Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]

Notandum. quod Duplex quodcumque, etiam Patroni, et Tituli Ecclesiæ, vel Dedicationis ejusdem, occurrens in Vigiliis Nativitatis Domini et Pentecostes, in die Circumcisionis, in die Octava Epiphaniæ, in Feria quarta Cinerum, ac in tota majori Hebdomada, et infra Octavas Paschæ et Pentecostes, in Ascensione Domini, in Festo Corporis Christi, in Festo Assumptionis B. Virginis, et omnium Sanctorum, transfertur.

Infra Octavam Epiphaniæ fit tantum de Patrono, vel Titulari Ecclesiæ, et ejusdem Dedicatione, cum commemoratione Octavæ: alia Festa transferuntur post Octavam.

Infra Octavam Corporis Christi Semiduplex transfertur, neque fit de Duplici translato, nisi sit j. vcl ij. classis,

et de ea, quocumque adveniente Duplici, fit commemoratio.

Infra illas Octavas, in quibus fit de Festis occurrentibus, Semiduplex occurrens in Dominica, transfertur in proxime sequentem diem: quæ si fuerit impedita alio simili Festo, transfertur post Octavam.

De Octava Nativitatis Domini, Epiphaniæ et Corporis Christi, semper fit commemoratio, quocumque Festo in illis occurrente.

De aliis Octavis, quæ non sunt in Kalendario, nihil fit a Feria iv. Cinerum, usque ad Dominicam in Albis, et a Vigilia Pentecostes usque ad Festum SS. Trinitatis inclusive, et a die 17. Decembris, usque ad Epiphaniam.

Dies Octava numquam transfertur: ideo quamquam Nativitas sancti Joan

nis Baptistæ occurrens in die Corporis Christi, transferatur in diem sequentem, non tamen transfertur Octava; sed de ea fit tantum commemoratio in Officio de Octava Corporis Christi. Si occurrat, ut Patronus vel Titulus Ecclesiæ descriptus sit eodem die in Kalendario cum aliis Sanctis, in ea Ecclesia fit tantum de Patrono, vel Titulari absque commemoratione aliorum. Qui si in dicto Kalendario descripti sint sub Officio Duplici, vel Semiduplici, transferuntur in primam diem simili Officio non impeditam, et de eis fiat Officium Semiduplex; nisi tamen sint de majoribus Festis, quia tunc de trans

lato quoque fiet Officium Duplex, ac si proprio die celebraretur. Si vero in Kalendario omnes sint tamquam Fe stum Simplex, de illis nihil fit.

De Feriis Adventus et Quadragesimæ, quando de eis non fit Officium, fit commemoratio in utrisque Vesperis et Laudibus cujuscumque Festi: de Quatuor Temporibus, de Feria ij. Rogationum, ac Vigiliis, in Laudibus tantum. Si vero aliqua Vigilia occurrat in Adventu, Quadragesima, et Quatuor Temporibus, vel in diebus Festorum Duplicium primæ classis, sive Patroni, vel Tituli, aut Dedicationis Ecclesiæ, de ea nihil fit, nec etiam in Laudibus.

[blocks in formation]

Notandum, quod in primis Vesperis diei octave Ascensionis et Corporis Christi, totum Officium fit de Octava cum commemoratione præcedentis Festi Duplicis, nisi fuerit Festum solemne principale, vel primæ, vel secundæ classis; quia tunc de Festo fieret Officium et com. de Octava.

In secundis Vesperis diei Octavæ Epiphaniæ, Pascha, Ascensionis, et Corporis Christi, de sequenti Duplici fit tantum commemoratio, nisi illud fuerit primæ vel secundæ classis, seu Patronus vel Titulus, aut dedicatio Ecclesiæ, quia tunc de Festo fieret

4433333 10

41413

[ocr errors]

22

4 | 2 4

4 14046

4 1

2 2

4

14 14 4 14 14136 13 14

4 | 2 | 44 | 40 | 40 | 4

4|44|61|3

I | 4

53131 | 4

4

4

4

414 5

4 14

415 3
4 14 15 1

4 15

4

4

[blocks in formation]
[blocks in formation]

13

[ocr errors]
[blocks in formation]

Officium, et de octava commem. Et si

militer die octava Corporis Christi in secundis Vesperis concurrente cum die octava S. Joannis Baptistæ, Vesperæ erunt de Octava Corporis Christi, cum commem. Octavæ S. Joannis.

