Obrazy na stronie
PDF
ePub

3. Præclare Socrates hanc viam ad gloriam proximam et quasi compendiariam dicebat esse, si quis id ageret, ut, qualis haberi vellet, talis

esset.

4. Quod si qui simulatione et inani ostentatione et ficto non modo sermone sed etiam vultu stabilem se gloriam consequi posse rentur, vehe

menter errant.

5. Pecuniam si cuipiam fortuna ademit, aut si alicujus eripuit injuria; tamen, dum existimatio est integra, facile consolatur honestas egestatem.

6. Trahimur omnes laudis studio, et optimus quisque maxime gloria ducitur. Ipsi illi philosophi, etiam illis libellis, quos de contemnenda gloria scribunt, nomen suum inscribunt in eo ipso, in quo prædicationem nobilitatemque despiciunt, prædicari de se ac nominari volunt.

7. Nullam virtus aliam mercedem laborum periculorumque desiderat præter hanc laudis et gloriæ; qua quidem detracta, quid est, quod in hoc tam exiguo vitæ curriculo et tam brevi tantis nos in laboribus exerceamus?

8. Nemo unquam sine magna spe immortalitatis se pro patria offeret ad mortem. Licuit

3, 4 Off. II. 12, 43.-5 Quint. 15, 49.6 Arch. 11, 26. -711, 28. Tusc. I. 15,

[ocr errors]

32.

esse otioso Themistocli, licuit Epaminondæ ; sed nescio quo modo inhæret in mentibus quasi seculorum quoddam augurium futurorum, idque in maximis ingeniis altissimisque animis et exsistit maxime et apparet facillime. Quo quidem dempto, quis tam esset demens, qui semper in laboribus et periculis viveret?

9. Par est omnes omnia experiri, qui res magnas et magno opere expetendas concupiverunt. Quod si quem aut natura sua aut illa præstantis ingenii vis forte deficiet, aut minus instructus erit magnarum artium disciplinis ; teneat tamen eum cursum, quem poterit. Prima enim sequentem honestum est in secundis tertiisque consistere.

10. Noctu ambulabat in publico Themistocles, quod somnum capere non posset; quærentibusque respondebat, Miltiadis tropæis se e somno suscitari.

11. Quam multos scriptores rerum suarum magnus ille Alexander secum habuisse dicitur! Atque is tamen, quum in Sigeo ad Achillis tumulum adstitisset, O fortunate, inquit, adolescens, qui tuæ virtutis Homerum præconem inveneris ! Et vere. Nam, nisi Ilias illa exstitisset, idem tumulus, qui corpus ejus contexerat, nomen etiam obruisset.

9 Or. 1, 4.

-10 Tusc. IV. 19, 44.- 11 Arch. 10, 24.

12. Leviculus sane Demosthenes, qui illo susurro delectari se dicebat aquam ferentis mulierculæ, ut mos in Græcia est, insusurrantisque alteri: Hic est ille Demosthenes. Quid hoc levius ? At quantus orator! - Veni Athenas, inquit Democritus, neque me quisquam agnovit. Constantem hominem et gravem, qui glorietur, a gloria se abfuisse !

CHAP. XIV.

THE OPINIONS OF OTHERS.

1. Negligere, quid de se quisque sentiat, non solum arrogantis est, sed omnino dissoluti.

2. Nihil est tam molle, tam tenerum, tam aut fragile aut flexibile, quam voluntas erga nos sensusque civium: qui non modo improbitati irascuntur candidatorum, sed etiam in recte factis sæpe fastidiunt.

3. Miseros interdum cives optime de re publica meritos! in quibus homines non modo res

12 Tusc. V. 36, 104. -323, 63.

1 Off. I. 28, 99. — 2 Mil. 16, 42.

præclarissimas obliviscuntur, sed etiam nefarias suspicantur.

4. Perinde ut opinio est de cujusque moribus, ita, quid ab eo factum et non factum sit, existimari potest.

5. Homines imperiti facilius, quod stulte dixeris, reprehendere, quam, quod sapienter tacueris, laudare possunt.

6. Hoc plerumque facimus, ut consilia eventis ponderemus et, cui bene quid processerit, multum illum providisse, cui secus, nihil sensisse dica

mus.

7. Nihil est, quod minus ferendum sit, quam rationem ab altero vitæ reposcere eum, qui non possit suæ reddere.

8. Omnia, quæ vindicaris in altero, tibi ipsi vehementer fugienda sunt. Etenim non modo accusator, sed ne objurgator quidem ferendus est is, qui, quod in altero vitium reprehendit, in eo ipse deprehenditur.

9. Nam qui hoc sibi sumpsit, ut corrigat mores aliorum ac peccata reprehendat, quis huic ignoscat, si qua in re ipse ab religione officii declinarit?

10. Omnibus in rebus, quæ graviores majores

• Rab. Post.

4 Cluent. 25, 69.- De Or. II. 74, 301. Verr. II. 3, 2, 4. — II. 3, 1, 2.

1, 1.—7 Cæcil. 9, 27. —

[blocks in formation]

9

que sunt, quid quisque voluerit, cogitarit, admiserit, non ex crimine, sed ex moribus ejus, qui arguitur, est ponderandum. Neque enim potest quisquam nostrum subito fingi, neque cujusquam repente vita mutari aut natura converti.

CHAP. XV.

YOUTH AND AGE.

1. Quoniam officia non eadem disparibus ætatibus tribuuntur, aliaque sunt juvenum, alia seniorum; aliquid etiam de hac distinctione dicendum est. Est igitur adolescentis majores natu vereri exque iis deligere optimos et probatissimos, quorum consilio atque auctoritate nitatur. Ineuntis enim ætatis inscitia senum constituenda et regenda prudentia est.

2. Maxime autem hæc ætas a libidinibus arcenda est exercendaque in labore patientiaque et animi et corporis, ut eorum et in bellicis et in civilibus officiis vigeat industria. Atque etiam, quum relaxare animos et dare se jucunditați volent, caveant intemperantiam, me

1, 2 Off. I. 34, 122.

« PoprzedniaDalej »