est, quam subvertere ab imo fundamentum? Itaque merito Paulus fidei iustitiam in peccatorum remissione simpliciter includit, docens eam a Davide describi, quum beatum hominem pronunciat, cui non imputantur peccata (Rom. 4, 6; Psal. 32, 1). Et certe beatitudo illa, cuius David meminit, ex iustitia manat. Sequitur ergo, nos eo esse iustos, quia nobis peccata non imputantur. Unde et hanc salutis scientiam nuncupat in cantico suo Zacharias (Luc. 1, 77), ubi de peccatorum remissione sumus edocti. In summa, meminerimus, non hic simpliciter de multiplici Dei erga nos gratia esse disputationem sed de causa nostrae cum ipso reconciliationis: quae nisi unica statuitur, nulla est. Neque enim scriptura partem duntaxat nostrae iustitiae mutuari a Christo iubet, ut suppleat quod operibus nostris deest: sed palam testatur apostolus, ipsum nobis factum esse iustitiam (1 Cor. 1, 30). Et alibi, nos in ipso iustos esse apud Deum, quia non imputentur nobis amplius peccata (2 Cor. 5, 19).

Commendanda quidem eorum, quae a Christo percipimus, bonorum tum amplitudo, tum varietas, neque ad unam speciem eius officium vimque restringi decet. Nec vero, quum homines dicimus gratis iustificari Christi beneficio, tacenda est regenerationis gratia: quin potius cavendum, ne a nobis separentur, quae quae perpetuo Dominus coniungit. Quid ergo? Doceantur homines, fieri non posse, ut iusti censeantur Christi merito, quin renoventur eius spiritu in sanctam vitam: frustraque gratuita Dei [pag. 83] adoptione gloriari omnes, in quibus spiritus regenerationis non habitat. Denique, nullos a Deo recipi in gratiam, qui non iusti quoque vere fiant. Sed distinctione opus est, ne ex duobus donis alterum alteri quid deroget. Ita sibi necessariam esse sentiant') regenerationem filii Dei, ut plenam nihilominus sibi iustitiam in Christo constare sciant. Ita se intelligant ad vitae sanctitatem bonorumque operum studium creatos et ordinatos, ut in unum Christi meritum toto animi sui sensu recumbant. Ita fruantur, qua donati sunt, vitae iustitia, ut ea tamen diffisi non aliam quam obedientiae Christi fiduciam in Dei iudicium afferant.

Atque, ut removeantur ambages, necesse est ita in summo gradu collocari quam fide obtinemus iustitiam, et quae gratis nobis accepta fertur: ut

1) censeant Beza et Amst.

quoties ad Dei tribunal vocantur conscientiae, ipsa sola emineat. Ita fiet, ut operum iustitia, qualiscunque esse in nobis potest, in ordinem suum 1) coacta, illi minime veluti ad conflictum opponatur. Et sane aequum est, quum haec ab illa pendeat, ita subordinari, ut totam illi possessionem in hominis salute relinquat. Nec dubium est, quin Paulus, ubi disputat de hominis iustificatione, in hoc uno capite versetur, quomodo Deum sibi propitium esse statuat. Hic non ad qualitatem nobis infusam nos revocat, sed praeterita operum mentione, quaerendam extra nos iustitiam esse docet. Alioqui nunquam stabit illa, quam tantopere ubique urget, fidei certitudo. Multo minus illa inter fidei et operum iustitiam antithesis, quam affert decimo ad Romanos capite 2) (v. 3). Ergo, nisi ludere in [pag. 84] re tam seria lubet, quod nimis periculosum foret, retinenda est verbi proprietas, quae rei cognitionem3) secum trahit. Nam si rem nobis concederent, qui hanc doctrinae partem involvunt suis commentis, ego certamen de verbo facile remitterem. Sed qui duas inter se iustitias committunt, quia hoc moliuntur, ne gratuita sit in solidum hominis. iustitia, nequaquam ferendi sunt.