In ij. Vesperis Duplicis secundæ classis non fit commem. de die infra Octavam, nisi quando de ea fieri debeat Officium die sequenti.

Cum plures fiunt commemorationes, servetur hic ordo. De Duplici, de Dominica, de Semid., de die infra Octavam, de Feria majori, seu Vigilia, de sancta Maria in Sabbato, de Simplici.

A

NTE óculos tuos, Dómine, culpas nostras férimus, et plagas quas accépimus, conférimus.

Si pensámus malum quod fécimus, minus est quod pátimur, majus est quod merémur. Grávius est quod commísimus, lévius est quod tolerámus.

Peccáti pœnam sentímus, et peccándį pertináciam non vitámus.

In flagéllis tuis infirmitas nostra téritur, et iníquitas non mutátur.

Mens ægra torquétur, et cervix non fléctitur.

Vita in dolore suspírat, et in ópere non se emendat. Si expéctas, non corrígimur: si víndicas non durámus. Confitémur in correctióne quod égimus: oblivíscimur post visitatiónem quod flévimus.

Si exténderis manum, faciénda promíttimus: si suspénderis gládium, promíssa non sólvimus.

Si férias, clamámus ut parcas: si pepérceris, íterum provocámus ut férias.

Habes, Dómine, confiténtes reos: nóvimus quod nisi dimíttas, recte nos périmas.

Præsta, Pater omnípotens, sine mérito quod rogámus, qui fecisti ex nihilo qui te rogárent. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.

Y. Gregem tuum Pastor ætérne non déseras. R. Sed per beátos Apóstolos tuos perpétua defensióne custódias. . Prótege, Dómine, pópulum tuum ad te clamántem. et Apostolórum tuórum patrocínio confidéntem. R. Perpétua defensióne custódias. . Oráte pro nobis, sancti Apóstoli Dei. R. Ut digni efficiamur promissiónibus Christi.

Oratio.

RESTA, quæsumus omnípotens Deus: ut nullis nos Ppermíttas perturbationibus concuti, quos in Apostólica confessiónis petra solidásti. Per Dóminum. R. Amen. MPLORET, clementíssime Dómine, nostris cpportúnam necessitátibus opem devóte a nobis proláta meditátio, qua sanctus olim Joannes Chrysostomus. in hac Basílica cónditus, te cum beatíssimis Apóstolis Petro et Paulo repræsentávit sic colloquéntem: Circúmdate hanc novam Sion, et circumvalláte eam: hoc est, custodíte, muníte, précibus firmáte : ut quando iráscor in témpore, et Orbem terræ concútio, aspíciens sepulchrum vestrum numquam desitúrum, et quæ libénter propter me géritis stígmata, iram misericórdia vincam, et ob hanc percípiam vestram inter cessiónem. Etenim quando Sacerdótium et Regnum vídeo

lacrymári, statim quasi compátiens ad commiseratiónem flector, et illíus meæ vocis reminíscor: Prótegam Urbem hanc propter David servum meum, et Aaron sanctum meum, Dómine, fiat, fiat: Amen, Amen.

ORATIO DICENDA ANTE DIVINUM OFFICIUM.

APERI, Dómine, os meum ad benedicendum nomen san

ctum tuum: munda quoque cor meum ab ómnibus vanis, pervérsis, et aliénis cogitatiónibus: intelléctum illúmina, afféctum inflámma, ut digne, atténte, ac devóte hoc Offícium recitáre váleam, et exaudíri mérear ante conspéctum divínæ Majestatis tuæ. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Dómine in unióne illíus divínæ intentiónis, qua ipse in terris laudes Deo persolvísti, has tibi Horas persólvo.

Orationem sequentem devote post Officium recitantibus Leo Papa X. defectus et culpas in eo persolvendo ex humana fragilitate contractas indulsit. Et dicitur omnino flexis genibus.

