Obrazy na stronie
PDF
ePub

ADMONITIO PATERNA

PAULI III. ROMANI PONTIFICIS

AD INVICTISSIMUM CAESAREM CAROLUM V.

CUM SCHOLIIS.

MDXLV.

LECTOR I.

Haec admonitio, quum alias ob causas, tum quia illustre pontificii zeli specimen continet, digna est omnino quae legatur ob omnibus. Atque id quidem citius fieri oportuit, sed quia non statim pervenire solent eiusmodi mysteria in eorum manus quibus vel expediat, vel cordi sit ipsa evulgari, dabunt veniam lectores, si serius publicetur hic thesaurus quam fuerit optandum.

STATUS CAUSAE SIVE ARGUMENTUM.

[pag. 4] Quum Caesar superiore anno, parata iam in Galliam expeditione, non aliter posse diu Germaniam in pacato statu contineri intelligeret, quam si praescripta ante suum discessum fuerit ratio qua imperii ordines inter religionis dissidia pacem tamen colerent, decretum interposuit, ut, donec cognita esset causa, aequalis utrisque conditio esset, tum sibi curae fore promisit, ut prima quaque occasione concilium universale vel saltem nationale cogeretur: aut si id non succederet, se daturum operam, ut proximo imperiali conventu, post legitimam disceptationem aliquid tandem statueretur. Digna quidem erat pietatis causa, quam aliis omnibus posthabitis, tractandam Imperator susciperet. Sed quia difficili et periculoso bello implicitus, neque huc animum applicare extemplo poterat, et ne quid interea turbarum se absente oriretur, non temere metuebat prudens ac cordatus princeps, nihil omnino nec communi ecclesiae christianae saluti aptius, nec publicae Germaniae tranquillitati

[pag. 5] magis appositum, nec privatis etiam suis rationibus commodius facere potuit, quam ut iustam causae actionem in aliud tempus differendo, ius aequum inter partes, et aequabilem vivendi legem statueret. Hoc tamen audito decreto, romanus Pontifex se duas ob causas non leviter fuisse commotum hic ostendit. Nam et hoc quantulumcunque, quod concessum hoc modo Protestantibus erat, ut paulisper iniquis praeiudiciis sublevarentur, nimiae indulgentiae corruptelam esse clamitat: et Caesarem sibi ius aliquod sumere in religionis causa, hoc vero indignum illi facinus esse videtur. Bis autem peccasse Caesarem, illicitum sibi ius arrogando, conqueritur. Primum, quia concilium ausus fuerit, eo inconsulto, polliceri: deinde, quod cognitionem a sua persona alienam accipere non dubitaverit. Graviter igitur cum eo expostulat sanctissimus pater, quum de immodica erga Lutheranos facilitate, tum de autoritate romanae sedis laesa et imminuta.

PAULUS III. PONT. MAX. CAROLO V. IMPERATORI.

[pag. 6] Carissime fili, salutem et apostolicam benedictionem. Ex edicto Maiestatis tuae acta conventus tui Spirensis cognovimus, de quibus quum nostram sententiam dissimulare paternus noster erga te amor non patitur, tum vero officii et muneris a Deo nobis per Christum commendati ratio in cura universalis Ecclesiae, ut apertis verbis te admoneamus, compellit. (1) Nec vero parum nos ad hoc movet grave severitatis divinae in Heli sacerdotem exemplum, in quem liberos [pag. 7] indulgentius tractantem, et ad eorum errata conniventem, exstat severa illa Dei in haec verba sententia: Quia indigna noverat agere filios suos, nec corripuit eos, idcirco, inquit Deus, non expietur iniquitas domus eius victimis et muneribus usque in aeternum. Haec quidem Dei sententia fuit, quam statim liberorum primum, deinde ipsius Heli repentina et violenta mors

SCHOLIA IN EPISTOLAM PAULI III. PONT. MAX.

[pag. 43] 1) Si illud vindictao Dei exemplum horret sanctissimus pater, mirum cur tantopere de uno Caesaris delicto sollicitus (si delictum nominari debet), tam securus in aliis filiorum suorum infinitis nequitiis torpeat. Ultus est Deus segnitiem Heli sacerdotis, quod filios non castigaverat. Filios christiani pastoris iubet apostolus Paulus esse bene moratos, bene educatos in timore Domini. Filium habet Paulus noster Fernesius, 1) et ex eo nepotes, praeter spurios, qui adhuc silicernio huic et semiputrido cadaveri nascuntur. Qualis est Petrus Loysius? dicam quo nihil potest dici atrocius, et tamen est verissimum. Nunquam tale monstrum hactenus peperit Italia. Paule quid cessas? quum exsecrandae filii tui libidines in coelum ascenderint, quum foetore simul ac foeditate ipsarum polluta sit terra, quum totus mundus vociferetur: nondum exserendae 2) severitatis tempus esse putas? Quid de eius avaritia? quid de rapacitate? quid de saevitia dicam? [pag. 44] Tametsi in his omnibus ita reliquos superaverit, ut te uno semper sit inferior. Quid de nepotibus tuis, quid de tota familia orbis multa indignatione dudum loquitur? Si ob

cum

indulgentiam correctus fuit Heli, tune impune feres, quod ad tam horrenda filiorum tuorum flagitia non solum conniveas tacitus, sed manum illis auxiliarem praebeas? approbes certe palam, et magna ex parte non dissimules, te autore perpetrari? Non te hic 3) Dei iudicium sollicitat? nullus metus animum tuum percellit? Sed de naturalibus filiis iam plus satis. Iactas te Christianorum omnium esse patrem. In tam deplorata mundi corruptione, quis amplius taciturnitati est locus? Siles tamen, et mundum sciens ac videns in exitium ruere cum silentio pateris. Si Heli non pepercit Deus, quale tibi supplicium imminere cogitas? Propius etiamnum te urgeo.") Qualis est sedis tuae status quae tibi instar familiae esse debet? Quid agunt tui vicarii? Qualis in curia tua negotiatio exercetur? Qualiter se clerus tuus gerit? Quam mihi Sodomam reperies, ubi maior unquam fuerit malorum omnium impunitas? magis perdita impudentia? licentia magis effraenis? Et nunc, perinde ac si nihil esset domi quod ageres, times, ne ob unam hanc [pag. 45] culpam immineat ira Dei tuo capiti, si concedi Protestantibus pacem et iuris aequitatem tacitus sinas, quoad de religione

1) Sic princeps, caeterae et Gallus: Frenesius, quae lectio infra passim in ipsa principe occurrit.
2) Princeps: exsecrandae.

3) Sic scribimus cum Gallasio et caeteris. Princeps habet: his.

4) Sic omnino legendum, non: urget, quod exhibet ed. princeps.

Calvini opera. Vol. VII.

17

« PoprzedniaDalej »