Obrazy na stronie
PDF
ePub

remque revocarent. Quæritur enim in re domestica continentiæ laus, in publica dignitatis. 16. Facile omnes patimur esse quam plurimos accusatores; quod innocens, si accusatus sit, absolvi potest; nocens, nisi accusatus fuerit, condemnari non potest. Utilius est autem absolvi innocentem, quam nocentem causam non dicere.

17. Maxime et gloria paritur et gratia defensionibus, eoque major, si quando accidit, ut ei subveniatur, qui potentis alicujus opibus circumveniri urgerique videatur.

18. In corpore si quid ejusmodi est, quod reliquo corpori noceat, id uri secarique patimur, ut membrum aliquod potius, quam totum corpus intereat: sic in rei publicæ corpore, ut totum salvum sit, quidquid est pestiferum, amputetur.

CHAP. XX.

WAR AND PEACE.

1. Bellum ita suscipiatur, ut nihil aliud nisi pax quæsita videatur.

16 Rosc. A. 20, 56.- 17 Off. II. 14, 51.

[blocks in formation]
[ocr errors]

18 Phil. VIII.

2. Suscipienda quidem bella sunt ob eam causam, ut sine injuria in pace vivatur; parta autem victoria conservandi ii, qui non crudeles in bello, non immanes fuerunt.

3. Multi bella sæpe quæsiverunt propter gloriæ cupiditatem; atque id in magnis animis. ingeniisque plerumque contingit, eoque magis, si sunt ad rem militarem apti et cupidi bellorum gerendorum.

4. Omnia sunt misera in bellis civilibus; sed miserius nihil quam ipsa victoria: quæ, etiam si ad meliores venit, tamen eos ipsos ferociores impotentioresque reddit; ut, etiam si natura tales non sint, necessitate esse cogantur: multa enim victori eorum arbitrio, per quos vicit, etiam invito facienda sunt.

5. Summa dignitas est in iis, qui militari laude antecellunt; omnia enim, quæ sunt in imperio et in statu civitatis, ab iis defendi et firmari putantur : summa etiam utilitas; siquidem eorum consilio et periculo quum re publica tum etiam nostris rebus perfrui possumus.

6. Non solum bellandi virtus in summo atque perfecto imperatore quærenda est; sed multæ sunt artes eximiæ, hujus administræ comites

2 Off. I. 11, 35. — 3 I. 22, 74. — 4 Fam. IV. 9, 3.Muren. 11, 24.-6 P. Leg. Man. 13, 36.

que virtutis. Ac primum quanta innocentia debent esse imperatores! quanta deinde omnibus in rebus temperantia ! quanta fide! quanta facilitate! quanto ingenio! quanta humanitate !

7. Neque enim potest exercitum is continere imperator, qui se ipsum non continet, neque severus esse in judicando, qui alios in se severos esse judices non vult.

8. Solent hoc boni imperatores facere, quum prælium committunt, ut in eo loco, quo fugam hostium fore arbitrentur, milites collocent; in quos, si qui ex acie fugerint, de improviso incidant.

9. Statuerunt ita majores nostri, ut, si a multis esset flagitium rei militaris admissum, sortitione in quosdam animadverteretur; ut metus videlicet ad omnes, pœna ad paucos per

veniret.

CHAP. XXI.

PATRIOTISM.

1. Omnium societatum nulla est gravior, nulla carior, quam ea, quæ cum re publica est

7 P. Leg. Man. 13, 38. 8 Rosc. A. 52, 151.. Cluent. 46, 128. 1 Off. I. 17, 57.

--

unicuique nostrum. Cari sunt parentes, cari liberi, propinqui, familiares; sed omnes omnium caritates patria una complexa est.

2. Qui ea, quæ nunquam cara ac jucunda duxit, animo æquo rei publicæ causa deserit, nullam benevolentiam insignem in rem publicam declarat; qui autem ea relinquit rei publicæ causa, a quibus cum summo dolore divellitur, ei patria cara est, cujus salutem caritati anteponit suorum.

3. Tanta caritas patriæ est, ut eam non sensu nostro, sed salute ipsius metiamur. Itaque non deterret sapientem mors, quæ propter incertos casus quotidie imminet, propter brevita tem vitæ nunquam longe potest abesse, quo minus in omne tempus rei publicæ suisque consulat.

[ocr errors]

4. Sapiens nullum pro re publica periculum vitabit; ideo quod sæpe fit, ut, quum pro re publica perire noluerit, necessario cum re publica pereat.

5. Uti contemnendus est, qui in navigando se quam navim mavult incolumem: ita vituperandus est, qui in rei publicæ discrimine suæ plus quam communi saluti consulit. Navi enim fracta, multi incolumes evaserunt; ex naufra

2 P. Dom. ad Pont. 37, 98. 3 Tusc. I. 37, 90. 4,5 Heren. IV. 44, 57.

gio patriæ salvus nemo potest enatare. Quod mihi bene videtur Decius intellexisse, qui se devovisse dicitur et pro legionibus in hostes immisisse medios: unde amisit vitam, at non perdidit.

6. Qui pro re publica vitam ediderunt, nunquam mehercule eos mortem potius quam immortalitatem assecutos putavi.

7. Codrus se in medios immisit hostes veste famulari, ne posset agnosci, si esset ornatu regio; quod oraculum erat datum, si rex interfectus esset, victrices Athenas fore.

8. Si patriam prodere conabitur pater, silebitne filius? Immo vero obsecrabit patrem, ne id faciat. Si nihil proficiet, accusabit; minabitur etiam; ad extremum, si ad perniciem patriæ res spectabit, patriæ salutem anteponet saluti patris.

9. Amemus patriam, pareamus senatui, consulamus bonis; præsentes fructus negligamus, posteritatis gloriæ serviamus; id esse optimum putemus, quod erit rectissimum; speremus, quæ volumus, sed quod acciderit, feramus; cogitemus denique, corpus virorum fortium magnorumque hominum esse mortale, animi vero motus et virtutis gloriam sempiternam.

6 Planc. 37, 90.7 Tusc. I. 48, 116. - Off. III. 23, 90.9 Sext. 68, 143.

« PoprzedniaDalej »