Francisci Baconi de Verulamio, summi Angliæ cancellarii, Novum organum, sive, Indicia vera de interpretatione naturæ

Przednia okładka
E typographeo Clarendoniano, 1813 - 313
 

Co mówią ludzie - Napisz recenzję

Nie znaleziono żadnych recenzji w standardowych lokalizacjach.

Wybrane strony

Kluczowe wyrazy i wyrażenia

Popularne fragmenty

Strona 25 - Credunt enim homines, rationem suam verbis imperare. Sed fit etiam ut verba vim suam super intellectum retorqueant et reflectant; quod philosophiam et scientias reddidit sophisticas et inactivas.
Strona 23 - Maximum et velut radicale discrimen ingeniorum, quoad philosophiam et scientias, illud est ; quod alia ingenia sint fortiora et aptiora ad notandas rerum differentias ; alia, ad notandas rerum similitudines. Ingenia enim constantia et acuta figere contemplationes, et morari, et haerere in omni subtilitate differentiarum possunt : ingenia autem sublimia et discursiva etiam tenuissimas et catholicas rerum similitudines et agnoscunt et componunt : utrumque autem ingcnium facile labitur in excessum,...
Strona 103 - Praeterea non abs re fuerit, tria hominum ambitionis genera et quasi gradus distinguere. Primum eorum, qui propriam potentiam in patria sua amplificare cupiunt; quod genus vulgare est et degener. Secundum eorum, qui patriae potentiam et imperium inter humanum genus amplificare nituntur; illud plus certe habet dignitatis, cupiditatis baud minus. Quod si quis humani generis ipsius potentiam et imperium in rerum universitatem instaurare et amplificare conetur, ea proculdubio ambitio (si modo ita vocanda...
Strona 56 - ... nova et minor fuit. Atque revera quemadmodum majorem rerum humanarum notitiam et maturius judicium ab homine sene expectamus, quam a juvene propter experientiam et rerum, quas vidit et audivit et cogitavit, varietatem et copiam : eodem modo et a nostra aetate (si vires suas nosset, et experiri et intendere vellet) majora multa quam a priscis temporibus expectari par est, utpote aetate mundi grandiore et infinitis experimentis et observationibus aucta et cumulata.
Strona 19 - At longe subtilius serpit hoc malum in philosophiis et scientiis ; in quibus quod semel placuit reliqua (licet multo firmiora et potiora) inficit, et in ordinem redigit. Quinetiam licet abfuerit ea, quam diximus, delectatio et vanitas, is tamen humano intellectui error est proprius et perpetuus, ut magis moveatur et excitetur affirmativis, quam negativis ; cum rite et ordine oequum se utrique praebere debeat; quin contra, in omni axiomate vero constituendo, major est vis instantiae negativae.
Strona 11 - Altera a sensu et particularibus advolat ad axiomata maxime generalia, atque ex iis principiis eorumque immota veritate judicat et invenit axiomata media; atque haec via in usu est: altera a sensu et particularibus excitat axiomata, ascendendo continenter et gradatim, ut ultimo loco perveniatur ad maxime generalia ; quae via vera est, sed intentata.
Strona 17 - Homines enim per sermones sociantur; at verba ex captu vulgi imponuntur. Itaque mala et inepta verborum impositio miris modis intellectum obsidet.
Strona 8 - IV. Ad opera nil aliud potest homo, quam ut corpora naturalia admoveat et amoveat : reliqua natura intus transigit.
Strona 73 - Quod si quis aetate matura et sensibus integris et mente repurgata se ad experientiam et ad particularia de integro applicet, de eo melius sperandum est.
Strona 54 - ... deinceps viam inire. At contra, verus experientiae ordo primo lumen accendit, deinde per lumen iter demonstrat, incipiendo ab experientia ordinata et digesta, et minime praepostera aut erratica, atque ex ea educendo axiomata, atque ex axiomatibus constitutis rursus experimenta nova, quum nee verbum divinum in rerum massam absque ordine operatum sit.

Informacje bibliograficzne