ACROSANCTÆ et indivíduæ Trinitáti, crucifíxi Dómini nostri Jesu Christi humanitáti, beatíssimæ et gloriosíssimæ, sempérque Vírginis Maríæ fecúndæ integritáti, et ómnium Sanctórum universitáti sit sempitérna laus, honor, virtus et glória ab omni creatúra, nobísque remissio ómnium peccatórum, per infiníta sæcula sæculórum. Amen. V. Beáta víscera María Vírginis, quæ portavérunt ætérni Patris Fílium. R. Et beáta úbera, quæ lactavérunt Christum Dóminum. Pater noster. Ave María.

ABSOLUTIONES ET BENEDICTIONES Dicendæ ante Lectiones in Officio ix. et iij. Lectionum. In j. Nocturno, et pro ij. et v. Feria.

Absolutio.

XAUDI, Dómine Jesu Christe, preces servórum tuórum, et miserére nobis qui cum Patre et Spíritu sancto vivis et regnas in sæcula sæculórum. RC. Amen.

Benedictiones.

1. Benedictióne perpétua benedícat nos Pater ætérnus. RC. Amen.

2. Unigénitus Dei Fílius nos

benedícere et adjuváre dignétur. R. Amen.

3. Spíritus sancti grátia illúminet sensus et corda nostra. R. Amen.

In ij. Nocturno, et pro iij. et vj. Feria.

I

Absolutio. PSIUS píetas et misericórdia nos ádjuvet, qui cum Patre et Spíritu sancto vivit et regnat in sæcula sæculórum. R. Amen.

Benedictiones. 4. Deus Pater omnípotens

sit nobis propítius et clemens. B. Amen. 5. Christus perpétuæ det nobis gáudia vitæ. R. Amen. 6. Ignem sui amóris accéndat Deus in córdibus nostris. R. Amen. In iij Nocturno, et pro Feria iv. et Sabbato.

Absolutio. A VINCULIS peccatórum nostrórum absólvat nos omnípotens et miséricors Dóminus. R. Amen.

Benedictiones.

7. Evangélica léctio sit nobis salus et protéctio. Amen.

.

8. Divínum auxílium máneat semper nobíscum. R.. Amen.

9. Ad societátem cívium supernórum perdúcat nos Rex Angelórum..Amen. Si Officium fit de Sancto novem Lectionum, octava Benedictio erit:

Cujus Festum cólimus, ipse, vel ipsa intercédat pro nobis ad Dóminum. R. Amen. Quando sunt plures, dicitur : Quorum, vel Quarum Festum cólimus, ipsi, vel ipsæ intercédant pro nobis ad Dóminum. B. Amen.

Si Officium fit de sancta Maria,octava Benedictio erit: Cujus Festum cólimus, ipsa Virgo vírginum intercé dat pro nobis ad Dóminum. BC. Amen.

Si in ultima Lectione legendum sit aliud Evangelium cum Homilia, ix. Benedictio erit:

Per evangélica dicta deleántur nostra delícta. R. Amen.

In Officio iij. Lect. dicuntur Absolut. et Benedict. prædictæ, ordine superius in Rubricis gen. et in prima Dñica de Adventu descripto, et in eo quando non legitur Homilia cum Evangelio, et Benedictiones sumendæ sunt ex iij. Nocturno,j. Benedictio erit:

I. Ille nos benedícat, qui sine fine vivit et regnat. BC. Amen.

2. Divínum auxílium. 3. Ad societátem.

In Officio trium Lectionum,quando legitur Homilia cum Evangelio, j. Benedictio erit:

I. Evangélica léctio. 2. Divínum auxílium. 3. Ad societátem.

Si Officium fit de Sancto trium Lectionum, prima Benedictio erit: I. Ille nos benedícat, qui sine fine vivit et regnat. RC. Amen. 2. Cujus, vel Quorum. 3. Ad societátem.

In Officio de sancta Maria in Sabbato, Absolutio, et Benedictiones quæ ibidem ponuntur.

NB. Asteriscum in Antiphonis designare ibi frangendas esse Antiphonas in Officio Semiduplicis et ritus inferioris.

« PoprzedniaDalej »