Obviandum etiam est eorum calumniae: dum Iacobum obtendunt, et alios similes locos colligunt in scripturis, ubi verbum iustificandi aliter capitur: ut suum inde concursum stabiliant. Neque enim intelligit Iacobus (2, 22), hominem vel minima ex parte sibi apud Deum acquirere iustitiam operum meritis: sed de iustitiae tantum approbatione tractat. Quis autem negat, factis unumquemque suis probare qualis sit? Sed longe aliud est, hominibus facere affectus tui fidem, quam salutem coram Deo promereri. Proinde, ne ex diversa vocis significatione fucus nobis fiat, semper notanda est relatio vel ad Deum, vel ad homines. Porro non negamus, iustos nominari Dei filios, aut a vitae sanctitate, aut a pura conscientia. Sed quia nullum opus, si appendatur in Dei trutina, reperietur nisi mancum, et sordibus etiam inquinatum: inde constituimus, hanc iustitiae appellationem, ubi operibus tribuitur, in gratuita venia fundatam esse.) Ergo ideo iusti sunt operibus fideles, quia nullo operum merito aut respectu iusti: quum operum iustitia ex fidei iustitia pendeat. Hinc etiam apparet, quid de operum mercede sit sentiendum. Non est certe inanis in Domino piorum labor, cui et varia quotidie praemia [pag. 85] in mundo rependuntur, et summum in coelis repositum est. Sed longe falluntur, qui putant, quidquam mercedis bonis

1) un ordre inferieur.

2) Ed. germ. simpliciter Roma. 10.
3) la substance de toute la matiere.

4) que Dieu leur fait en les supportant.

operibus, quasi debitum, rependi. Semper enim huc redeundum: sicuti nullam esse iustitiam Deus pronunciat, nisi in perfecta legis obedientia, ita, nihil homines promereri, nisi omnia legis mandata in solidum praestent. Quisquis enim vel in uno apice defecerit, eum manet aeterna maledictio, si iure cum ipso agatur. Quare promissiones universas, quae pactum legis implendae continent, non dubitat Paulus irritas facere, donec gratuitae promissionis beneficio mitigatus fuerit ille rigor. Promissionem gratuitam accipio, non qualiter multi solent: quia quum nos et nostra omnia debeamus Deo, ipse ultro et liberaliter operibus, quae iure suo exigere a nobis poterat, mercedem promiserit: sed quia mercedem ex voluntaria potius favoris sui dignatione, 1) quam ex propria eorum dignitate assignat. Nam illa quamvis liberalis promissio, quae pacto legis implendae annexa est, per se nihil nos iuvat: quia nemo, qui officio suo satisfaciat, unquam reperietur. Proinde novae iterum promissionis subsidio opus est: ut scilicet ideo praemium habeant opera, quia cum venia placent. 2) Ita fit, ut non fraudentur spe mercedis fideles, qui illis stimulus esse debet ad bonorum operum studium: neque tamen rursus vel perversa fiducia inflentur, neque efferantur inani gloria. Haec vera est mercedis ratio: non ut operum merito aut dignitati ex aequo respondeat, sed ut gratuita eorum acceptione nitatur.

Ad haec minime ferendum, ut fides ipsa, quae [pag. 86] causa est iustitiae, falsa interpretatione non obscuretur modo, sed etiam adulteretur. Quod faciunt, qui eam vere stare fingunt absque caritate. Vetus est sophistarum commentum, ") fidem quae sit informis, veram nihilominus esse: accessione vero caritatis formari. Porro inde natus est error, quod fidem esse putant nudam frigidamque notitiam, quae Deum esse veracem confuse apprehendat. Nos de vocibus non litigamus: sed quum in hac quaestione vertatur salus hominum, nimis periculosa est ambiguitas, quae totam doctrinam tenebris involvat. Sicuti nos gratis iustificat Deus, Christi obedientiam nobis imputando, ita tanti beneficii non nisi sola fide compotes efficimur. Sicuti peccata nostra expiavit filius Dei mortis suae sacrificio, patrisque ira placata adoptionis gratiam nobis acquisivit, nuncque iustitia sua nos donat: ita non nisi fide ipsum induimus, ut simus bonorum eius participes. Nunc si nesciamus quid sit fides, quis nobis ad salutem adipiscendam aditus patebit? Qui autem obliquis suis moderationibus 4) pacem

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »